Page images
PDF
EPUB

obscenaeque canes importunaeque volucres

10

signa dabant. Quotiens Cyclopum effervere in agros vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! armorum sonitum toto Germania caelo

15

audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes ingens; et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis; pecudesque locutae, infandum! sistunt amnes, terraeque dehiscunt, 19 et maestum illacrimat templis ebur aeraque sudant. Proluit insano contorquens vertice silvas

fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes cum stabulis armenta tulit.

Nec tempore eodem

tristibus aut extis fibrae apparere minaces,

aut puteis manare cruor cessavit, et altae
per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
Non alias caelo ceciderunt plura sereno
fulgura, nec diri totiens arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis
Romanas acies iterum videre Philippi;

nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis
agricola incurvo terram molitus aratro
exesa inveniet scabra robigine pila,

aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis,
grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

25

30

35

BAD TIMES COMING. BEAUTIFUL ITALY. 13

XI.

Praise of Italy.

[GEORG. II., 136-176.]

Sed neque Medorum, silvae ditissima, terra, nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus laudibus Italiae certent; non Bactra neque Indi totaque turiferis Panchaia pinguis arenis. Haec loca non tauri spirantes naribus ignem invertere satis immanis dentibus hydri; nec galeis densisque virum seges horruit hastis : sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor implevere; tenent oleae armentaque laeta.

5

Hinc bellator equus campo sese arduus infert ; ΙΟ hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus victima, saepe tuo perfusi flumine sacro, Romanos ad templa deum duxere triumphos. Hic ver assiduum atque alienis mensibus aestas; bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbor. At rabidae tigres absunt et saeva leonum semina; nec miseros fallunt aconita legentis, nec rapit immensos orbis per humum, neque tanto squameus in spiram tractu se colligit anguis.

15

Adde tot egregias urbes, operumque laborem, 20

tot congesta manu praeruptis oppida saxis, fluminaque antiquos subterlabentia muros.

An mare quod supra, memorem, quodque alluit infra?

Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,

30

fluctibus et fremitu assurgens, Benace, marino? 25
An memorem portus Lucrinoque addita claustra,
atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Haec genus acre virum, Marsos, pubemque Sabellam,
assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos
extulit; haec Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxime Caesar,
qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
imbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna virum: tibi res antiquae laudis et artis
ingredior, sanctos ausus recludere fontes,
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.

35

40

[ocr errors]

XII.

Spring, and the First Days of the World.

[GEORG. II., 325-345.]

Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether coniugis in gremium laetae descendit, et omnis magnus alit magno commixtus corpore fetus. Avia tum resonant avibus virgulta canoris, et Venerem certis repetunt armenta diebus ; parturit almus ager; Zephyrique tepentibus auris laxant arva sinus; superat tener omnibus umor; inque novos soles audent se germina tuto credere; nec metuit surgentis pampinus Austros aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem ; sed trudit gemmas et frondes explicat omnis

Non alios prima crescentis origine mundi illuxisse dies aliumve habuisse tenorem crediderim ver illud erat, ver magnus agebat orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri, cum primae lucem pecudes hausere, virumque ferrea progenies duris caput extulit arvis, immissaeque ferae silvis, et sidera caelo. Nec res hunc tenerae possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet caeli indulgentia terras.

5

ΙΟ

15

20

XIII.

The Delights of Science are the highest, and next are the Charms of a Country Life.

[GEORG. II., 475-515.]

Me vero primum dulces ante omnia Musae, quarum sacra fero ingenti percussus amore, accipiant, caelique vias et sidera monstrent, defectus solis varios lunaeque labores;

unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant 5 obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant; quid tantum Oceano properent se tingere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin has ne possim naturae accedere partis frigidus obstiterit circum praecordia sanguis, rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi, Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta, o qui me gelidis in vallibus Haemi sistat, et ingenti ramorum protegat umbra?

ΙΟ

15

Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, atque metus omnis et inexorabile fatum subiecit pedibus, strepitumque Acherontis avari ! fortunatus et ille, deos qui novit agrestes, Panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores! illum non populi fasces, non purpura regum flexit et infidos agitans discordia fratres,

2 I

« PreviousContinue »