Page images
PDF
EPUB

Poftera quum primo ftellas oriente fugarat
Clara dies, focios in cœtum litore ab omni
Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur:
Dardanidæ magni, genus alto a fanguine divom,
Annuus exactis conpletur menfibus orbis,
Ex quo reliquias, divinique offa parentis,
Condidimus terrâ, mæstasque facravimus aras.
Jamque dies, ni fallor, adeft, quem femper acer-
bum,

Semper honoratum, fic di voluiftis! habebo.
Hunc ego, Gætulis agerem fi Syrtibus exful,
Argolicove mari deprenfus, et urbe Mycena;
Annua vota tamen follemnisque ordine pompas
Exfequerer, ftrueremque fuis altaria donis.
Nunc ultro ad cineres ipfius, et offa, parentis,
Haud equidem fine mente, reor, fine numine di-

vom,

Adfumus, et portus delati intramus amicos.

Ergo agite, et, lætum cuncti celebremus honorem,
Pofcamus ventos: atque hæc me facra quot annis
Urbe velit pofitâ templis fibi ferre dicatis.
Bina boum vobis, Trojâ generatus, Aceftes
Dat numero capita in navis: adhibete Penatis,
Et patrios epulis, et quos colit hofpes Aceftes.
Præterea, fi nona diem mortalibus almum
Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,
Prima cita Teucris ponam certamina claffis;
Quique pedum curfu valet, et qui, viribus audax,

Aut jaculo incedit melior, levibusque fagittis,
Seu crudo fidit pugnam conmittere ceftu:
Cuncti adfint, meritæque exfpe&tent præmia pal-

mæ.

Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.

Sic fatus, velat maternâ tempora myrto:
Hoc Helymus facit, hoc ævi maturus Aceftes,
Hoc
puer Afcanius: fequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magnâ medius comitante catervâ. ·
Hic duo rite mero libans carchefia Baccho
Fundit humi; duo lacte novo, duo fanguine facro;
Purpureosque jacit flores, ac talia fatur:

Salve, fancte parens, iterum! falvete, recepti
Nequidquam cineres! animæque, umbræque, pa-

ternæ!

Non licuit finis Italos, fataliaque arva,

Nec tecum Aufonium, quicumque eft, quærere
Thybrim.

Dixerat hæc; adytis quum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, feptena volumina, traxit,
Amplexus placide tumulum, labfusque per aras;
Cæruleæ cui terga notæ, maculofus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille jacit varios adverfo fole colores.
Obftupuit visu Æneas. Ille, agmine longo
Tandem inter pateras et levia pocula ferpens,
Libavitque dapes, rurfusque innoxius imo

Succeffit tumulo, et depafta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori inftaurat honores,
Incertus, Geniumne loci, Famulumne parentis,
Effe putet; cædit binas de more bidentis,
Totque fues, totidem nigrantis terga juvencos;
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchifæ magni, Manisque Acheronte remiffos.
Nec non et focii, quæ cuique eft copia, læti
Dona ferunt; onerant aras, ma&tantque juvencos.
Ordine aëna locant alii; fufique per herbam
Subjiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
Exfpectata dies aderat, nonamque ferenâ
Auroram Phaethontis equi jam luce vehebant;
Famaque finitimos, et clari nomen Acestæ,
Excierat: læto conplerant litora cœtu,
Vifuri Æneadas; pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio: facri tripodes, viridesque coronæ,
Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et oftro
Perfufæ veftes, argenti aurique talenta:

Et tuba conmiffos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quatuor, ex omni delecta claffe, carinæ.
Velocem Mneftheus agit acri remige Priftin;
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Mem-

mî;

Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram,

Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu

[blocks in formation]

Inpellunt, terno confurgunt ordine remi; Sergeftusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magnâ: Scyllâque Cloanthus Cæruleâ; genus unde tibi, Romane Cluenti.

Eft procul in pelago faxum, fpumantia contra Litora, quod tumidis fubmerfum tunditur olim Fluctibus, hiberni condunt ubi fidera Cori: Tranquillo filet, inmotâque adtollitur undâ Campus, et apricis ftatio gratiffima mergis. Hic viridem Æneas frondenti ex ilice metam Conftituit fignum nautis pater; unde reverti Scirent, et longos ubi circumfle&tere curfus. Tum loca forte legunt, ipfique in puppibus auro Ductores longe effulgent, oftroque, decori: Cetera populeâ velatur fronde juventus, Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit. Confidunt tranftris; intentaque brachia remis; Intenti exspectant fignum, exsultantiaque haurit Corda pavor pulfans, laudumque adrecta cupido. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus om

nes,

Haud mora, profiluere fuis: ferit æthera clamor
Nauticus: adductis fpumant freta verfa lacertis.
Infindunt pariter fulcos, totumque dehifcit,
Convolfum remis, roftrisque tridentibus, æquor.
Non tam præcipites bijugo certamine campum
Conripuere, ruuntque effufi carcere, currus;
Nec fic inmiffis auriga undantia lora

Concuffere jugis, pronique in verbera pendent. Tum plaufu, fremituque virûm, ftudiisque faventum,

Confonat omne nemus, vocemque inclufa volutant Litora: pulfati colles clamore refultant.

Effugit ante alios, primisque elabitur undis,
Turbam inter fremitumque, Gyas; quem deinde
Cloanthus,

Confequitur, melior remis; fed pondere pinus
Tarda tenet: poft hos, æquo difcrimine, Priftis
Centaurusque locum tendunt fuperare priorem:
Et nunc Priftis habet, nunc victam præterit ingens
Centaurus: nunc unâ ambæ, junctisque feruntur
Frontibus, et longâ fulcant vada salsa carinâ.

Jamque propinquabant scopulo, metamque tenebant;

Cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
Rectorem navis conpellat voce Menoten :
Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige greffum;
Litus ama, et læva ftringat, fine, palmula cautes;
Altum alii teneant. Dixit: fed cæca Mencetes
Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas.
Quo diverfus abis? iterum: pete faxa, Menote:
Cum clamore Gyas revocabat ; et ecce! Cloanthum
Refpicit inftantem tergo, et propiora tenentem.
Ille, inter navemque Gyæ, fcopulosque fonantis,
Radit iter lævum interior, fubitoque priorem
Præterit, et metis tenet æquora tuta relictis.

« PreviousContinue »