Page images
PDF
EPUB

Et Numidæ infreni, cingunt, et inhospita Syrtis:
Hinc deserta fiti regio, lateque furentes
Barcæi. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas ?
Dis equidem auspicibus reor, et Junone fecundâ,
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes! quæ surgere

regna
Conjugio tali! Teucrûm comitantibus armis,
Punica se quantis adtollet gloria rebus!
Tu modo pofce deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hofpitio, cauffasque innecte morandi;
Dum pelago defævit hiems, et aquosus Orion,
Quassatæque rates; dum non tractabile cælum.
His dictis incenfum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiæ menti, folvitque pudorem.

Principio, delubra adeunt, pacemque per aras Exquirunt: mactant lectas de more bidentis Legiferæ Cereri, Phæboque, patrique Lyæo; Junoni ante omnis, cui vincla jugalia curæ. Ipsa, tenens dextrâ pateram, pulcherrima Dido, Candentis vaccæ media inter cornua fundit; Aut, ante ora deûm, pinguis fpatiatur ad aras, Instauratque diem donis, pecudumque reclufis Pectoribus inhians, fpirantia consulit exta. Heu vatum ignaræ mentesl quid vota furentem, Quid delubra, juvant? est mollis flamma medullas Interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.

Uritur infelix Dido, totâque vagatur
Urbe furens: qualis conje&à cerva fagitta,
Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius: illa fugâ filvas, faltusque peragrat
Dictæos; hæret lateri letalis arundo.
Nunc media Ænean secum per mania ducit,
Sidoniasque oftentat opes, urbemque paratam:
Incipit effari, mediâque in voce refiftit.
Nunc eadem, labente die, convivia quærit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Poft, ubi digressi, lumenque obscura viciffim
Luna premit, suadentque cadentia fidera fom-

nos; Sola domo mæret vacuâ, stratisque reli&tis Incubat: illum absens absentem auditque, videt

que: Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, Detinet, infandum fi fallere possit amorem. Non cæptæ adfurgunt turres; non arma juventus, Exercet, portusve aut propugnacula bello Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque Murorum ingentes, æquataque machina cælo.

Quam fimul ac tali persensit peste teneri Clara Jovis conjunx, nec famam obftare furori; Talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: Egregiam vero laudem, et spolia ampla, refertis

Tuque puerque tuus: magnum, et memorabile

nomen, Una dolo divom fi femina vieta duorum est. Nec me adeo fallit, veritam te numina nostra; Suspectas habuiffe domos Carthaginis altæ. Sed quis erit modus? aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem æternam, pactosque Hymenæos, Exercemus? habes, totâ quod mente petilli: Ardet arnans Dido, traxitque per oila furorem. Communem hunc ergo populum, paribusque re

gamus Aufpiciis: liceat Phrygio servire marito, Dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ.

Olli, sensit enim fimulatâ mente locutam, Quo regnum Italia Libycas averteret oras; Sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens Abnuat, aut tecum malit contendere bello? Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur: Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam Esse velit Tyriis urbem, Trojâque profectis ; Miscerive probet populos, aut fædera jungi. Tu conjunx: tibi fas animum tentare precando. Perge: sequar. Tum sic excepit regia Juno: Mecum erit ifte labor: nunc quâ ratione, quod

inftat, Confieri poffit, paucis, adverte, docebo. Venatum Æneas unâque miserrima Dido In nemus ire parant, ubi primos craftinus ortus

Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem, conmixtâ grandine, nimbum,
Dum trepidant alæ, faltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru cælum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opacâ :
Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem
Devenient. Adero, et, tua fi mihi certa voluntas,
Connubio jungam ftabili, propriamque dicabo.
Hic Hymenæus erit. Non adverfata petenti
Adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea furgens Aurora relinquit:
It portis, jubare exorto, delecta juventus.
Retia rara, plagæ, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Reginam, thalamo cunctantem, ad limina primi
Panorum exspectant; ostroque insignis, et auro,
Stat fonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magnâ ftipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
Nec non et Phrygii comites et lætus Iulus
Incedunt. Ipfe, ante alios pulcherrimus omnis,
Infert fe focium Æneas, atque agmina jungit:
Qualis, ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta,
Deserit, ac Delum maternam invisit, Apollo,
Instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque, Dryopesque fremunt,piatique Agathyrfi;
Ipfe jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens, atque inplicat auro;
Tela sonant humeris: haud illo segnior ibat
Æneas; tantum egregio decus enitet ore.
Poftquam altos ventum in montis, atque invia

lustra,
Ecce! feræ, faxi dejectæ vertice, capræ
Decurrere jugis; aliâ de parte patentis
Transmittunt cursu campos atque agmina cervi
Pulverulenta fugâ glomerant, montisque relin-

quunt.
At
puer

Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo: jamque hos cursu, jam præterit, il-

los;
Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leo-

nem.

Interea, magno misceri murmure cælum
Incipit; insequitur, conmixtà grandine, nimbus :
Et Tyrii comites paffim, et Trojana juventus,
Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros
Tecta metu petiere : ruunt de montibus amnes.
Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem
Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno
Dant signum: fulsere ignes, et conscius æther
Connubiis; fummoque ulularunt vertice Nymphæ.
Ille dies primus leti primusque malorum
Cauffa fuit: neque enim specie famâve movetur,

[ocr errors]
« PreviousContinue »