Page images
PDF
EPUB

Et Numidæ infreni, cingunt, et inhospita Syrtis:
Hinc deferta fiti regio, lateque furentes
Barcæi. Quid bella Tyro furgentia dicam,
Germanique minas?

Dîs equidem aufpicibus reor, et Junone fecundâ,
Hunc curfum Iliacas vento tenuiffe carinas.
Quam tu urbem, foror, hanc cernes! quæ furgere

regna

Conjugio tali Teucrûm comitantibus armis,
Punica fe quantis adtollet gloria rebus!

Tu modo pofce deos veniam, facrisque litatis
Indulge hofpitio, cauffasque innecte morandi;
Dum pelago defævit hiems, et aquofus Orion,
Quaffatæque rates; dum non tractabile cœlum.
His dictis incenfum animum inflammavit amore,
Spemque dedit dubiæ menti, folvitque pudorem.
Principio, delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt: mactant lectas de more bidentis
Legiferæ Cereri, Phœboque, patrique Lyæo;
Junoni ante omnis, cui vincla jugalia curæ.
Ipfa, tenens dextrâ pateram, pulcherrima Dido,
Candentis vaccæ media inter cornua fundit;
Aut, ante ora deûm, pinguis spatiatur ad aras,
Inftauratque diem donis, pecudumque reclufis
Pectoribus inhians, fpirantia confulit exta.

Heu vatum ignaræ mentes! quid vota furentem,
Quid delubra, juvant? eft mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit fub pectore volnus.

Uritur infelix Dido, totâque vagatur

Urbe furens: qualis conjectâ cerva fagittâ,
Quam procul incautam nemora inter Crefia fixit
Paftor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nefcius: illa fugâ filvas, faltusque peragrat
Dictaos; hæret lateri letalis arundo.
Nunc media Ænean fecum per mœnia ducit,
Sidoniasque oftentat opes, urbemque paratam:
Incipit effari, mediâque in voce refiftit.
Nunc eadem, labente die, convivia quærit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Expofcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
Post, ubi digreffi, lumenque obscura viciffim
Luna premit, fuadentque cadentia fidera fom-

nos;

Sola domo mæret vacuâ, ftratisque relictis

Incubat: illum abfens abfentem auditque, videt

que:

Aut gremio Afcanium, genitoris imagine capta,
Detinet, infandum fi fallere poffit amorem.
Non cœptæ adfurgunt turres; non arma juventus.
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque
Murorum ingentes, æquataque machina cœlo.
Quam fimul ac tali perfenfit pefte teneri
Clara Jovis conjunx, nec famam obftare furori ;
Talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
Egregiam vero laudem, et fpolia ampla, refertis

Tuque puerque tuus: magnum, et memorabile

nomen,

Una dolo divom fi femina victa duorum eft.

Nec me adeo fallit, veritam te numina noftra;
Suspectas habuiffe domos Carthaginis altæ.

Sed quis erit modus? aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem æternam, pactosque Hymenæos,
Exercemus? habes, totâ quod mente petisti:
Ardet arnans Dido, traxitque per offa furorem.
Communem hunc ergo populum, paribusque re-

gamus

Aufpiciis: liceat Phrygio fervire marito,
Dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ.

Olli, fenfit enim fimulatâ mente locutam,
Quo regnum Italiâ Libycas averteret oras;
Sic contra eft ingreffa Venus: Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna fequatur:
Sed fatis incerta feror, fi Juppiter unam

Effe velit Tyriis urbem, Trojâque profectis;
Mifcerive probet populos, aut fœdera jungi.
Tu conjunx: tibi fas animum tentare precando.
Perge: fequar. Tum fic excepit regia Juno:
Mecum erit ifte labor: nunc quâ ratione, quod
inftat,

Confieri poffit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Æneas unâque miferrima Dido

In nemus ire parant, ubi primos craftinus ortus

Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
His ego nigrantem, conmixtâ grandine, nimbum,
Dum trepidant alæ, faltusque indagine cingunt,
Defuper infundam, et tonitru cœlum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opacâ:
Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem
Devenient. Adero, et, tua fi mihi certa voluntas,
Connubio jungam ftabili, propriamque dicabo.
Hic Hymenæus erit. Non adverfata petenti
Adnuit, atque dolis rifit Cytherea repertis.
Oceanum interea furgens Aurora relinquit:
It portis, jubare exorto, delecta juventus.
Retia rara, plagæ, lato venabula ferro,
Maffylique ruunt equites, et odora canum vis.
Reginam, thalamo cunctantem, ad limina primi
Pœnorum exfpectant; oftroque infignis, et auro,
Stat fonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magnâ ftipante catervâ,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream fubnectit fibula veftem.
Nec non et Phrygii comites et lætus Iulus
Incedunt. Ipfe, ante alios pulcherrimus omnis,
Infert fe focium Eneas, atque agmina jungit:
Qualis, ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta,
Deferit, ac Delum maternam invifit, Apollo,
Inftauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque, Dryopesque fremunt, pictique Agathyrfi;

Ipfe jugis Cynthi graditur, mollique fluentem Fronde premit crinem fingens, atque inplicat auro; Tela fonant humeris: haud illo fegnior ibat Æneas; tantum egregio decus enitet ore. Poftquam altos ventum in montis, atque invia luftra,

Ecce! feræ, faxi dejectæ vertice, capræ Decurrere jugis; aliâ de parte patentis Transmittunt curfu campos atque agmina cervi Pulverulenta fugâ glomerant, montisque relinquunt.

At puer Afcanius mediis in vallibus acri

Gaudet equo: jamque hos cursu, jam præterit, il

los;

Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum, aut fulvum descendere monte leo

nem.

Interea, magno misceri murmure cœlum Incipit; infequitur, conmixtâ grandine, nimbus: Et Tyrii comites paffim, et Trojana juventus, Dardaniusque nepos Veneris, diverfa per agros Tecta metu petiere: ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Trojanus eamdem Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Juno Dant fignum: fulfere ignes, et confcius æther Connubiis; fummoque ulularunt vertice Nymphæ. Ille dies primus leti primusque malorum

Cauffa fuit: neque enim specie famâve movetur,

« PreviousContinue »