Page images
PDF
EPUB

MER. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus. Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.

ECLOGA X. GALLUS.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quæ legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. Neget quis carmina Gallo ?
Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simæ virgulta capellæ.
Non canimus surdis; respondent omnia silvæ.
Quæ nemora, aut qui vos saltus habuere, puellæ
Naïdes, indigno quum Gallus amore peribat?
Nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricæ;
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Mænalus et gelidi fleverunt saxa Lycæi;
Stant et oves circum, nostri nec pœnitet illas;
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta:
Et formosus oves ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio; tardi venere bubulci ;

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

10

20

Omnes, "Unde amor iste," rogant, "tibi ?" Venit Apollo;

"Galle, quid insanis?" inquit; "tua cura Lycoris

Perque nives alium perque horrida castra secuta est."
Venit et agresti capitis Silvanus honore,
Florentes ferulas et grandia lilia quassans.

Pan, deus Arcadiæ, venit, quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem.

66

Ecquis erit modus ?" inquit." "Amor non talia curat. Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capella." Tristis at ille: "Tamen cantabitis, Arcades," inquit,

30

"Montibus hæc vestris; soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores !
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturæ vinitor uvæ!
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra)
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret ;
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,
Ilic nemus; hic ipso tecum consumerer ævo.
Nunc insanus amor duri me Martis in armis
Tela inter media atque adversos detinet hostes:
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum !)
Alpinas, ah dura! nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah te ne frigora lædant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas !
[bo, et, Chalcidico quæ sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelæa ferarum,
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus; crescent illæ, crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Mænala Nymphis,
Aut acres venabor apros; non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantes
Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula; tamquam hæc sint nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.
Jam neque Hamadryades rursum nec carmina nobis
Ipsa placent; ipsæ rursum concedite silvæ.
Non illum nostri possunt mutare labores,
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosæ,
Nec si, quum moriens alta liber aret in ulmo,

40

50

60

« PreviousContinue »