Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

V40 D

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

FAUTORI MEO BENIGNO

SCHEIDING

PHILOSOPHIAE DOCTORI, DIRECTORI GYMNASII

WALDENBURGENSIS

SACRUM.

Ex Vergilio, qui ut Homerus apud Graecos ita apud Romanos artem epicam poetis posteriorum temporum tradidit, colorem duxisse poetas posterioris aetatis inter omnes constat, praesertim cum poetae ipsi partim hoc palam professi sint partim in imitationem Vergilianam diligenter inquisitum sit apud complures poetas. Et usque ad exitum aevi antiqui, cum jam barbaries ingrueret, ad hunc fontem poetae, qui genus epicum colebant, redierunt. Quare mirum non est, quod vestigia illius imitationis saepissime apud Claudium Claudianum, quem quartum saeculum tulit, inveniuntur. Quam materiam apud hunc poetam primus tractavit Woldemarus Ribbeckius in editione Vergilii ab Ottone fratre parata. Diligentissime deinde Stephanus Gramlewiczius in commentatione, cui inscribitur „Quaestiones Claudianeae“ (dissert. Vratisl. 1877) quaestionem instituit, cuius thesaurum similium locorum leepius locupletavit in editione Claudiani.

Ut igitur Claudianus praecipue ex Vergilio sententias, descriptiones, comparationes deprompsit, ita genus dicendi quoque poetarum aureae aetatis, quae dicitur, adoptasse nostrum poetam et praecipue Maronem amplexum esse in dictione poetica verisimile videtur. Omnium fere scriptorum illorum temporum posteriorum consuetudo erat, ut cum universum atque ab omnibus comprobatum genus scribendi jam non exstaret, alius alium veterum scriptorum sibi imitandum proponens studeret eum quasi suum facere. Atque quamvis Claudiani scribendi genus maculis, quae

tam ingenio poetae, quam toti naturae moribusque illius saeculi tribuendae sunt, aspersum sit, quamvis ipse destitutus aureae aetatis simplicitate cum sublimitate gratia que conjuncta quasi tumeat ostentatione et magnificentia pingendi, quamvis redundet copiosissimo dicendi genere operamque suam ponat in coacervandis variandisque imaginibus et sententiis, tamen in universum tantam elegantiam puritatemque scribendi praebet, ut hunc poetam exeunte quarta, quinto ineunte saeculo jam ad barbariem vergenti floruisse vix credibile putemus.

non

« PreviousContinue »