Page images
PDF
EPUB

Converfique oculos inter fe, atque ora, tenebant.
Tum fenior, femperque odiis et crimine Drances
Infenfus juveni Turno, fic ore viciffim

Orfa refert: O famâ ingens, ingentior armis,
Vir Trojane! quibus cœlo te laudibus æquem?
Juftitiæne prius mirer, belline laborum?

Nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem:
Et te, fi qua viam dederit fortuna, Latino
Jungemus regi. Quærat fibi fœdera Turnus.
Quin et fatalis murorum adtollere moles,
Saxaque fubvectare humeris Trojana, juvabit.
Dixerat hæc, unoque omnes eadem ore fremebant.
Bis fenos pepigere dies; et, pace fequestrâ,
Per filvas Teucri, mixtique inpune Latini,
Erravere jugis. Ferro fonat icta bipenni
Fraxinus; evertunt, actas ad fidera, pinus;
Robora nec cuneis, et olentem fcindere cedrum,
Nec plauftris ceffant vectare gementibus ornos.

Et jam Fama volans, tanti prænuntia luctûs,
Evandrum, Evandrique domos, et moenia, replet;
Quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere, et de more vetusto
Funereas rapuere faces. Lucet via longo
Ordine flammarum, et late discriminat agros.
Contra, turba Phrygum veniens plangentia jungunt
Agmina. Quæ poft quam matres fuccedere tectis
Viderunt, mæftam incendunt clamoribus urbem.
At non Evandrum potis eft vis ulla tenere;

Sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto Procubuit fuper, atque hæret, lacrimansque, ge

mensque;

Et via vix tandem voci laxata dolore eft:
Non hæc, o Palla! dederas promiffa, petenti,
Cautius ut fævo velles te credere Marti.

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis,
Et prædulce decus primo certamine, poffet.
Primitiæ juvenis miferæ! bellique propinqui
Dura rudimenta! et, nulli exaudita deorum,
Vota, precesque mea! tuque, o fanctiffima con-
junx!

Felix morte tuâ; neque in hunc fervata dolorem!
Contra ego vivendo vici mea fata, fuperftes
Reftarem ut genitor. Troum focia arma fecutum,
Obruerent Rutuli telis! animam ipfe dediffem,
Atque hæc pompa domum me, non Pallanta, re-
ferret!

Nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera, nec, quas
Junximus hofpitio, dextras: fors ifta fenecta
Debita erat noftræ. Quod, fi inmatura manebat
Mors natum, cæfis Volfcorum millibus ante,
Ducentem in Latium Teucros, cecidiffe juvabit.
Quin ego non alio digner te funere, Palla,
Quam pius Æneas, et quam magni Phryges, et

quam

Tyrrhenique duces, Tyrrhenûm exercitus omnis: Magna tropæa ferunt, quos dat tua dextera leto.

Tu quoque nunc ftares inmanis truncus in armis,
Effet par ætas, et idem fi robur ab annis,
Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?
Vadite, et hæc memores regi mandata referte:
Quod vitam moror invifam, Pallante peremto,
Dextera cauffa tua eft; Turnum gnatoque, patri-
que,

Quam debere vides. Meritis vacat hic tibi folus,
Fortunæque, locus. Non vitæ gaudia quæro;
Nec fas: fed nato Manis perferre sub imos.

Aurora interea miferis mortalibus almam Extulerat lucem, referens opera, atque labores. Jam pater Æneas, jam, curvo in litore, Tarcho Conftituere pyras. Huc corpora quisque fuorum More tulere patrum: fubjectisque ignibus atris Conditur in tenebras altum caligine cœlum. Ter circum adcenfos, cincti fulgentibus armis, Decurrere rogos; ter mæftum funeris ignem Luftravere in equis; ululatusque ore dedere. Spargitur et tellus lacrimis, fparguntur et arma. It cœlo clamorque virûm, clangorque tubarum. Hinc alii fpolia, occifis derepta Latinis, Conjiciunt igni; galeas, enfisque decoros, Frenaque, ferventisque rotas: pars munera nota, Ipforum clipeos, et non felicia tela.

Multa boum circa mactantur corpora Morti; Sætigerosque fues, raptasque ex omnibus agris In flammam jugulant pecudes. Tum litore tota

Ardentis fpectant focios, femiuftaque fervant Bufta; neque avelli poffunt, nox humida donec Invertit cœlum, ftellis fulgentibus aptum.

Nec minus et miferi, diverfâ in parte, Latini Innumeras ftruxere pyras; et corpora partim Multa virûm terræ infodiunt, avectaque partim Finitimos tollunt in agros, urbique remittunt: Cetera, confufæque ingentem cædis acervum, Nec numero, nec honore, cremant; tunc undique vafti

Certatim crebris conlucent ignibus agri.

Tertia lux gelidam cœlo dimoverat umbram;
Mærentes, altum cinerem, et confusa ruebant
Offa focis, tepidoque onerabant aggere terræ.
Jam vero in tectis, prædivitis urbe Latini,
Præcipuus fragor, et longi pars maxima luctus.
Hic matres, miferæque nurus, hic cara fororum
Pectora mærentum, puerique parentibus orbi,
Dirum exfecrantur bellum, Turnique hymenæos:
Ipfum animis, ipfumque jubent decernere ferro;
Qui regnum Italiæ, et primos fibi pofcat honores.
Ingravat hæc fævus Drances; folumque vocari
Teftatur, folum pofci in certamina, Turnum.
Multa fimul contra variis fententia dictis
Pro Turno; et magnum reginæ nomen obumbrat:
Multa virum meritis fustentat fama tropæis.
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
Ecce! fuper mæfti, magnâ Diomedis ab urbe,

Legati refponfa ferunt: Nihil omnibus actum Tantorum inpenfis operum; nil dona, neque au

rum,

Néc magnas valuiffe preces: alia arma Latinis
Quærenda, aut pacem Trojano ab rege petendum.
Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
Fatalem Ænean manifefto numine ferri

Admonet ira deûm, tumulique ante ora recentes.
Ergo concilium magnum, primosque fuorum
Imperio adcitos, alta intra limina cogit.
Olli convenere, fluuntque ad regia plenis
Tecta viis. Sedet in mediis, et maxumus ævo,
Et primus fceptris, haud lætâ fronte, Latinus.
Atque hic legatos, Ætolâ ex urbe remiffos,
Quæ referant, fari jubet; et refponfa repofcit
Ordine cuncta fuo. Tum facta filentia linguis,
Et Venulus, dicto parens, ita farier infit:

Vidimus, o cives! Diomede, Argivaque caftra, Atque, iter emenfi, cafus fuperavimus omnis, Contigimusque manum, quâ concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam, patriæ cognomine gentis, Victor Gargani condebat Iapygis arvis.

Poft quam introgreffi, et coram data copia fandi, Munera præferimus; nomen, patriamque, doce

mus:

Qui bellum intulerint, quæ cauffa adtraxerat Ar

pos.

Auditis ille hæc placido fic reddidit ore:

« PreviousContinue »