Page images
PDF
EPUB

malunt, quorum quidem studio cum universam litterarum latinarum doctrinam, tum fere romanae humanitatis disciplinam nostris temporibus magnopere explanatam provectamque esse constat. Itaque, Pauli Monceaux et Martini Schanz operibus diligenter examinatis, reliquum erat ut alios libros, qui quidem superiore quadriennio typis vulgati essent, consideraremus, si quem forte digniorem inveniremus qui praemio decoraretur. Quo in genere illud nobis pro certo affirmare licet, nos nullum librum neque in Italia neque in exterarum gentium regionibus animadvertisse, qui omni ex parte cum iis operibus conferri posset quae nuper laudavimus. Equidem multum tribuimus operi a Friderico Marx in duo volumina distributo, cuius inscriptio est C. Lucilii carminum reliquiae, latino sermone satis emendate scripto: sed hoc, quantum iudicamus, ab ea absolutione perfectioneque aliquantulum distat, ad quam, ut nostra fert opinio, proxime accedunt Monceaux et Schanz: in Marxiano enim opere sunt quaestiones quae ad exitum nondum adductae sint; sunt quae speciosiora sint quam veriora; ut non dicamus scriptorem in re versatum esse angustioribus finibus circumscripta, quam quos Paulus Monceaux tertiae operis sui parti constituisset. Omnium quoque laudem undique collegit Hermannus Peter doctissimo illo opere in duas partes diviso, quod inscribitur Historicorum romanorum reliquiae; sed prior nimio spatio a nostris temporibus distat, utpote quae anno 1870 typis mandata sit; altera autem

sterilitate rei, ut ipsius scriptoris verbis utamur, non ea est quam aliis doctorum libris anteferre audeamus.

Fuerunt etiam nobis in manibus libri quos composuerunt Franciscus Skutsch, cuius est Gallus und Vergil, Aus Vergils Frühzeit. Zweiter Teil; Carolus Lécrivain, cuius operi index est Études sur l'histoire Auguste; I. Vessereau, qui librum scripsit de Cl. Rutilio Namatiano; A. Cartault, qui anno 1906 magnum volumen emisit A propos du Corpus Tibullianum; Georgius Lafaye, a quo Ovidii Metamorphoses illustratae. sunt ea commentatione quam inscripsit Les Métamorphoses d'Ovide et leurs modèles grecs; alia denique opera, quae memorare longum est. Italos non nominamus. Multi quidem sunt apud nos qui ingenio, doctrina, scriptis, patriae sint ornamento; sunt qui haec studia ita colant, ut cum eruditissimo quoque exterarum gentium certent

nos enim nostra non spernimus ; sed tamen dolendum est nullum opus hisce annis in Italia scriptum editumque exstare, cui in hoc litterarum latinarum certamine priores partes concedere possimus.

Sed ut ad scripta redeamus, de quibus modo mentionem fecimus, ea profecto non comparanda sunt cum Paulo Monceaux et Martino Schanz. Cum vero, ut sententiam nostram apertissime expromamus, neminem inveniamus, quem toto praemio dignum non dubitanter iudicemus, cumque Monceaux et Schanz multis rebus, etsi diversam viam ingressi sint, parem laudem con

secutos esse persuasum habeamus, nobis, si non verba ac litteras, at certe sententiam testamenti doctissimi huius Academiae sodalis sequi videmur, si Paulo Monceaux et Martino Schanz ita praemium adiudicandum esse censemus, ut iis aequabiliter dispertiatur. Equidem speramus fore ut, post hoc quadriennium, quod a kalendis ianuariis superioris anni initium sumpsit, intra annos 19111914 tale quoddam opus exsistat, ad litteras latinas pertinens, cui ab illis, penes quos huius certaminis arbitrium sit futurum, palma totumque praemium sine ulla dubitatione deferatur.

Scripsit et de praemio ad Sodales Academiae rettulit HECTOR STAMPINI.

Subscripserunt :

HENRICUS D'OVIDIO

Praeses Academiae.

IOSEPHUS CARLE

DOMINICUS CARUTTI DI CANTOGNO

CAIETANUS DE SANCTIS a commentariis Sodalium

HECTOR STAMPINI

Sodales ordinarii Taurinenses.

Lettera ad H. T. Karsten (1908).

HECTOR STAMPINI H. T. KARSTEN, VIRO CLARISSIMO, S. p. d.

Quod ad me tuum de praemio Hoeufftiano scriptum mittendum curavisti, tibi quam maximas gratias ago; sed velim tuum scribam certiorem facias, iam inde a mense octobri anni 1896 — sunt igitur undecim anni expleti Dominicum Comparetti, virum omni exquisitae doctrinae decore cumulatum, Ephemerides, quae inscribuntur Rivista di Filologia e d'Istruzione classica, moderari desiisse, meque ab editore humanissimo curatorem delectum esse, qui iis regendis gubernandisque praeessem, meumque nomen in frontibus singulorum fasciculorum et voluminum planissime legi.

Quae nuper typis tradidi, ut ad meos sodales Regiae Academiae Taurinensis disciplinis provehendis de Vallauriano praemio adiudicando referrem, et tibi mitto et ut aequo animo legas etiam atque etiam rogo. Vale.

D. XII. Kal. April. an. MCMVIII Augusta Taurinorum.

Per la morte del giovane Alberto Bindi (1909) (1),

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

(1) Epigrafe composta per preghiera del padre. Nulla seppi dell'uso

che ne fu fatto.

« PreviousContinue »