TIT. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, 60 Et freta destituent nudos in litore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.
MEL. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros,
Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros! en, queis consevimus agros !
Insere nunc, Meliboe, piros, pone ordine vites:
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.
TIT. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem 80 Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis ;
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.
ECLOGA II. ALEXIS.
FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat. Ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani:
66 O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere ? Mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;