Page images
PDF
EPUB

Profpexit longe, Laurentiaque agmina vidit;
Et fævum Ænean adgnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum:
Continuoque ineant pugnas, et prælia tentent;
Ni rofeus feffos jam gurgite Phoebus Hibero
Tinguat equos, noctemque, die labente, reducat.
Confidunt caftris ante urbem, et monia vallant.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER DUODECIMUS.

TURNUS ut, infractos adverfo Marte, Latinos
Defeciffe videt, fua nunc promiffa reposci,
Se fignari oculis; ultro inplacabilis ardet,
Adtollitque animos. Pœnorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum volnere pectus,
Tum demum movet arma leo; gaudetque, comantis
Excutiens cervice toros; fixumque latronis
Inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud fecus adcenfo glifcit violentia Turno.

Tum fic adfatur regem, atque ita turbidus infit: Nulla mora in Turno; nihil eft quod dicta retractent

Ignavi Æneada; nec, quæ pepigere, recufent. Congredior. Fer facra, pater, et concipe fœdus. Aut hac Dardanium dextrâ fub Tartara mittam, Defertorem Afiæ, (fedeant, fpectentque, Latini)

Et folus ferro crimen commune refellam;

Aut habeat victos: cedat Lavinia conjunx.
Olli fedato refpondit corde Latinus:
O præftans animi juvenis! quantum ipfe feroci
Virtute exfuperas, tanto me inpenfius æquum eft
Confulere, atque omnis metuentem expendere ca-
fus.

Sunt tibi regna patris Dauni, funt oppida capta Multa manu; nec non aurumque, animusque, Latino eft:

Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me hæc, haud mollia fatu,

Sublatis aperire dolis; fimul hoc animo hauri.

Me natam nulli veterum fociare procorum

Fas erat, idque omnes divique, hominesque, cane

bant.

Victus amore tui, cognato fanguine victus,
Conjugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi:
Promiffam eripui genero; arma inpia fumfi.
Ex illo qui me cafus, quæ, Turne, fequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores,
Bis magnâ victi pugnâ, vix urbe tuernur
Spes Italas; recalent noftro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes offibus albent.
Quo referor toties? quæ mentem insania mutat?
Si. Turno exftincto focios fum adfcire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo?

Quid confanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem fi te (Fors di&ta refutet) Prodiderim, natam et connubia noftra petentem? Refpice res bello varias; miferere parentis Longævi, quem nunc mæftum patria Ardea longe Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exfuperat magis, ægrefcitque medendo. Ut primum fari potuit, fic inftitit ore:

Quam pro me curam geris, hanc precor, optume, pro me

Deponas, letumque finas pro laude pacifci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextrâ Spargimus; et noftro fequitur de volnere fanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem Femineâ tegat, et vanis fefe occulat umbris.

At regina, novâ pugnæ conterrita forte, Flebat; et ardentem generum moritura tenebat: Turne, per has ego te lacrimas, per fi quis Amatæ Tangit honos animum; fpes tu nunc una senectæ, Tu requies, miferæ; decus, imperiumque, Latini Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit; Unum oro: defifte manum conmittere Teucris. Qui te cumque manent ifto certamine cafus, Et me, Turne, manent. Simul hæc invifa relin

quam

Lumina, nec generum Ænean captiva videbo.

Adcepit vocem lacrimis Lavinia matris

Flagrantis perfufa genas: cui plurimus ignem

Subjecit rubor, et calefacta per offa cucurrit.
Indum fanguineo veluti violaverit oftro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multâ
Alba rofâ: talis virgo dabat ore colores.

Illum turbat amor, figitque in virgine vultus:
Ardet in arma magis; paucisque adfatur Amatam:
Ne, quæfo, ne me lacrimis, neve omine tanto
Profequere, in duri certamina Martis euntem,
O mater! neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Cum primum craftina cœlo,
Puniceis invecta rotis, Aurora rubescit;

Non Teucros agat in Rutulos: Teucrûm arma quiefcant,

Et Rutuli: noftro dirimamus fanguine bellum,
Illo quæratur conjunx Lavinia campo.

Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta receffit, Pofcit equos, gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipfa decus dedit Orithyia;

Qui candore nives anteirent, curfibus auras.
Circumftant properi aurigæ, manibusque laceffunt
Pectora plaufa cavis, et colla comantia pectunt.
Ipfe dehinc, auro fqualentem alboque orichalco,
Circumdat loricam humeris; fimul aptat habendo
Enfemque, clipeumque, et rubræ cornua crista:
Enfem, quem Dauno ignipotens deus ipfe parenti
Fecerat, et Stygiâ candentem tinxerat undâ.
Exin, quæ mediis, ingenti adnixa columnæ,

« PreviousContinue »