Quinti Horatii Flacci opera, ad lectiones probatiores diligenter emendata

Front Cover
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page 248 - ... verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis offendar maculis, quas aut incuria fudit aut humana parum cavit natura.
Page 222 - Q. HORATII FLACCI EPISTOLARUM LIBER SECUNDUS. EPISTOLA I. QUUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res ķtalas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes ; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Page 208 - Non locus effusi late maris arbiter aufert, Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
Page 223 - Scriptor abhinc annos centum qui decidit inter Perfectos veteresque referri debet, an inter Viles atque novos? Excludat jurgia finis. Est vetus atque probus centum qui perficit annos.
Page 5 - Nymphis Gratiae decentes Alterno terram quatiunt pede, dum graves. Cyclopum Vulcanus ardens urit officinas. Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto, Aut flore, terrae quem ferunt solutae.
Page 5 - Oceano dissociabili terras, si tamen impiae non tangenda rates transiliunt vada. audax omnia perpeti gens humana ruit per vetitum nefas. audax lapeti genus ignem fraude mala gentibus intulit.
Page 95 - ... non incisa notis marmora publicis, per quae spiritus et vita redit bonis post mortem ducibus, non celeres fugae 15 reiectaeque retrorsum Hannibalis minae, [non incendia Carthaginis impiae] eius, qui domita nomen ab Africa lucratus rediit, clarius indicant laudes, quam Calabrae Pierides ; neque 20 si chartae sileant, quod bene feceris, mercedem tuleris.
Page 45 - NON ebur neque aureum Mea renidet in domo lacunar, Non trabes' Hymettiae Premunt columnas ultima recisas Africa...
Page 65 - Impiae sponsos potuere duro Perdere ferro. Una de multis, face nuptiali Digna, perjurum fuit in parentem Splendide mendax, et in omne virgo Nobilis aevum: Surge...
Page 226 - Detrimenta, fugas servorum, incendia ridet ; Non fraudem socio puerove incogitat ullam Pupillo ; vivit siliquis et pane secundo ; Militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, Si das hoc parvis quoque rebus magna juvari. 125 Os tenerum pueri balbumque poeta figurat, Torquet ab obscoenis jam nunc sermonibus aurem...

Bibliographic information