Page images
PDF
EPUB

G. magna hercle praedast: largiter mercedis indipiscar :

[di homines respiciunt: bene ergo hinc praedatus ibo.]

profectost huius vidulus. perge alia tu expedire.

L. talentum argenti commodum magnum inerat in crumina,

praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus.

G. papae divitias tu quidem habuisti luculentas.

L. miserum istuc verbum et pessumumst 'habuisse et nihil habere.'

G. quid dare velis qui istaec tibi investiget indicetque ?

eloquere propere celeriter. L. numos trecentos. G. tricas.

L. quadrigentos. G. tramas putidas. L. Quingentos. G. cassam glandem.

L. sescentos.

lare.

G. curculiunculos minutos fabu

L. dabo septingentos. G. os calet tibi nunc id frigefactas.

L. Mille dabo numum. G. somnias. L. nihil addo: abi. G. igitur audi:

si hercle abiero hinc, hic non ero.

centum et mille? G. dormis.

L. vin

L. eloquere quantum postules. G. quo nihil invitus addas,

talentum magnum : non potest triobulum

hinc abesse :

proin tu vel aias vel neges. L. quid istic? necessumst, video :

dabitur talentum. G. accededum huc: Venus haec volo adroget te.

L. quod tibi lubet, id mi impera.

PLAUT. Rud. v. 2. 23-46 (1310).

SPEECH OF PROMETHEUS.

240. Titanum soboles, socia nostri sanguinis,
generata caelo, adspicite religatum asperis
vinctumque saxis, navem ut horrisono freto
noctem paventes timidi adnectunt navitae.
Saturnius me sic infixit Iuppiter,

Iovisque numen Mulcebri adscivit manus.
Has ille cuneos fabrica crudeli inserens
perrupit artus: qua miser solertia

transverberatus castrum hoc furiarum incolo.
iam tertio me quoque funesto die
tristi advolatu aduncis lacerans unguibus
Iovis satelles pastu dilaniat fero.

tum iecore opimo farta et satiata affatim
clangorem fundit vastum et sublime avolans
pinnata cauda nostrum adulat sanguinem.
quom vero adesum inflatu renovatumst iecur,
tum rursum taetros avida sese ad pastus refert.
sic hunc custodem maesti cruciatus alo,
qui me perenni vivom foedat miseria.

namque, ut videtis, vinclis constrictus Iovis
arcere nequeo diram volucrem a pectore.
sic me ipse viduus pestes excipio anxias,
amore mortis terminum anquirens mali,
sed longe a leto numine aspellor Iovis.

CICERO, Tusc. ii. 10. 23.

DISTURBANCES IN ROME IN CONNEXION
WITH M. MANLIUS.

241. Ad ea Manlius nec se fefellisse ait non adversus Volscos, totiens hostes quotiens patribus expediat, nec adversus Latinos Hernicosque quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse: iam omisso bello quod simulatum sit, in se impetum fieri iam dictatorem profiteri patrocinium feneratorum adversus plebem: iam sibi ex favore multitudinis crimen ac perniciem quaeri. Offendit' inquit, 'te A. Corneli, vosque, patres conscripti,' circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo quod affluit opibus vestris sustinendo necessitates aliorum. Sed quid ego vos de vestro impendatis hortor? sortem aliquam ferte: de capite deducite quod usuris pernumeratum est: iam nihilo mea turba quam ullius conspectior erit. At enim quid ita solus ego civium curam ago? nihilo magis quod respondeam habeo quam si quaeras quid ita solus Capitolium arcemque servaverim: et tum universis quam potui opem tuli, et nunc singulis feram. Nam quod ad thesauros Gallicos attinet, rem suapte natura facilem difficilem interrogatio facit. Cur enim quaeritis quod scitis? Cur quod in sinu vestro est excuti iubetis potius quam ponatis, nisi aliqua fraus subest? quo magis argui praestigias

1 Cf. capp. 14, 36. Plaut. Most. iii. 1. 28: 'Qui mihi neque fenus neque sortem argenti danunt.'

iubetis vestras, eo plus vereor ne abstuleritis observantibus etiam oculos. Itaque non ego vobis ut indicem praedas vestras, sed vos id cogendi estis ut in medium proferatis.' Cum mittere ambages dictator iuberet, et aut peragere verum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae, negantem arbitrio inimicorum se locuturum in vincula duci iussit.

LIV. vi. 15.

CICERO TO ATTICUS, APRIL 12, B.C. 44.

242. Pridie Idus Fundis accepi tuas litteras cenans. Primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare; odiosa illa enim fuerant legiones venire: nam de Octavio susque deque. Expecto quid de Mario, quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antoni colloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum, sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Id. Mart. Nam, quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri: quod cum dico, de toto genere dico. Quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? Etiamne consules et tribunos plebis in biennium quos ille voluit? Nullo modo reperio quemadmodum possim πολιτεύεσθαι; nihil enim tam σόλοικον quam τυραννοκτόνους in caelo esse, tyranni facta defendi. Sed vides Consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus: vides languorem bonorum. Exsultant laetitia in municipiis. Dici enim non potest quanto opere gaudeant,

1 M. Brutus and G. Cassius.

ut ad me concurrant, ut audire cupiant verba mea ea de re: nec ulla interea decreta. Sic enim TεπTεúμɛla ut victos metueremus. Haec ad te scripsi, apposita secunda mensa: plura et TоλITIKOTEρa postea: et tu, quid agas, quidque agatur.

CICERO, ad Att. xiv. 6.

THE SURRENDER AT THE FURCULAE
CAUDINAE, B.C. 321.

243. Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri. Illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse: beluarum modo caecos in foveam missos. Alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti: proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et voltus superbos et per armatos inermium iter: inde foedi agminis miserabilem viam, per sociorum urbes reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent. Se solos sine vulnere, sine ferro, sine acie victos: sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre: sibi nequicquam arma, nequicquam vires, nequicquam animos datos. Haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis. Iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Tum a consulibus abire lictores iussi, palu

« PreviousContinue »