Page images
PDF
EPUB

Sulfureâ Nar albus aquâ, fontesque Velini;
Et trepida matres preffere ad pectora natos.
Tum vero ad vocem celeres, quâ buccina fignum
Dira dedit, raptis concurrunt undique telis
Indomiti agricola: nec non et Troia pubes
Afcanio auxilium caftris effundit apertis.
Direxere acies, Non jam certamine agrefti,
Stipitibus duris, agitur, fudibusve præuftis,
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late
Horrefcit ftrictis feges enfibus, æraque fulgent
Sole laceffita, et lucem fub nubila jactant:
Fluctus uti primo cœpit quum albefcere vento,
Paullatim fefe tollit mare, et altius undas
Erigit; inde imo confurgit ad æthera fundo.
Hic juvenis, primam ante aciem, ftridente fa-
gittâ,

Natorum Tyrrhei fuerat qui maximus, Almo
Sternitur; hæfit enim fub gutture volnus, et udæ
Vocis iter tenuemque inclufit fanguine vitam.
Corpora multa virûm circa, feniorque Galæfus,
Dum paci medium fe offert; juftiffimus unus
Qui fuit, Aufoniisque olim ditiffimus arvis:
Quinque greges illi balantum, quina redibant
Armenta, et terram centum vertebat aratris.

Atque ea per campos æquo dum Marte gerun

tur,

Promiffi dea facta potens, ubi fanguine bellum
Inbuit, et prima conmifit funera pugnæ,

Deferit Hefperiam; et, cœli converfa per auras, Junonem victrix adfatur voce superbâ :

En! perfecta tibi bello discordia trifti:

Dic, in amicitiam coëant, et fœdera jungant. Quandoquidem Aufonio refperfi fanguine Teu

cros:

Hoc etiam his addam, tua fi mihi certa voluntas, Finitimas in bella feram rumoribus urbis, Adcendamque animos infani Martis amore, Undique ut auxilio veniant; fpargam arma per agros.

Tum contra Juno: Terrorum et fraudis abunde eft;

Stant belli cauffæ; pugnatur conminus armis;
Quæ fors prima dedit, fanguis novus inbuit arma.
Talia conjugia, et talis celebrent hymenæos
Egregium Veneris genus et rex ipfe Latinus.
Te fuper ætherias errare licentius auras
Haud Pater ille velit, fummi regnator Olympi:
Cede locis. Ego, fi qua fuper fortuna laborum eft,
Ipfe regam. Talis dederat Saturnia voces.
Illa autem adtollit, ftridentis anguibus, alas;
Cocytique petit fedem, fupera ardua linquens.

Eft locus, Italiæ medio, fub montibus altis, Nobilis, et famâ multis memoratus in oris, Amfancti valles: denfis hunc frondibus atrum Urguet utrimque latus nemoris, medioque fragofus

Dat fonitum faxis, et torto vertice, torrens:
Hic fpecus horrendum, fævi fpiracula Ditis,
Monftratur, ruptoque ingens Acheronte vorago
Peftiferas aperit faucis; quîs condita Erinnys
Invifum numen terras cœlumque levabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello
Inponit regina manum. Ruit omnis in urbem

Paftorum ex acie numerus, cæfosque reportant
Almonem puerum, fœdatique ora Galæsi;
Inplorantque deos, obteftanturque Latinum.
Turnus adeft, medioque in crimine, cædis et ignis
Terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari;
Stirpem admifceri Phrygiam; fe limine pelli.
Tum, quorum, adtonitæ Baccho, nemora avia ma-

tres

Infultant thiafis, neque enim leve nomen Amatæ,
Undique conlecti coëunt, Martemque fatigant.
Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
Contra fata deûm, perverfo numine, pofcunt:
Certatim regis circumftant tecta Latini;
Ille, velut pelagi rupes inmota, refiftit:
Ut pelagi rupes, magno veniente fragore,
Quæ fefe, multis circumlatrantibus undis,
Mole tenet fcopuli: nequidquam fpumea circum
Saxa fremunt; laterique inlisa refunditur alga.
Verum, ubi nulla datur cæcum exfuperare poteftas
Confilium, et fævæ nutu Junonis eunt res;
Multa deos, aurasque pater teftatus inanis,

Frangimur heu! fatis, inquit ; ferimurque procellâ.
Ipfi has facrilego pendetis fanguine pœnas,

O miferi! Te, Turne, nefas, te triste manebit
Supplicium; votisque deos venerabere feris.
Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;
Funere felici fpolior. Nec plura locutus

Sæpfit fe tectis, rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hefperio in Latio, quem protenus urbes

Albanæ coluere facrum, nunc maxuma rerum Roma colit; quum prima movent in prœlia Martem,

Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum,

Hyrcanisve, Arabisve, parant; feu tendere ad Indos,

Auroramque fequi, Parthosque reposcere figna.
Sunt geminæ Belli portæ, fic nomine dicunt,
Religione facræ, et fævi formidine Martis:
Centum ærei claudunt vectes, æternaque ferri
Robora; nec cuftos abfiftit limine Janus.
Has, ubi certa fedet patribus fententia pugnæ,
Ipfe, Quirinali trabeâ cinctuque Gabino
Infignis, referat ftridentia limina Conful;
Ipfe vocat pugnas: fequitur dum cætera pubes,
Æreaque adfenfu confpirant cornua rauco.
Hoc et tum Æneadis indicere bella Latinus
More jubebatur, triftisque recludere portas,
Abftinuit tactu pater, averfusque refugit

Fœda minifteria, et cæcis fe condidit umbris.
Tum regina deûm, cœlo delapfa, morantis
Inpulit ipfa manu portas; et, cardine verfo,
Belli ferratos rupit Saturnia poftes.

Ardet inexcita Aufonia, atque inmobilis, ante; Pars pedes ire parat campis; pars arduus altis Pulverulentus equis furit: omnes arma requirunt. Pars levis clipeos, et spicula lucida, tergunt Arvinâ pingui, fubiguntque in cote securis; Signaque ferre juvat, fonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnæ, pofitis incudibus, urbes Tela novant; Atina potens, Tiburque fuperbum, Ardea, Crustumerique, et turrigeræ Antemnæ. Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque falignas Umbonum cratis; alii thoracas aënos,

Aut levis ocreas lento ducunt argento.

Vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri Ceffit amor; recoquunt patrios fornacibus enfis. Claffica jamque fonant; it bello teffera fignum. Hic galeam tectis trepidus rapit; ille frementis Ad juga cogit equos; clipeumque, auroque trili

cem

Loricam, induitur; fidoque adcingitur enfe.

Pandite nunc Helicona, deæ, cantusque monete, Qui bello exciti reges; quæ, quemque fecutæ, Conplerint campos acies; quibus Itala jam tum Floruerit terra alma viris, quibus arferit armis: Et meminiftis enim, divæ, et memorare poteftis;

« PreviousContinue »