Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small]

LECTORI.

PEREXIGUÆ præfationis eget, quæ tibi a nobis in manus traditur, P. Virgilii Operum Editio. Neque enim ad doctrinæ ostentationem adornavimus eam, neque alio quovis consilio quam ut Tironum et Juventutis Academicæ usui rectissime inserviret. Itaque in eum finem unice instituta sunt omnia; libri ipsius moles, forma sub qua impressus est, et interpretationis subsidia.

Quod ad Annotationes attinet, ex maxima parte eæ vel e Cl. Heynii in Virgilium Commentariis desumptæ sunt, vel ad ejus mentem suffectæ. Nonnulla etiam aliunde, licet parce, congessimus; in iis tamen non immorati, quæ pueris etiam Lexicorum ope indagari impromptu est. Quæ e Scriptoribus Antiquis ad Virgilii illustrationem attulimus, in hac Editione non indicata tantummodo, sed integre plerumque exscripta sunt.

Operi ipsi præmisimus, quæ ex Vita Virgilii, a Cl. Heynio per annos digesta, in Tironum gratiam excerpere visum est. Et Tabulas etiam Geographicas interjecimus, ex quibus urbium et regionum situs, quæ a Virgilio memorantur, facile, quisque pro se intelliget.

Qui

Qui denique ad calcem subjicitur Index, Maittairianus est, ab Optimo Glandorfio in Heynii usum jam olim concinnatus; quem tamen nonnihil locupletiorem dedimus.

VIRGILII VITA.

i

:

ANNO

C. C.

684. ANTE Christum natum 70. Id. Octobr. Virgilius Andi

bus, agri Mantuani vico, nascitur.

689. Q. Horatius nascitur.

691. C. Octavius nascitur.

1705. Catullus obiit. Tibullus nascitur.

710. a C. N. 44. Id. Martiis Julius Cæsar occiditur. C. Octa

vius, Cæsaris hæres institutus, Apollonia Romam rediit.

711. Ludi in Jul. Cæsaris honorem habiti. v. Ecl. ix. 47. Ovidius et Propertius nascuntur.

Bellum Mutinense.

v. Cal. Decemb. M. Lepidus, M. Antonius, et C. Cæsar
Octavianus sub Triumvirorum nomine Remp. occupant.
v. Id. Decemb. Cicero occiditur, annos 64. natus.
Asinius Pollio Galliæ Cisalpinæ (adeoque agro Mantuano)
ab Antonio præfectus est.

712. Cal. Januar. D. Julii Cæsaris ἀποθεώσις solenniter instituta est: a quo tempore Octavianus Divi Filius dictus. (v. Æn. vi. 793.)

Anno fere exeunte, pugnatur ad Philippos. Cæsare in Italiam redeunte, agrorum municipalium inter veteranos distributio facta est: unde ingentes per Italiam turbæ. Calamitas ista etiam ad Mantuanos et Virgilium pervenit.

Sequente anno Virgilius Romam profectus est, et Cæsari commendatus, agros suos recepit. v. Ecl. i. et ix

714. Pollione Consule, Cæsar Scriboniam uxorem duxit; et sequente anno filiam suscepit ex ea Juliam. Huc spectare videtur Ecloga quarta.

Pax Brundusina. Octavia, Cæsaris soror (cujus maritus

« PreviousContinue »