Page images
PDF
EPUB

Volente Circa membra: tum mens et sonus
Relapsus atque notus in voltus honor.
Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.
Fugit iuventas et verecundus color,
Reliquit ossa pelle amicta lurida,

20

Tuis capillus albus est odoribus;
Nullum a labore me reclinat otium;

Urget diem nox et dies noctem neque est
Levare tenta spiritu praecordia.

25

Ergo negatum vincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina

17. Circa plerique cod. et post Bentleium editiones fere omnes. 18. Relapsus Graevianus, Vossianus, Lipsiensis, duo Blandinii, ORу❤❤ Bentley, Meineke, Haupt, L. Müller, Keller, Eckstein, Vahlen. Relatus ABM Leidensis, duo Blandinii, bcλ. 22. ossa cod. omnes, ora Bentl. prob. Meineke, Haupt. amictus ABM Leidensis; quod amplexus est Cuningh. sic: Reliquit (me), ossa pelle amictus (sum) lurida. 24. a labore ABMOR Lipsiensis, Leidensis, ab labore Graevianus, yoчn et alii Parisini.

[ocr errors]

--

[ocr errors]

sqq. sonus] ,vox humana." Relapsus paullatim iis ultro rediit. Relatus esset externa vi reductus." notus--honor] pristina formae humanae pulchritudo et dignitas." Etenim Î. 1. v. 395: Ανδρες δ ̓ ἂψ ἐγένοντο νεώτεροι ἢ πάρος ἦσαν Καὶ πολὺ καλλίονες καὶ μείζονες εἰσοράασθαι. Hac significatione_ usurpatur etiam in num. plur. Verg. Aen. 1, 591: laetos oculis afflarat honores, ubi statim additur decus.

19-26. satis superque] Conf. Epod. 1, 31. multum,vehementer ac diu." Cfr. Hand Turs. III. p. 669.

institoribus] Od. 3, 6, 30. Sunt eis praesertim, qui puellis mundum muliebrem vendunt. — verecundus] ,,rubicundus, qualis inest in adolescentibus, color discessit a me, ita ut nihil mihi remaneat praeter ossa amicta cute pallida." Moschus 4, 2: τὸ πρὶν δέ τοι οὐκ ἔτ ̓ ἔρευ θος Σώζετ ̓ ἐπὶ ῥεθέεσσι; — lurida] Plaut. Capt. 130: Macesco, cense

[ocr errors]

nesco et tabesco miser; Ossa atque pellis sum miser macritudine. capillus] tua veneficia mihi canitiem attulerunt." Theocr. 2, 89: Εῤῥευν δ ̓ ἐκ κεφαλᾶς πᾶσαι τρίχες, αὐτὰ δὲ λοιπὰ Ὀστί ἔτ' ἧς καὶ déqua. Odores vocat sacra magica, quod in eis multa aromata urantur ac suffimenta fiant. reclinat] ,,velut in toro iacentem relaxat, recreat." Urget] „Nec die neque noctu quietem reperire iam queo.“ neque est] οὐδ ̓ ἔστιν, ovd εotiv. „Distenta mihi sunt anhelitu praecordia neque ea respirando levare possum."

66

66

27-29. vincor] „Experimento doctus cogor nunc id credere, quod antea praefracte negaram." Sabella] Sat. 1, 9, 29. Sabellae anus pro sagis habebantur. pectus increpare] „formularum magicarum vehementi murmure ac terriculis intimos sensus percellere." nenia] carmen maleficum; Marsi autem erant harioli et incantatores

Caputque Marsa dissilire nenia.

Quid amplius vis? O mare et terra, ardeo,
Quantum neque atro delibutus Hercules

30

Nessi cruore, nec Sicana fervida

Virens in Aetna flamma; tu, donec cinis
Iniuriosis aridus ventis ferar,

35

Cales venenis officina Colchicis.

Quae finis aut quod me manet stipendium?
Effare; iussas cum fide poenas luam,

30. O mare et terra codices paene omnes, o mare o terra Bentley ex paucis cod. 33. Virens Cruquii quattuor codices (Blandinii), ABMOR (pr. m.) Graevianus, Leidensis ypуn multique alii, nonnulli erasa littera inde fecerunt Vrens, unde ortum est in paucis cod. (Pulmanni, Bersmanni, Torrentii) Furens, id quod Bentley, Meineke, Haupt, Vahlen receperunt.

maxime serpentium A. A. 2, 102: Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis. Conf. Epod. 5, 76.- dissilire] ,veluti dirumpi; acerrimis doloribus vexari atque amentia affici.“ Angues magicis carminibus proprie rumpuntur, dissiliunt diffinduntur. Verg. Ecl. 8, 71. Ovid. Med. Fac. 39: Nec mediae Marsis fiduntur cantibus angues. Am. 2, 1, 25. Met. 7, 203: (Medea) Vipereas rumpo verbis et carmine fauces. Hic tamen ita vix accipi potest, sed est ,,vehementissimos capitis dolores

pati."

[ocr errors]

30-33. O mare] Plaut. Trinum. 1070: Mare, terra, caelum, di vostram fidem! Ter. Adelph. 790: 0 caelum, o terra, o maria Neptuni! Est quotidiani sermonis exclamatio in re horrenda. delib. Her. cules Nessi cruore] Cfr. Epod. 3, 17 sq. Virens] Lambinus interpretatur perpetuam, acrem languescentem.“ Contra dicit Bentleius, furens praeferens: „Non autem, si aetas, translatione a vernis floribus sumpta, virere belle dicitur, idcirco etiam flamma, quae toto genere dispar est." Hofman Peerlkamp virens, quod verum pu

Horat. Ed. minor VI. Vol. I.

non

tat, explicat fulgens," comparans Plaut. Menaechm. 818: Viden tu illi oculos virere? Ut viridis exoritur colos Ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide. Verum rectior interpretatio est de flammae sulfureae, qualem exhalat Aetna, colore inter gilvum viridem et caeruleum medio. Ceterum construe: Sicana flamma virens ardet in Aetna fervida, etsi Schol. iungunt: in Sicana Aetna.

33-36. donec cinis cet.] „Continuo exercens artes tuas magicas, tamquam si ipsa esses officina venenorum semper calens igni, quo ea praeparentur, me conficere non desines, donec cinis meus in ventos dispergatur." - Iniuriosis] quia haec summa iniuria et contumelia est, cineres in ventos spargi. Quae finis] Hoc sensu saepe usurpant gen. femin. Vide ad Od. 2, 18, 30. Atticus apud Cic. ad Att. 9, 10, 4: quae enim finis peregrinationis? Colchicis] Medeae venenorum simillimis." Od. 2, 13, 8. stipendium] vocabulum est medium, ut praemium, merces; h. 1. igitur,,multa, poena."

30

[ocr errors]

Paratus expiare, seu poposceris
Centum iuvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari: 'Tu pudica, tu proba',
Perambulabis astra sidus aureum.
Infamis Helenae Castor offensus vicem
Fraterque magni Castoris, victi prece,
Adempta vati reddidere lumina.

Et tu, potes nam, solve me dementia,

O nec paternis obsoleta sordibus

40

45

38. Paratus, expiare si poposceris Centum iuvencis, sive mendaci lyra Voles sonare, Tu pudica, tu pia_malebat Bentleius in Add. 39. iuvencis e var. lect. Cod. Battel. Bentl. 42. vicem R ante rasuram, unus Mechlin. Torrentii, Bentleius: vice ceteri cod.

[blocks in formation]

versiculis: Οὐκ ἔστ ̓ ἔτυμος λόγος οὗτος. Οὐδ ̓ ἔβας ἐν νηυσὶν ἐϋσ σέλμοις, Οὐδ ̓ ἵκεο πέργαμα Τροίας. fr. 26 Bgk. Finxit autem a Paride Helenae tantum imaginem (sidolov) Lacedaemone Troiam abductam esse. Ex Horatii loco licet poëtam apostrophe ad Dioscuros facta precatum esse, ut sibi ignoscerent, quae in eorum sororem commisisset. Ad clementiam flexi cum essent, visum ille recuperavit. Helenae offensus vicem] i. e. sororis nomine, pro sorore sua. offensus ut dolens aliaque affectus verba accus. vicem admittit, velut Sulpic. ap. Cic. Fam. 4, 5: an illius vicem, credo, doles. ib. 1, 9, 2: nostram vicem ultus est ipse sese. Liv. 18, 19: solliciti vicem imperatoris. id. 8, 35: suam iam vieem magis anxios. Plaut. Trucul. 157: Male, quoi non vis, ea omnia tibi dicis, Dinarche, et nostram et illorum vicem. Inde a Livio ablativus etiam adhibetur: 1, 25, 6: exanimes vice unius; Curtius 7, 43, 20: vice eorum sollicitus. Itaque nescio an hoc etiam loco ex optimis cod. vice restituendum sit.

45. 46. potes nam] Agathias Anthol. Palat. 1, p. 211: Allà deά, δύνασαι γάρ, ἢ ἡβητῆρά με τεῦ ξον κτλ. O nec paternis] Cani

Neque in sepulcris pauperum prudens anus
Novendialis dissipare pulveres.

Tibi hospitale pectus et purae manus,
Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera.

'Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis

Neptunus alto tundit hibernus salo.

50

55

50. Pactumeius codices paene omnes, in his Blandinii, Porphyrion, Acron. partumeius perpauci.

diae sordidos parentes obicit. obsoleta] „,inquinata, deformata," ut sunt res vetustate absumptae. Cic. pro Sestio 60: Virtus - - neque alienis umquam sordibus obsolescit.

47.48. sepulcris pauperum] „Nam divitum sepulcra suis erant custodibus curae." SCHOL. prudens] etiam de malis artibus. Iuven. 3, 86: Graeculi adulandi gens prudentissima. Novendiales dissi

pare] „eruere e sepulcris ad usum sacrorum tuorum cineres recens conditos ac tantum non tepidos, quippe qui ad praestigias magicas efficaciores sint quam diu repositi." Ovid. Her. 6, 90: Certaque de tepidis colligit ossa rogis. Cum autem usui illi nefando vivos incantandi adhiberentur, necessario dissipabantur, in pulverem comminuebantur. Ceterum duplex exstat interpretatio v. Novendiales: 1) „Novendiale dicitur sacrificium, quod mortuo fit nona die, qua sepultus est." PORPHYR. 2) Apud maiores, ubi quis fuisset exstinctus, ad domum suam referebatur:

et illic septem erat diebus, octavo incendebatur, nono sepeliebatur: unde Horatius Novendiales cet." SERVIUS ad Aen. 5, 64. De tota re conf. Mythol. Romana Prelleri et Iordani 2, 90.

49-52. hospitale] „,clemens ac

mite.". purae manus] a sanguine.

Tuusque venter] tuus partus et filius." „Nam hoc nomen Pactumeius est nomen suppositicii, quem sibi filium esse dicebat; supra enim (Epod. 5, 5) suppositicii partus ipsam ream fecit. Venter autem hic pro partu ponitur." COMM. CRUQ. Atque Pactumeius re vera nomen est Romanum. Sic P. Pactumeius est in Inscriptione apud Furlanettum Iscriz. d' Este p. 16. Q. Pactumeius Fronto consul suffectus a. post Chr. 80. P. Pactumeius Clemens a. 138. T. Pactumeius Magnus a. 183. Cogitandem autem h. 1. de homine ridiculo vel sordido. Nimis contra insulsa, certe apud Horatium, altera est lectio partumeius, uterus, qui partum quasi meiit, id est, qui facillime parit." Utcumque cet.] Quotiescunque e lecto surgis robusta scilicet puerpera, reapse peperisti nec obstetrix iuvit te ad decipiendos homines lavans pannos alio quam tuo cruore infectos." Hoc rursus significat simulatos eius esse partus ad dona atque hereditates a moechis captandas, quibus persuasisset subditivos hos liberos ab ipsis genitos esse.

54-57. Non saxa] „Naufragorum et opibus spoliatorum lamenta non curant surda saxa." 66 Neptunus] Mare procellosum verberat fluc

Inultus ut tu riseris Cotyttia
Volgata, sacrum liberi Cupidinis,
Et Esquilini pontifex venefici

Impune ut Urbem nomine impleris meo?
Quid proderat ditasse Paelignas anus,
Velociusve miscuisse toxicum?

Sed tardiora fata te votis manent:

Ingrata misero vita ducenda est in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater,

60. proderat AB 2 Leidensis, ceteri proderit.

[ocr errors]

60

65

62. Sed ABMORY,

ceteri Si. 64. laboribus ABM2 Leidensis, ceteri doloribus. - 65. infidi paene omnes, infidus codices aliquot Bentlei.

tibus cautes." Tibull. 2, 4, 9. Inultus ut tu] Supplicis prece superbe reiecta, saga illico in acerbissimam indignationem erumpit, cuius formula utitur haud rara ut cum interrog., ut Sat. 2, 5, 18: Utne tegam spurco Damae latus? Liv. 4, 2, 12: Illine ut impune -concitent finitima bella?, ubi Gronov. et Drak. alia exempla collegerunt. Refertur autem ad rem, quam propter indignitatem fieri non posse vel potuisse, fieri non debere vel debuisse, ut h. 1. stomachabundi pronuntiamus. Cotyttia] Verg. Catal. 5, 19: Non me vocabis spurca per Cotyttia Ad feriatos fascinos. Impune tu ut evolgaris atque irriseris orgia illa, quae celebrantur a feminis solis, uno tantum praesente sacerdote, in honorem deae, quam Thraciae gentes Cotyn vel Cotytto appellant?" liberi] „omni pudicitiae lege soluti ac petulantissimi."

58. 59. pontifex] Ut pontifices praesides atque arbitri omnium erant religionum, ita invidiose Canidia inimicum, qui arbiter fuerat veneficii ab ea in Esquiliis perpetrati (Cfr. Epod. 5. Sat. 1, 8), eiusdem quasi pontificem appellat, ut Cic. pro Sestio 39. P. Clodium stuprorum sacerdotem ob Bonae

[blocks in formation]

60-64. Quid proderat] „Si te ulcisci non possum, quid prodest mihi larga mercede obtinuisse a sagis Paelignis, ut reconditas suas artes me docerent; quid iuvat me peritam esse venena miscendi efficacissima et praesentia, quae statim vel dementiam vel mortem afferant?" Paeligni Marsis vicini ideoVeque venefici et ipsi habiti. locius] solito. toxicum] Italis tosco, i. e. venenum tó§ois illitum.

[ocr errors]

Sed cet.] „Verumtamen diutius vives quam tute nunc optas; atque vita tibi misera producenda est ad hunc finem, ut semper sis expositus novis cruciatibus iisque perpetiendis sufficias." „In hoc, in id, in quid significant rem, propter quam aliquid fiat." HAND Turs. III. p. 320. Est „,ad hunc potissimum, immo unum finem," efficacius aliquanto quam propter hoc," ut explicant etiam Scholiastae. laboribus] „aerumnis, quibus meis artibus magicis afficiere."

65-67. infidi] Catull. 64, 346: periuri Pelopis, quia in mare praecipitavit Myrtilum aurigam, cuius

« PreviousContinue »