Page images
PDF
EPUB

Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque
Stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Volscens nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens inmittere possit.
"Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
'Persolves amborum' inquit; simul ense recluso
Ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens
Conclamat Nisus, nec se celare tenebris

250

260

Amplius aut tantum potuit perferre dolorem: 'Me, me, adsum, qui feci in me convertite ferrum, 255 'O Rutuli: mea fraus omnis; nihil iste nec ausus 'Nec potuit; caelum hoc et conscia sidera testor: "Tantum infelicem nimium dilexit amicum.' Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus Transabiit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit: Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens, lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios solumque per omnes Volscentem petit, in solo Volscente moratur. Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc

..265

Proturbant. Instat non setius ac rotat ensem 270
Fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore

Condidit adverso et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimum sese proiecit amicum
Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.
Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, 275
Nulla dies unquam memori vos eximet aevo,
Dum domus Aeneae Capitoli inmobile saxum
Accolet, imperiumque pater Romanus habebit.
Victores praeda Rutuli spoliisque potiti

Volscentem exanimum flentes in castra ferebant.
280 Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto
Exsangui et primis una tot caede peremptis,
Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa
Corpora seminecesque viros tepidaque recentem
Caede locum et plenos spumanti sanguine rivos.
285 Adgnoscunt spolia inter se galeamque nitentem
Messapi et multo phaleras sudore receptas.

Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile:
Iam sole infuso, iam rebus luce retectis
290 Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse
Suscitat, aeratasque acies in proelia cogit
Quisque suas, variisque acuunt rumoribus iras.
Quin ipsa arrectis, visu miserabile, in hastis
Praefigunt capita et multo clamore sequuntur
295 Euryali et Nisi.

Aeneadae duri murorum in parte sinistra
Opposuere aciem, nam dextera cingitur amni,
Ingentesque tenent fossas et turribus altis
Stant maesti; simul ora virum praefixa movebant,
300 Nota nimis miseris atroque fluentia tabo.

Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuntia Fama ruit matrisque adlabitur aures
Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit,
Excussi manibus radii revolutaque pensa.

305 Evolat infelix et femineo ululatu,

Scissa comam, muros amens atque agmina cursu
Prima petit, non illa virum non illa pericli

Telorumque memor; caelum dehinc questibus im-
plet:

310 'Hunc ego te, Euryale, aspicio? tune ille senectae 'Sera meae requies, potuisti linquere solam,

'Crudelis? nec te, sub tanta pericula missum,

'Adfari extremum miserae data copia matri?
'Heu, terra ignota canibus date praeda Latinis
'Alitibusque iaces, nec te tua funera mater
'Produxi pressive oculos aut volnera lavi,

315

'Veste tegens, tibi quam noctes festina diesque 'Urguebam et tela curas solabar aniles.

320

325

'Quo sequar? aut quae nunc artus avolsaque membra 'Et funus lacerum tellus habet? hoc mihi de te, 'Nate, refers? hoc sum terraque marique secuta? 'Figite me, si qua est pietas, in me omnia tela 'Conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: ‘Aut tu, magne Pater divom, miserere tuoque 'Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, 'Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.' Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnes It gemitus: torpent infractae ad proelia vires. Illam incendentem luctus Idaeus et Actor Ilionei monitu et multum lacrimantis Iuli Corripiunt interque manus sub tecta reponunt.

11.

VIRGO

330

IX, 176.

Hos super advenit Volsca de gente Camilla,
Agmen agens equitum et florentes aere catervas,
Bellatrix, non illa colo calathisve Minervae
Femineas adsueta manus, sed proelia virgo
Dura pati, cursuque pedum praevertere ventos.
Illa vel intactae segetis per summa volaret
Gramina, nec teneras cursu laesisset aristas;

5

Vel mare per medium, fluctu suspensa tumenti,

Ferret iter, celeres neque tingueret aequore plantas. Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus

10

Turbaque miratur matrum et prospectat euntem,
Attonitis inhians animis, ut regius ostro

Velet honos leves humeros, ut fibula crinem Auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram 15 Et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

VII, 803.

LATIN IDIOMS

aciem convertere, to face about (in battle).

ad extremum, at last.

ad (with a numeral), about.

ad speciem, for appearance's sake, to make a show.

ad unum omnēs, all to a man.

adversō colle, up the hill.

adversō flūmine, up the stream.

aegrē ferre, take to heart, be vexed at.

aequō animō, contenteadly, calmly. aes alienum, debt.

āgmen claudere, to bring up the rear.

aliēnus (time or place), unfavorable.

alii aliam in partem, some in one direction, others in another. aliis alii, to one another.

aliōs alii, one another.

aliquid cōnsilī, some (new) plan.

aliquid itineris, some distance (on a march).

animum advertere, to notice.

contrā atque, contrary to what.

idem atque, the same as.

audiēns dictō, obedience (with dative of person obeyed).

accedit quod, there is the additional circumstance.

bellum defendere, to repel invasion.

bellum ducere, to prolong a war.

bellum facere, to organize a campaign.

bellum gerere, to wage war.

bellum inferre, to make war upon.

bellum conficere, to finish a war by conquest.

bonō animō in, well disposed towards.

« PreviousContinue »