Page images
PDF
EPUB

Nec jam furtivum Dido meditatur amorem:
Conjugium vocat; hoc prætexit nomine culpam.
Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbis:
Fama, malum quâ non aliud velocius ullum;
Mobilitate viget, viresque adquirit eundo.
Parva metu primo; mox fefe adtollit in auras,
Ingrediturque folo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, irâ inritata deorum,
Extremam, ut perhibent, Coo Enceladoque foro-

rem

Progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis. Monftrum horrendum, ingens: cui, quot funt cor

pore plumæ,

Tot vigiles oculi fubter, mirabile dictu!

Tot linguæ, totidem ora fonant, tot fubrigit auris.
Nocte volat, cœli medio terræque, per umbram,
Stridens, nec dulci declinat lumina fomno.
Luce fedet cuftos aut fummi culmine teâi,
Turribus aut altis, et magnas territat urbis;
Tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Hæc tum multiplici populos fermone replebat
Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
Veniffe Ænean, Trojano a fanguine cretum,
Cui fe pulchra viro dignetur jungere Dido;
Nunc hiemem inter fe luxu, quam longa, fovere,
Regnorum inmemores, turpique cupidine captos.
Hæc paffim dea fœda virûm diffundit in ora.
Protinus ad regem curfus detorquet Iarban,

Incenditque animum dictis, atque aggerat iras. Hicc' Hammone fatus, raptâ Garamantide Nym

phâ,

Templa Jovi centum latis inmania regnis,
Centum aras, pofuit; vigilemque facraverat ignem,
Excubias divom æternas; pecudumque cruore
Pingue folum, et variis florentia limina fertis.
Isque, amens animi, et rumore adcensus amaro,
Dicitur ante aras, media inter munera divom,
Multa Jovem manibus fupplex oraffe fupinis :
Juppiter omnipotens, cui nunc Maurufia pictis
Gens epulata toris Lenæum libat honorem,
Adfpicis hæc? An te, genitor, quum fulmina tor-
ques,

Nequidquam horremus? cacique in nubibus ignes
Terrificant animos, et inania murmura mifcent?
Femina, quæ, noftris errans in finibus, urbem
Exiguam pretio pofuit; cui litus arandum,
Cuique loci leges, dedimus; connubia noftra
Repulit, ac dominum Ænean in regna recepit.
Et nunc ille Paris, cum femiviro comitatu,
Mæoniâ mentum mitrâ, crinemque madentem,
Subnixus, rapto potitur: nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.
Talibus orantem dictis, arasque tenentem,
Audiit omnipotens, oculosque ad monia torfit
Regia, et oblitos famæ melioris amantis;

Tum fic Mercurium adloquitur, ac talia mandat:

Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis;
Dardaniumque ducem, Tyriâ Carthagine qui nunc
Exfpectat, fatisque datas non refpicit urbis,
Adloquere; et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promifit, Graiûmque ideo bis vindicat armis:
Sed fore, qui, gravidam imperiis belloque fremen-
tem,

Italiam regeret; genus alto a fanguine Teucri
Proderet, ac totum fub leges mitteret orbem.
Si nulla adcendit tantarum gloria rerum,
Nec fuper ipfe fuâ molitur laude laborem;
Afcanione pater Romanas invidet arces?
Quid ftruit? aut quâ fpe inimicâ in gente moratur?
Nec prolem Aufoniam, et Lavinia refpicit arva?
Naviget. Hæc fumma eft: hic nostri nuntius esto.

Dixerat; ille patris magni parere parabat

Imperio: et primum pedibus talaria nectit
Aurea; quæ, fublimem alis, five æquora fupra,
Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
Pallentis; alias fub Tartara triftia mittit;
Dat fomnos adimitque, et lumina morte refignat:
Illâ fretus, agit ventos, et turbida tranat

Nubila. Jamque volans apicem, et latera ardua, cernit

Atlantis duri, cœlum qui vertice fulcit;

Atlantis, cinctum adfidue cui nubibus atris

Piniferum caput et vento pulsatur, et imbri: Nix humeros infusa tegit; tum flumina mento Præcipitant fenis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis Conftitit: hinc toto præceps fe corpore ad undas Mifit; avi fimilis, quæ circum litora, circum Pifcofos fcopulos, humilis volat æquora juxta. Haud aliter, terras inter cœlumque, legebat Litus arenofum Libya, ventosque fecabat, Materno veniens ab avo, Cyllenia proles.

Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Ænean, fundantem arces, ac tecta novantem, Confpicit: atque illi, ftellatus iaspide fulvâ, Enfis erat, Tyrioque ardebat murice læna, Demiffa ex humeris; dives quæ munera Dido Fecerat, et tenui telas difcreverat auro. Continuo invadit: Tu nunc Carthaginis alta Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbemExftruis? heu! regni, rerumque oblite tuarum! Ipfe deûm tibi me claro demittit Olympo Regnator; cœlum, et terras, qui numine torquet: Ipfe hæc ferre jubet celeris mandata per auras: Quid ftruis? aut quâ fpe Libycis teris otia terris? Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Nec fuper ipfe tuâ moliris laude laborem ; Afcanium furgentem, et fpes heredis Iuli, Refpice; cui regnum Italiæ Romanaque tellus Debentur. Tali Cyllenius ore locutus

Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis;
Dardaniumque ducem, Tyriâ Carthagine qui nunc
Exfpectat, fatisque datas non refpicit urbis,
Adloquere; et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promifit, Graiûmque ideo bis vindicat armis:
Sed fore, qui, gravidam imperiis belloque fremen-
tem,

Italiam regeret; genus alto a fanguine Teucri
Proderet, ac totum fub leges mitteret orbem.
Si nulla adcendit tantarum gloria rerum,
Nec fuper ipfe fuâ molitur laude laborem;
Afcanione pater Romanas invidet arces?
Quid ftruit? aut quâ fpe inimicâ in gente moratur?
Nec prolem Aufoniam, et Lavinia refpicit arva?
Naviget. Hæc fumma eft: hic noftri nuntius efto.

Dixerat; ille patris magni parere parabat
Imperio: et primum pedibus talaria nectit
Aurea; quæ, fublimem alis, five æquora fupra,
Seu terram, rapido pariter cum flamine portant.
Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
Pallentis; alias fub Tartara triftia mittit;
Dat fomnos adimitque, et lumina morte refignat:
Illâ fretus, agit ventos, et turbida tranat

Nubila. Jamque volans apicem, et latera ardua, cernit

Atlantis duri, cœlum qui vertice fulcit;

Atlantis, cinctum adfidue cui nubibus atris

« PreviousContinue »