Page images
PDF
EPUB

consule mali factum est; fuit enim mirifica vigilantia qui suo toto consulatu somnum non viderit.

CICERO, ad Fam. vii. 30.

ANIMALS IN THE SILVA HERCYNIA.

26. Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu existit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum. sunt item quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa procumbunt, neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae, quam conspexerunt, parcunt.-CAES. B. G. vi. 26.

PERORATION.

27. Quae cum ita sint, C. Manili, primum istam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut, auctore populo Romano, maneas in sententia, neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror: deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quid

est, quod aut de re, aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem, quidquid in me est studii, laboris, ingenii, quidquid hac potestate praetoria possum, id omne ad hanc rem conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero: testorque omnes deos, et eos maxime, qui huic loco temploque praesident, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quo mihi aut praesidia periculis, aut adiumenta honoribus quaeram.

CICERO, de Imp. Gn. Pompei, xxiv. 69.

LAST EFFORT OF TURNUS.

28. Nec plura effatus, saxum circumspicit ingens, saxum antiquum, ingens, campo quod forte iacebat,

limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
vix illud lecti bis sex cervice subirent,

qualia nunc hominum producit corpora tellus;
ille manu raptum trepida torquebat in hostem,
altior insurgens et cursu concitus heros.

sed neque currentem se nec cognoscit euntem,
tollentemve manu saxumque immane moventem ;
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
nec spatium evasit totum, neque pertulit ictum.
ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequidquam avidos extendere cursus
velle videmur, et in mediis conatibus aegri
succidimus; non lingua valet, non corpore notae
sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat. VERG. Aen. xii. 896.

ANSWER TO REQUEST OF ATTALUS I., B.C. 198..

29. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt: hi regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare, quaeque imperarent Romani consules impigre atque obedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt, ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret: vacuum namque praesidiis navalibus terrestribusque regnum Attali Antiochum invasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classe suaque opera uti ad Macedonicum bellum vellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum: si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuvisset, id gratum senatui esse: auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset. Semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum : et principium et finem in potestate ipsorum, qui ope sua velint adiutos Romanos, esse.-LIV. xxxii. 8.

OVID TO SEXTUS POMPEIUS, CONSUL B.C. 35. 30. Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures; verbaque honorato ferte legenda viro.

luce minus decima dominam venietis in Urbem, ut festinatum non faciatis iter.

si quis, ut in populo, qui sitis, et unde requiret;
nomina decepta quaelibet aure ferat.

ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri;
verba minus certe ficta timoris habent.
copia nec vobis ullo prohibente videndi
consulis, ut limen contigeritis, erit.

aut reget ille suos, dicendo iura, Quirites,
conspicuum signis quom premet altus ebur;
aut, populi reditus positam componet ad hastam,
et minui magnae non sinet Urbis opes.

aut feret Augusto solitam natoque salutem.
deque parum noto consulet officio.

OVID, ex P. iv. 5.

RECOGNITION OF ROMULUS AND REMUS BY NUMITOR.

31. Numitor inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelus in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit. iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi efficit. ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae. et supererat multitudo Albanorum Latin

orumque; ad id pastores quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam, parvum Lavinium prae ea urbe quae conderetur fore. intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen coortum a satis miti principio. quoniam gemini essent, nec aetatis verecundia discrimen facere posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.-Liv. i. 6.

EPITAPH ON THE HEROES OF THERMOPYLAE.

32. Dic, hospes, Spartae, nos te hic vidisse iacentes, dum sanctis patriae legibus obsequimur.

M. T. CICERO.

ON P. TERENTIUS AFER1

33. Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,

poneris, et merito, puri sermonis amator,

lenibus atque utinam scriptis coniuncta foret vis,

comica ut aequato virtus polleret honore

cum Graecis, neque in hac despectus parte iaceres !

unum hoc maceror, et doleo tibi deesse, Terenti. G. IUL. CAESAR.

1 See Crutwell's Rom. Lit. ch. iv.

« PreviousContinue »