Page images
PDF
EPUB

VI.

The Farmer's Implements.

[GEORG. I., 160-175.]

Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,
quîs sine nec potuere seri nec surgere messes:
vomis, et inflexi primum grave robur aratri,
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri; 5
virgea praeterea Celei vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magni vi flexa domatur

in burim et curvi formam accipit ulmus aratri :
huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante iugo levis, altaque fagus
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos;
et suspensa focis explorat robora fumus.

ΙΟ

15

VII.

Indoor and Holiday Employments.

[GEORG. I., 259–275.]

Frigidus agricolam si quando continet imber: multa, forent quae mox coelo properanda sereno, maturare datur; durum procudit arator

vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros impressit acervis. 5 Exacuunt alii vallos furcasque bicornis, atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga; nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt: rivos deducere nulla religio vetuit, segeti praetendere saepem, insidias avibus moliri, incendere vepres, balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli

vilibus aut onerat pomis; lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

IO

15

VIII.

Signs of Rain.

[GEORG. I., 373-392.]

5

Nunquam imprudentibus imber obfuit: aut illum surgentem vallibus imis aëriae fugere grues, aut bucula caelum suspiciens patulis captavit naribus auras, aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova angustum formica terens iter; et bibit ingens arcus, et e pastu decedens agmine magno corvorum increpuit densis exercitus alis. Iam varias pelagi volucres, et quae Asia circum dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, certatim largos umeris infundere rores,

ΙΟ

15

nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas et studio incassum videas gestire lavandi. Tum cornix plena pluviam vocat improba voce et sola in sicca secum spatiatur arena. Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae nescivere hiemem, testa cum ardente viderent scintillare oleum et putris concrescere fungos.

20

IX.

Signs of Fair Weather.

[GEORG. I., 393-423.]

5

Nec minus ex imbri soles et aperta serena prospicere, et certis poteris cognoscere signis. Nam neque tum stellis acies obtunsa videtur, nec fratris radiis obnoxia surgere Luna tenuia nec lanae per caelum vellera ferri; non tepidum ad solem pennas in littora pandunt dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos immundi meminere sues iactare maniplos: at nebulae magis ima petunt campoque recumbunt; solis et occasum servans de culmine summo nequiquam seros exercet noctua cantus. Apparet liquido sublimis in aëre Nisus,

IO

15

et pro purpureo poenas dat Scylla capillo : quacunque illa levem fugiens secat aethera pennis, ecce inimicus atrox magno stridore per auras insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras, illa levem fugiens raptim secat aethera pennis. Tum liquidas corvi presso ter gutture voces aut quater ingeminant; et saepe cubilibus altis nescio qua praeter solitum dulcedine laeti inter se foliis strepitant; iuvat imbribus actis progeniem parvam dulcisque revisere nidos.

20

FAIR WEATHER. BAD TIMES COMING. 11 Haud, equidem credo, quia sit divinitus illis ingenium aut rerum fato prudentia maior; verum, ubi tempestas et caeli mobilis umor mutavere vias, et Iuppiter uvidus Austris denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,

vertuntur species animorum, et pectora motus

nunc alios, alios dum nubila ventus agebat,

25

concipiunt: hinc ille avium concentus in agris, 30 et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.

X.

Omens of Social Troubles.

[GEORG. I., 461–497.]

Denique quid vesper serus vehat, unde serenas ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster, sol tibi signa dabit. Solem quis dicere falsum audeat ille etiam caecos instare tumultus saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella: ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam, cum caput obscura nitidum ferrugine texit, impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. Tempore quanquam illo tellus quoque et aequora ponti

« PreviousContinue »