The Kings. Quis procul ille autem ramis insignis olivao sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani; primus qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, otia qui rumpet patriae residesque movebit Tullus in arma viros et iam desueta triumphis agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, 60 nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. The Regifugium. 55 Vis et Tarquinios reges animamque superbam ultoris Bruti fascesque videre receptos ? Consulis imperium hic primus saevasque secures, accipiet; natosque pater nova bella moventis 65 ad poenam pulchra pro libertate vocabit infelix utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque immensa cupido. 68 Famous Men from the Decii to Pompey and Julius Caesar. E Quin Decios Drusosque procul saevumque securi adspice Torquatum, et referentem signa Camillum. Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu! quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt, aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois. Ne, pueri, ne tanta animis assuescite bella; neu patriae validas in viscera vertite vires. Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, proice tela manu, sanguis meus. Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. 85 Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? 75 Rome's Mission is to Conquer and Rule. Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. 80 Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem ? quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. 90 95 XXXV. The Temple of War. [AEN. VII., 601-615.] Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, sive Getis inferre manu lacrimabile bellum, Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos, 5 Auroramque sequi Parthosque reposcere signa: sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt) religione sacrae et saevi formidine Martis : centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri robora; nec custos absistit limine Ianus. Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino insignis reserat stridentia limina Consul, ipse vocat pugnas; sequitur tum caetera pubes, aereaque assensu conspirant cornua rauco. 10 15 XXXVI. Evander tells the story of Cacus and Hercules. [AEN. VIII., 190-267.] Iam primum saxis suspensam hanc adspice rupem, disiectae procul ut moles, desertaque montis stat domus, et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat, solis inaccessam radiis; semperque recenti caede tepebat humus, foribusque affixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Vulcanus erat pater; illius atros ore vomens ignis magna se mole ferebat. Attulit et nobis aliquando optantibus aetas auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus, Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis; vallemque boves amnemque tenebant. 15 At furiis Caci mens effera, ne quid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quatuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas. Atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis, 20 cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphitryoniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves, atque omne querelis impleri nemus, et colles clamore relinqui. Reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. Hic vero Alcidae furiis exarserat atro 5 IO 25 30 felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum robur et aetherii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem turbatumque oculis. Fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit; pedibus timor addidit alas. 35 Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat fultosque emuniit obice postes, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira lustrat Aventini montem; ter saxea tentat limina nequiquam; ter fessus valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avulsam solvit radicibus; inde repente impulit, impulsu quo maximus intonat aether, 50 dissultant ripae, refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae. non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepidentque immisso lumine Manes. Ergo insperata deprensum luce repente 40 45 55 |