Page images
PDF
EPUB
[merged small][merged small][ocr errors]

haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille

occidat, in dis est. Vivat tamen: idque precari vel sine amore licet: certe mea pectora movit. OVID, Met. vii. 9.

LOVE'S GIFTS ARE SWEETEST.

14. Lux mea puniceum misit mihi Lesbia malum; iam sordent animo cetera poma meo. sordent velleribus hirsuta cydonia canis, sordent hirsutae munera castaneae. nolo nuces, Amarylli, tuas, nec cerea pruna; rusticus haec Corydon munera magna putet : horreo sanguineo male mora rubentia suco; heu grave funesti crimen amoris habent! misit dente levi paullum libata placentae munera, de labris dulcia mella suis

Anthol. Lat. 257.

VARIOUS ROMAN WARS.

15. Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus, sola vincendi nobilem insulam cupiditate. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare. Primus invasit insulam M. Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut plures catenas in navibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas vecordiae: nam plerasque naves intercepere hostes, captivaque corpora religantes velis ac funibus, pependere ; ac sic velificantes triumphan

tum in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus, intra castella et urbes redegit, et Gnoson et Erythraeam, et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem, Cydonaeam: adeoque saeve in captivos consulebatur, ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent. FLORUS, iii. 7.

A QUIET NOOK.

16. Est in secessu longo locus: insula portum
efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto
frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
in caelum scopuli, quorum sub vertice late
aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.
fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum;
intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,

nympharum domus: hic fessas non vincula naves
ulla tenent, unco non alligat anchora morsu.
huc septem Aeneas collectis navibus omni
e numero subit, ac, magno telluris amore,
egressi optata potiuntur Troes harena,
et sale tabentes artus in litore ponunt.
ac primum silici scintillam excudit Achates,
suscepitque ignem foliis atque arida circum
nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
expediunt fessi rerum, frugesque receptas
et torrere parant flammis et frangere saxo.

VERG. Aen. i. 159.

SERMO ISAEO

TORRENTIOR.-CICERO

INVEIGHS AGAINST CATILINA.

17. Quanquam quid loquor? te ut ulla res frangat? tu ut unquam te corrigas? te ut ullam fugam meditere? tu ut ullum exsilium cogites? utinam tibi istam mentem di immortales duint! tametsi video si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus, recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est mihi tanti; dummodo ista privata sit calamitas et a reipublicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus reipublicae cedas, non est postulandum: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine, aut metus a periculo, aut ratio a furore revocarit. Quamobrem, ut saepe iam dixi, proficiscere, ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo, conflare vis invidiam, recta perge in exilium. Vix feram sermones eorum si id feceris: vix molem istius invidiae, si in exilium ieris iussu consulis, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu: confer te ad Mallium: concita perditos cives: secerne te a bonis: infer patriae bellum; exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos esse videaris. Quanquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati? cui sciam pactam esse et constitutam cum Mallio diem? a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido et

funestam futuram, cui domi tuae sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa diutius carere possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dextram ad necem civium transtulisti?

CICERO, in Catil. i. 9. 22.

THE DEATH OF LAOCOON AND HIS SONS.

18. Laocoön, ductus Neptuno sorte sacerdos,

sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras.
ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta,-
horresco referens-immensis orbibus angues
incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt,
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
sanguineae exsuperant undas, pars cetera pontum
pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
fit sonitus spumante salo: iamque arva tenebant,
ardentesque oculos suffecti sanguine et igni
sibila lambebant linguis vibrantibus ora:
diffugimus visu exsangues: illi agmine certo
Laocoönta petunt: et primum parva duorum
corpora natorum serpens amplexus uterque
implicat et miseros morsu depascitur artus ;
post ipsum, auxilio subeuntem et tela ferentem,
corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
bis medium amplexi, bis collo squamea circum
terga dati superant capite et cervicibus altis.
ille simul manibus tendit divellere nodos
perfusus sanie vittas atroque veneno;
clamores simul horrendos ad litora tollit,
quales mugitus fugit quom saucius aram
taurus, et incertam excussit cervice securim.
VERG. Aen. ii. 201.

CHARACTER OF CIMON.

19. Hunc Athenienses non solum in bello, sed in pace diu desideraverunt. Fuit enim tanta liberalitate, quom compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quo minus eius rebus, quibus quisque vellet, frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe quom aliquem offensum fortuna videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit. Cotidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos vidisset in foro, omnes devocaret; quod facere nullum diem praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit; multos locupletavit; complures pauperes mortuos, qui, unde efferrentur, non reliquissent, suo sumtu extulit. Sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura, et mors acerba.

CORN. NEP. Cimon, iv.

NEVER GIVE YOUR FOES A HANDLE.

20. (a) Pereunt suis auxilium qui dant hostibus. Facta bipenni quidam ex arboribus petit manubrium ut darent e ligno, quod foret firmum: iusserunt omnes oleastrum dari. accepit munus, aptans et manubrium coepit securi magna excidere robora. dumque eligebat quae vellet, sic fraxino dixisse fertur quercus: Merito caedimur.

PHAEDR. (?).

« PreviousContinue »