The shorter Aeneid

Front Cover
G. Bell and Sons, 1928 - Legends - 212 pages

From inside the book

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 100 - Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent : 85° tu regere imperio populos, Romane, memento ; hae tibi erunt artes ; pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos.
Page 85 - Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; Noctes atque dies patet atri ianua Ditis ; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hie labor est.
Page 94 - Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra moenia lata videt triplici circumdata muro, quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, . 550 Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
Page 27 - Di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, ' Persolvant grates dignas, et praemia reddant 'Debita. qui nati coram me cernere letum ' Fecisti, et patrios foedasti funere voltus. 'At non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540 ' Talis in hoste fuit Priamo ; sed iura fidemque 'Supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulcro ' Reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit...
Page 56 - Italiam ventis, pete regna per undas. spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis et nomine Dido saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas. audiam et haec manis veniet mihi fama sub imos.
Page 17 - O miseri, quae tanta insania, cives? creditis avectos hostis? aut ulla putatis dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes? Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, 45 aut haec in nostros fabricata est machina muros, inspectura domos venturaque desuper urbi, aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
Page 59 - Nox erat et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
Page 127 - Catonem. 670 haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano, et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant.
Page 58 - Talibus orabat, talesque miserrima fletus Fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; Fata obstant, placidasque viri deus obstruit aures.
Page 51 - Incipit; insequitur commixta grandine nimbus. Et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros Tecta metu petiere : ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eandem 165 Deveniunt. Prima et Tellus et pronuba luno Dant signum : fulsere ignes, et conscius aether Conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.

Bibliographic information