JU VE NAL FOR SCHOOLS EDITED BY JOHN E. B. MAYOR M.A. PROFESSOR OF LATIN IN THE UNIVERSITY OF CAMBRIDGE AND FELLOW OF ST JOHN'S COLLEGE ADVERTISEMENT Part I (satires I. III–V with extracts from II) will be issued, I hope, in the autumn of this year. J. E. B. M. St John's COLLEGE, 20 Febr. 1879. P cod. Montepessulanus 125 (Pithoeanus, Budensis) P cod. P second hand S reading of schol. w all or many of the other mss. 5 some of the other mss. D. IUNI IUVENALIS SATURARUM LIBER QUARTUS X OMNIBUS in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula. quid enim ratione timemus aut cupimus? quid tam dextro pede concipis, ut te 5 conatus non paeniteat votique peracti? evertere domos totas optantibus ipsis di faciles; nocitura toga, nocitura petuntur militia ; torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia; viribus ille confisus periit admirandisque lacertis. sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census, quanto delphinis ballaena Britannica maior. temporibus diris igitur iussuque Neronis 15 Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos IO 3 adque P | 5 concipis P: concupis w / 11 perit P | 16 prae divitiis hor*os P |