Page images
PDF
EPUB

manifestum esse debet, nihil vere, nihil certe, nihil absolute de scriptoribus, quorum opera ad nos quasi hereditate relicta pervenerint, existimari posse, nisi etiam consideres quae fata, quas fortunae vicissitudines labentibus aetatibus adierint. Hinc oritur recta illa et iusta operum et scriptorum aestimatio; hinc fit ut humanae litterae ad illarum disciplinarum et artium rationem revocari possint quae, perpetuis praeceptis ordinatae et conclusae, non modo diligenter fundatae, verum etiam accurate exstructae atque eleganter constitutae sint. Illud quoque accedit, quod scriptorum latinorum aeque atque graecorum opera lapsu temporis, ut satis superque constat, varia ratione in codicibus manu scriptis corrupta ac depravata sunt; quorum alii magni, alii minoris, alii minimi momenti et ponderis habentur ad vera, certa, germana scriptorum verba penitus. cognoscenda, ad eorum auctoritatem aut pravitatem definiendam et declarandam. Ex quo apparet quam clarum lumen litteris latinis praetulerit librorum manu scriptorum investigatio atque inventio, quantopere denique assidua et diligens codicum collatio ad exemplaria latina a corrup telarum sordibus purganda atque in pristinam sinceritatem restituenda profuerit. Sed in re compertissima diutius commorari nolumus.

Eadem ratione cum disciplina, de qua nunc certatur, etiam historiam litterarum latinarum mediae, quae dicitur, aetatis prorsus coniunctam et propemodum contextam esse contendimus. Quod nisi eo libro, quo Maximilianus MANITIUS

E. STAMPINI, Studi di Lett. e Fil. lat.

25

litteras latinas a Iustiniani temporibus usque ad saeculum X p. Chr. n. persecutus est (Geschichte der lateinischen Literatur des Mittelalters. Erster Teil. München, 1911), si rerum compositionem, ordinem, explanationem respicias, scriptor germanus non tam historiam componere, quam materiam ad historiam condendam accommodatam colligere et aliis tradere voluisse videretur, esset non dubie cur nos, in certamine pro virili parte diiudicando, huius quoque operis rationem haberemus. Sed nos iam longius oratione progredimur, quam necesse est.

Ut igitur ad propositum revertamur, ex iis, quae ante dicta sunt, satis commode effici cogique posse pro certo putamus, duobus professoris mediolanensis libris, quorum res summas breviter perstrinximus, primas omnino esse deferendas, ob eamque causam vos, Collegae clarissimi, uno ore libentissimisque animis rogamus, ut Vallaurianum praemium Remigio SABBADINI

adiudicetis.

Ad Sodales Academiae de praemio rettulit et scripsit Hector STAMPINI.

Subscripserunt:

Paulus BOSELLI Praeses Academiae

Caietanus DE SANCTIS

Franciscus RUFFINI

Ernestus SCHIAPARELLI Sodales ordinarii

Taurinenses

Hector STAMPINI Sodalis ordinarius Tauri

nensis a commentariis.

In onore di Paolo Boselli (1916) (1).

QVO TEMPORE

PAVLVS BOSELLI

PRIMVS NEGOTIORVM·ADIVTOR

SVMMI EQVITVM-MAVRITIANORVM·LAZARIANORVM·MAGISTERII
ATQVE CANCELLARIVS ORDINIS ITALA·CORONA DISTINCTI

INTER EQVITES ORDINIS.SVPREMI

MARIAE VIRGINIS DEI GENETRICIS DESIGNATAE

REGIS DECRETO·ET·POPVLARI·ADPROBATIONE RECEPTVS

DATA SIBI TORQVIS ELIGENDI OPTIONE⚫ITA⚫VSVS·EST

VT⚫QVEM FRIDERICVS.SCLOPIS GESSISSET·HVNC·POSCERE MALLET

EO CONSILIO VT SE MEMOREM ET GRATVM·PRAEBERET

QVOD.SEMEL·ITERVMQVE·A·SODALIBVS REGIAE·ACADEMIAE TAVRINENSIS

DOCTRINAE STVDIIS LONGIVS PROVEHENDIS

PRAESES RENVNTIATVS ESSET

FAMILIARES AMICI COLLEGAE CIVES OMNES

INSIGNE ET ILLVSTRE VIRI EXCELLENTISSIMI HONORVM.CVRRICVLVM MENTIBVS ANIMISQVE ADMIRATIONE PERMOTIS COMPLEXI SVNT HIC IN LEGATORVM·POPVLARIVM·LEGIBVS CONDENDIS NVMERVM

ANNO MDCCCLXX ADSCITVS

MVNVS SIBI PERPETVO COMITIORVM-FAVORE·QUATER DECIENS DELATVM

TANTO OMNIVM·ADSENSV EXPLET

VT CVM AMPLISSIMI HONORIS DIVTVRNITATE CETERIS ANTECELLAT

(1) Stampato in fasc.o in 4o gr. col titolo In honorem Pauli Boselli.
Scripsit HECTOR STAMPINI. A. d. III. kal. Mart. an. MCMXVI.
Litterarum formis descripsit Vincentius Bona typographus Regis.
Augustae Taurinorum.

OB MAGNVM TRACTANDAE REI PVBLICAE VSVM

ET SVMMAM RERVM·CIVILIVM PRVDENTIAM

VNVS IN CONTIONE MAXIME AVCTORITATE FLOREAT

REGIS CONSILIARIVS ATQVE ADMINISTER

PRIMO DOCTRINAE·ET·OPTIMARVM·ARTIVM⚫STVDIIS MODERANDIS

DEINDE REI RVSTICAE ET·OPIFICVM ARTIFICIIS ET MERCATVRAE TVENDIS TVM PORTORIIS TRIBVTIS RELIQVISQUE VECTIGALIBVS EXERCENDIS PRAEFECTVS EST

POST CVM ALIQVANDIV·REGNI·AERARIO GERENDO·PRAEFVISSET

AD SVMMAM STVDIORVM PROCVRATIONEM⚫ITERVM·EST EVECTVS
QVIBVS HONORIBVS ET·MVNERIBVS SIC·PERFVNCTVS EST

VT CVM AGENDI COGITANDIQVE SOLLERTIA MORVM INTEGRITATEM CONIVNGERET
ET MAGISTRATV ABDICATO

APVD OMNES DESIDERIVM SVI RELINQVERET

VT VERO OB·EGREGIAM·EAM·IN·NEGOTIIS⚫PVBLICIS EXERCITATIONEM

LX VIRORVM PROVINCIAE TAVRINENSI ADMINISTRANDAE

PRINCEPS ANNVIS COLLEGARVM·SVFFRAGIIS PROBATVR

ITEM CVM SCIENTISSIMVS RERVM·AESTIMATOR ESSET

QVAE AD SCHOLARVM·SVPERIORIS ORDINIS ADMINISTRATIONEM PERTINENT PRAEPOSITVS EST·CONSILIO RATIONIBVS ET NEGOTIIS PROCVRANDIS

REGII ATHENAEI POLYTECHNICI⚫TAVRINENSIS

IDEM PROFESSOR OLIM·DOCTRINAE REI⚫NVMMARIAE TRADENDAE
IN REGIA STVDIORVM VNIVERSITATE ROMANA

PROFESSOR AVTEM·HONORIS CAVSA IN REGIO ATHENAEO BONONIENSI
ATQVE IN COLLEGIVM DOCTORVM.IVRIS DISCIPLINIS PROFITENDIS
IN REGIA STVDIORVM.VNIVERSITATE·GENVENSI·ADLECTVS
PROPTER EXIMIAM RERVM·ITALARVM·ET·PEREGRINARVM SCIENTIAM

IN PLVRIMARVM CIVITATVM·DOCTISSIMOS COETVS.COOPTATVS EST
AT PRAECIPVE·IN·LECTISSIMA·ATQVE·ORNATISSIMA SODALICIA
DOMESTICARVM RERVM⚫STVDIIS ALENDIS CONSTITVTA

AC PLANE DIGNVS HABITVS EST·QVI CONSILIO PRAEFICERETVR
CVIVS EST DE TABVLIS PVBLICIS CONSVLERE

TVM COLLEGII•CVRATORVM HISTORIAE PATRIAE STVDIIS EXCOLENDIS

QVAE AD PROVINCIAS SPECTANT

ANTIQVI SARDINIAE REGNI⚫ET·LANGOBARDIAE

PRAESES ELIGERETVR

ALIIS DENIQVE·LITTERATORVM CONCILIIS PRAEPONERETVR

POSTREMO ITALAE·DELECTORVM VIRORVM SOCIETATIS

OMNIBVS RERVM·GESTARVM RENATAE ITALIAE MONVMENTIS

ROMAE COLLIGENDIS ORDINANDIS ILLVSTRANDIS

MAGISTER CREARETVR

IAM IN VNIVERSA⚫IVRIS PVBLICI DOCTRINA MAXIME SPECTATVS INTER SELECTOS IVDICES SEDET

CONTROVERSIIS DE·IVRE·GENTIVM·DIIVDICANDIS

NAVTICARVM QVOQVE·RERVM·STVDIOSISSIMVS
SVMMO CONSILIO PRAEEST

MERCATORVM NAVIGATIONI⚫TVTANDAE FOVENDAE

PATRII AVTEM.SERMONIS CVSTOS VINDEX·ADSERTOR SOCIETATI LINGVAE DANTIS ALAGHERII FINIBVS PROFERENDIS

IMPIGRE ET STRENVE PRAESIDET

VERVM ETSI HISCE ALIISQVE·MVNERIBVS DISTENTVS

AT OMNIBVS TAMEN SEMPER SE PAREM PRAESTITIT

CVM IN OMNI· VITA⚫TVM·IN·PVBLICIS NEGOTIIS

SINGVLA QVAEQVE·EA·MODESTIA·ATQVE·HVMANITATE·ADMINISTRANS VT NEMO EVM.INVIDIA

SED PLERIQVE·AMORE·CVNCTI·HONORE·PROSEQVANTVR

QVAPROPTER·OMNES AD·VNVM·HVIC⚫VIRO·DOCTISSIMO
ATQVE OPTIME DE PATRIA MERITO

ID SVMMO ANIMORVM CONSENSV·EXOPTANT

VT INTEGRVM·MENTIS ROBVR·ET·INTEGRAM CORPORIS VALETVDINEM

LONGISSIME IN AEVVM PRODVCAT

« PreviousContinue »