Page images
PDF
EPUB

delectos heroas: erunt etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus mutabit merces; omnis feret omnia tellus; non rastros patietur humus, non vinea falcem ; robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; nec varios discet mentiri lana colores, ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto; sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.

III.

The Song of Silenus.

[ECL. VI., 26-42.]

35

40

Simul incipit ipse.

4

Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres ludere, tum rigidas motare cacumina quercus. Nec tantum Phoebo gaudet Parnassia rupes; nec tantum Rhodope mirantur et Ismarus Orphea. Namque canebat, uti magnum per inane coacta semina terrarumque animaeque marisque fuissent et liquidi simul ignis; ut his exordia primis omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ;

tum durare solum et discludere Nerea ponto IO coeperit, et rerum paullatim sumere formas; iamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant summotis nubibus imbres ; incipiant silvae cum primum surgere, cumque rara per ignotos errent animalia montes. Hinc lapides Pyrrhæ iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei.

15

IV.

Mute Nature Mourns her Worshipper.

[ECL. X., 9-30.]

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naïdes, indigno cum Gallus amore peribat? Nam neque Parnassi vobis iuga, nam neque Pindi ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae ; pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum; nostri nec poenitet illas nec te poeniteat pecoris, divine poeta: et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Venit et opilio; tardi venere bubulci; uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

5

IO

Omnes, 'unde amor iste,' rogant, 'tibi'? Venit Apollo:

'Galle, quid insanis' inquit: tua cura Lycoris perque nives alium perque horrida castra secuta est.’ Venit et agresti capitis Silvanus honore 16 florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit: quem vidimus ipsi sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. 'Ecquis erit modus? inquit. Amor non talia curat : nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.'

21

√.

The Law of Deterioration.

[GEORG. I., 197-203.]

Semina

vidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen, ni vis humana quotannis maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri.

Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si brachia forte remisit,

atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

5

VI.

The Farmer's Implements.

[GEORG. I., 160-175.]

Dicendum et quae sint duris agrestibus arma, quis sine nec potuere seri nec surgere messes: vomis, et inflexi primum grave robur aratri, tardaque Eleusinae matris volventia plaustra, tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri; 5 virgea praeterea Celei vilisque supellex, arbuteae crates et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones, si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magni vi flexa domatur in burim et curvi formam accipit ulmus aratri : huic a stirpe pedes temo protentus in octo, binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus stivaque, quae currus a tergo torqueat imos; et suspensa focis explorat robora fumus.

IO

15

VII.

Indoor and Holiday Employments.

[GEORG. I., 259-275.]

Frigidus agricolam si quando continet imber : multa, forent quae mox coelo properanda sereno, maturare datur; durum procudit arator vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros impressit acervis. 5 Exacuunt alii vallos furcasque bicornis, atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga; nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt: rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

ΙΟ

15

« PreviousContinue »