The Aeneid of Virgil, Volume 1

Front Cover
E. Arnold, 1906
 

Other editions - View all

Popular passages

Page 164 - ... nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
Page 284 - Excudent alii spirantia mollius aera, ' Credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, 'Orabunt causas melius, caelique meatus ' Describent radio, et surgentia sidera dicent : 850 ' Tu regere imperio populos, Romane, memento ; ' Hae tibi erunt artes, pacisque inponere morem, 'Parcere subiectis, et debellare superbos.
Page 56 - Juvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis : 350 excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat ; succurritis urbi incensae ; moriamur et in media arma ruamus. una salus victis, nullam sperare salutem.
Page 52 - Ille nihil, nee me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, ' Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
Page 150 - At regina dolos (quis fallere possit amantem?) praesensit, motusque excepit prima futuros omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Saevit inops animi totamque incensa per urbem 300 bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Page 262 - ... infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam ferroque extrema secutam? funeris heu tibi causa fui ? per sidera iuro, per superos et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi.
Page 150 - Troia per undosum peteretur classibus aequor ? Mene fugis ? Per ego has lacrimas dextramque tuam te — Quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui — Per connubia nostra, per inceptos hymenaeos, Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam Dulce meum, miserere domus labentis et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
Page 12 - Quis jam locus, inquit, Achate, Quae regio in terris nostri non plena laboris ? 460 En Priamus. Sunt hic etiam sua praemia laudi ; Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus ; feret haec aliquam tibi fama salutem.
Page 5 - Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis ; ponto nox incubat atra. Intonuere poli et crebris micat ignibus aether, 90 praesentemque viris intentant omnia mortem.
Page 250 - Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; Pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque, Labosque; Turn consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverse in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

Bibliographic information