Page images
PDF
EPUB

Viderit inrumpentem, ultroque incluferit urbi;
Inmanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis effulfit, et arma
Horrendum fonuere: tremunt in vertice crista
Sanguineæ, clipeoque micantia fulgura mittit.
Adgnofcunt faciem invifam, atque inmania
membra,

Turbati fubito, Æneada. Tum Pandarus ingens
Emicat; et, mortis fraternæ fervidus irâ,
Effatur: Non hæc dotalis regia Amatæ;

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Caftra inimica vides: nulla hinc exire poteftas.
Olli fubridens, fedato pectore, Turnus:
Incipe, fi qua animo virtus, et confere dextram;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
Dixerat. Ille, rudem nodis et cortice crudo,
Intorquet, fummis adnixus viribus, haftam.
Excepere auræ volnus; Saturnia Juno
Detorfit veniens; portæque infigitur hafta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies: neque enim is teli, nec volneris, auctor.
Sic ait, et fublatum alte confurgit in enfem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit, inpubesque inmani volnere malas.
Fit fonus; ingenti concuffa eft pondere tellus:
Conlabfos artus, atque arma, cruenta cerebro,
Sternit humi moriens: atque illi, partibus æquis,
Huc caput, atque illuc, humero ex utroque pependit.

Diffugiunt, verfi trepidâ formidine, Troës:

Et, fi continuo victorem ea cura fubiffet, Rumpere clauftra manu, fociosque inmittere portis;

Ultimus ille dies bello, gentique, fuiffet:

Sed furor ardentem, cædisque infana cupido,
Egit in adverfos.

Principio Phalerim, et, fuccifo poplite, Gygen,
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit haftas
In tergus: Juno vires, animumque, miniftrat.
Addit Halym comitem, et confixâ Phegea parmâ;
Ignaros deinde in muris, Martemque cientis,
Alcandrumque, Haliumque, Noëmonaque, Pryta-
nimque:

Lyncea, tendentem contra, fociosque vocantem, Vibranti gladio connixus ab aggere, dexter Occupat: huic, uno dejectum comminus itu, Cum galeâ longe jacuit caput. Inde ferarum Vaftatorem Amycum; quo non felicior alter Unguere tela manu, ferrumque armare veneno: Et Clytium Æoliden, et amicum Crethea Mufis; Crethea, Mufarum comitem; cui carmina femper, Et citharæ, cordi; numerosque intendere nervis: Semper equos, atque arma virûm, pugnasque canebat.

Tandem ductores, auditâ cæde fuorum, Conveniunt Teucri; Mneftheus, acerque Sereftus; Palantisque vident focios, hoftemque receptum.

Et Mneftheus: Quo deinde fugam, quo, tenditis?

inquit.

Quos alios muros, quæ jam ultra mania, habetis?
Unus homo, et veftris, o cives! undique fæptus
Aggeribus, tantas ftrages inpune per urbem
Ediderit? juvenum primos tot miferit Orco?
Non infelicis patriæ, veterumque parentum,
Et magni Æneæ, fegnes, miferetque, pudetque?
Talibus adcenfi, firmantur; et agmine denfo
Confiftunt. Turnus paullatim excedere pugnâ,
Et fluvium petere, ac partem, quæ cingitur amni.
Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu fævum turba leonem
Cum telis premit infenfis; at territus ille,

Afper acerba tuens, retro redit: et neque terga
Ira dare, aut virtus, patitur; nec tendere contra,
Ille quidem hoc cupiens, potis eft per tela, viros-

que:

Haud aliter retro dubius veftigia Turnus

Inproperata refert, et mens exæstuat irâ.
Quin etiam bis tum medios invaserat hoftes;
Bis confufa fugâ per muros agmina vertit.
Sed manus e caftris propere coit omnis in unum.
Nec contra vires audet Saturnia Juno
Sufficere; aëriam cœlo nam Juppiter Irim
Demifit, germanæ haud mollia juffa ferentem;
Ni Turnus cedat Teucrorum manibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis fubfiftere tantum,

Nec dextrâ valet: injectis fic undique telis Obruitur. Strepit adfiduo cava tempora circum Tinnitu galea, et faxis folida æra fatifcunt; Discuffæque jubæ capiti: nec fufficit umbo Ictibus: ingeminant haftis et Troës et ipfe Fulmineus Mneftheus. Tum toto corpore fudor Liquitur, et piceum (nec refpirare poteftas) Flumen agit; feffos quatit acer anhelitus artus. Tum demum præceps faltu fefe, omnibus armis, In fluvium dedit: ille fuo cum gurgite flavo Adcepit venientem, ac mollibus extulit undis; Et lætum fociis, ablutâ cæde, remifit.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER DECIMUS.

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, Conciliumque vocat divom pater, atque hominum

rex,

Sideream in fedem: terras unde arduus omnes, Caftraque Dardanidum adfpectat, populosque La

tinos.

Confidunt tectis bipatentibus; incipit ipfe:

Coelicolæ magni, quia nam fententia vobis Verfa retro, tantumque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris: Quæ contra vetitum discordia? quis deus aut hos, Aut hos, arma fequi, ferrumque laceffere, fuafit? Adveniet juftum pugnæ, ne arceffite, tempus, Cum fera Carthago Romanis arcibus olim Exitium magnum, atque Alpes inmittet apertas: Tum certare odiis, tum res rapuiffe, licebit:

[blocks in formation]
« PreviousContinue »