Page images
PDF
EPUB

inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
desuper Alcides telis premit, omniaque arma
advocat, et ramis vastisque molaribus instat.
Ille autem neque enim fuga iam super ulla pe-
ricli-

60

64

faucibus ingentem fumum, mirabile dictu,
evomit involvitque domum caligine caeca,
prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem
praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
fumus agit, nebulaque ingens specus aestuat atra.
Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem 70
corripit in nodum complexus, et angit inhaerens
elisos oculos et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revulsis,
abstractaeque boves abiurataeque rapinae
caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver 75
protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo
terribiles oculos, vultum, villosaque saetis
pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignes.

XXXVII.

Nisus and Euryalus.

[AEN. IX., 176-449.]

The Two Friends.

Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis ; et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, 5 ora puer prima signans intonsa iuventa. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant ; tum quoque communi portam statione tenebant:

Nisus proposes to attempt to enter the Rutulian Camp by Night. Euryalus insists on accompanying him.

Nisus ait: 'Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? aut pugnam, aut aliquid iam dudum invadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quiete est. Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum: lumina rara micant; somno vinoque sepulti procubuere; silent late loca. Percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat

15

IO

Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros qui certa reportent. Si tibi quae posco promittunt, nam mihi facti fama sat est, tumulo videor reperire sub illo posse viam ad muros et moenia Pallantea.'

Obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem affatur amicum: 'mene igitur socium summis adiungere rebus, Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? 25 Non ita me genitor bellis assuetus Opheltes Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus. Est hic, est animus lucis contemtor, et istum 30 qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec: 'Equidem de te nil tale verebar; nec fas, non,-ita me referat tibi magnus ovantem Iupiter, aut quicunque oculis haec aspicit aequis— sed si quis, quae multa vides discrimine tali, 35 si quis in adversum rapiat casusve deusve, te superesse velim; tua vita dignior aetas. Sit qui me raptum pugna pretiove redemtum mandet humo solita; aut, si qua id fortuna vetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulcro. 40 Neu matri miserae tanti sim causa doloris, quae te sola, puer, multis e matribus ausa persequitur, magni nec moenia curat Acestae.' Ille autem: 'Causas nequiquam nectis inanis,

20

nec mea iam mutata loco sententia cedit: adceleremus,' ait. Vigiles simul excitat: illi succedunt servantque vices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.

45

The Council of War. The Offer of the Two Friends Accepted.

Cetera per terras omnes animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum : ductores Teucrum primi, delecta iuventus, consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. Stant longis adnixi hastis et scuta tenentes castrorum et campi medio. Tum Nisus et una 55 Euryalus confestim alacres admittier orant:

6

rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. Tum sic Hyrtacides: Audite o mentibus aequis, 59 Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in bivio portae, quae proxima ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur. Si fortuna permittitis uti, quaesitum Aenean ad moenia Pallantea mox hic cum spoliis ingenti caede peracta affore cernetis. Nec nos via fallit euntis :

50

65

70

vidimus obscuris primam sub vallibus urbem venatu assiduo et totum cognovibus amnem.' Hic annis gravis atque animi maturus Aletes : 'di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis,

cum tales animos iuvenum et tam certa tulistis 74 pectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum, et vultum lacrimis atque ora rigabat: 'quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis, praemia posse rear solvi? pulcherrima primum di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aevi Ascanius, meriti tanti non immemor unquam.' 'Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' excipit Ascanius, 'per magnos, Nise, Penatis Assaracique Larem et canae penetralia Vestae obtestor, quaecunque mihi fortuna fidesque est, 85 in vestris pono gremiis: revocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, venerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis. 90 Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus; seu pacem seu bella geram: tibi maxima rerum verborumque fides.' Contra quem talia fatur Euryalus: 'Me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit: tantum fortuna secunda aut adversa cadat. Sed te super omnia dona

80

95

« PreviousContinue »