Page images
PDF
EPUB

Tum vero exarfit juveni dolor offibus ingens,
Nec lacrimis caruere genæ; fegnemque Menoten,
Oblitus decorisque fui, fociûmque falutis,
In mare præcipitem puppi deturbat ab altâ:
Ipfe gubernaculo rector subit, ipse magister,
Hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.
At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est
Jam fenior, madidâque fluens in vefte, Menotes,
Summa petit fcopuli, ficcâque in rupe refedit.
Illum et labentem Teucri, et risere natantem,
Et falfos rident revomentem pectore fluctus.

Hic læta extremis fpes eft adcenfa duobus, Sergefto Mnestheique, Gyan fuperare morantem. Sergeftus capit ante locum, fcopuloque propinquat:

Nec totâ tamen ille prior præeunte carinâ;
Parte prior, partim roftro premit æmula Priftis.
At mediâ focios incedens nave per ipfos
Hortatur Mneftheus: Nunc, nunc infurgite remis,
Hectorei focii, Trojæ quos forte supremâ
Delegi comites; nunc illas promite vires,
Nunc animos, quibus in Gætulis Syrtibus ufi,
Ionioque mari, Maleæque fequacibus undis..

Non jam prima peto Mneftheus, neque vincere certo;

Quamquam o! fed fuperent, quibus hoc, Neptune, dedifti;

Extremos pudeat rediiffe: hoc vincite, cives,

Et prohibete nefas. Olli certamine summo Procumbunt: vaftis tremit i&tibus ærea puppis, Subtrahiturque folum; tum creber anhelitus artus, Aridaque ora, quatit; fudor fluit undique rivis.

Adtulit ipfe viris optatum cafus honorem. Namque, furens animi, dum proram ad faxa suburguet

Interior, fpatioque fubit Sergeftus iniquo;
Infelix faxis in procurrentibus hæfit.

Concuffæ cautes, et acuto in murice remi
Obnixi crepuere, inlifaque prora pependit.
Confurgunt nautæ, et magno clamore morantur;
Ferratasque trudes et acutâ cufpide contos
Expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
At lætus Mneftheus, fucceffuque acrior ipfo,
Agmine remorum celeri, ventisque vocatis,
Prona petit maria, et pelago decurrit aperto.
Qualis fpeluncâ fubito conmota columba,
Cui domus et dulces latebrofo in pumice nidi,
Fertur in arva volans, plaufumque exterrita pennis
Dat tecto ingentem; mox, aëre labfa quieto,
Radit iter liquidum, celeris neque conmovet alas :
Sic Mneftheus, fic ipfa fugâ fecat ultima Priftis
Aequora; fic illam fert inpetus ipfe volantem.
Et primum in fcopulo luctantem deferit alto
Sergeftum, brevibusque vadis; fruftraque vocantem
Auxilia, et fractis difcentem currere remis.

Inde Gyan, ipfamque ingenti mole Chimæram,

Confequitur: cedit, quoniam fpoliata magistro est.
Solus jamque ipfo fuperest in fine Cloanthus ;
Quem petit, et fummis adnixus viribus urguet.
Tum vero ingeminat clamor, cunétique fequentem
Inftigant ftudiis, refonatque fragoribus æther.
Hi, proprium decus et partum indignantur hono-

rem

Ni teneant, vitamque volunt pro laude pacifci ;
Hos fucceffus alit; poffunt, quia poffe videntur.
Et fors æquatis cepiffent præmia roftris,

Ni, palmas ponto tendens utrasque, Cloanthus
Fudiffetque preces, divosque in vota vocaffet:
Di, quibus imperium eft pelagi, quorum æquora

curro,

Vobis lætus ego hoc candentem in litore taurum
Conftituam ante aras, voti reus; extaque falfos
Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
Dixit, eumque imis fub fluctibus audiit omnis
Nereidum Phorcique chorus; Panopeaque virgo,
Et pater ipfe manu magnâ Portunus, euntem
Inpulit: illa Noto citius, volucrique sagittâ,
Ad terram fugit, et portu fe condidit alto.

Tum fatus Anchifà, cunctis ex more vocatis, Victorem magnâ præconis voce Cloanthum Declarat, viridique advelat tempora lauro : Muneraque in navis ternos optare juvencos, Vinaque, et argenti magnum dat ferre talentum. Ipfis præcipuos ductoribus addit honores:

Victori chlamydem auratam, quam plurima circum
Purpura Mæandro duplici Meliboa cucurrit;
Intextusque puer frondofâ regius Idâ

Velocis jaculo cervos, cursuque, fatigat
Acer, anhelanti fimilis; quem præpes ab Idâ
Sublimem pedibus rapuit Jovis armiger uncis.
Longævi palmas nequidquam ad fidera tendunt
Cuftodes; fævitque canum latratus in auras.
At, qui deinde locum tenuit virtute fecundum,
Lævibus huic, hamis confertam auroque trilicem,
Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
Victor apud rapidum Simoënta fub Ilio alto,
Donat habere viro, decus et tutamen in armis.
Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
Multiplicem, connixi humeris; indutus at olim
Demoleos curfu palantis Troas agebat.
Tertia dona facit geminos ex ære lebetas;
Cymbiaque, argento perfecta, atque afpera fignis.
Jamque adeo donati omnes, opibusque fuperbi,
Puniceis ibant evinci tempora tænîs;

Quum, fævo e scopulo multâ vix arte revolfus,
Amiffis remis, atque ordine debilis uno,
Inrifam fine honore ratem Sergeftus agebat.
Qualis, fæpe viæ deprenfus in aggere, ferpens,
Ærea quem obliquum rota tranfiit; aut gravis ictu
Seminecem liquit faxi, lacerumque, viator;
Nequidquam longos fugiens dat corpore tortus,
Parte ferox, ardensque oculis, et fibila colla

Arduus adtollens; pars, volnere clauda, retentat Nexantem nodis, feque in fua membra plicantem: Tali remigio navis fe tarda movebat;

Vela facit tamen, et velis fubit oftia plenis.
Sergeftum Æneas promiffo munere donat,
Servatam ob navem lætus, fociosque reductos:
Olli ferva datur, operum haud ignara Minervæ,
Creffa genus Pholoë, geminique fub ubere nati.
Hoc pius Æneas miffo certamine tendit
Gramineum in campum, quem collibus undique
curvis

Cingebant filvæ; mediâque in valle theatri
Circus erat, quo fe multis cum millibus heros
Confeffu medium tulit, exftructoque refedit.
Hic, qui forte velint rapido contendere curfu,
Invitat pretiis animos, et præmia ponit.
Undique conveniunt Teucri, mixtique Sicani;
Nifus et Euryalus primi:

Euryalus, formâ infignis, viridique juventâ;
Nifus, amore pio pueri: quos deinde fecutus
Regius, egregiâ Priami de ftirpe, Diores:

Hunc Salius, fimul et Patron; quorum alter Acar

nan,

Alter ab Arcadio Tegeææ fanguine gentis:
Tum duo Trinacrii juvenes, Helymus, Panopesque,
Adfueti filvis, comites fenioris Acestæ:

Multi præterea, quos fama obfcura recondit.

Æneas quibus in mediis fic deinde locutus:

« PreviousContinue »