Page images
PDF
EPUB

Iunonis magnae primum prece numen adora,
Iunoni cane vota libens dominamque potentem
supplicibus supera donis: sic denique victor
Trinacria finis Italos mittere relicta.

Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem
divinosque lacus et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit foliisque notas et nomina mandat.
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,
digerit in numerum atque antro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt;
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo
nec revocare situs aut iungere carmina curat;
inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
quamvis increpitent socii et vi cursus in altum
vela vocet possisque sinus implere secundos,
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat.
Illa tibi Italiae populos venturaque bella

440

445

450

455

et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, expediet cursusque dabit venerata secundos.

460

Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
Vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.'

Helenus gives them rich gifts.

Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia' sectoque elephanto

1. gravia.

imperat ad navis ferri stipatque carinis ingens argentum Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem

et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti. Addit equos additque duces;

remigium supplet; socios simul instruit armis.

An affectionate farewell.

Interea classem velis aptare iubebat

465

470

Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.

Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 'Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,

475

ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.

Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
Vade', ait, 'o felix nati pietate. Quid ultra
provehor et fando surgentis demoror austros?'

Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, fert picturatas auri subtemine vestes

et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori, textilibusque onerat donis ac talia fatur:

'Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum,

o mihi sola mei super Astyanactis imago. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;

et nunc aequali tecum pubesceret aevo.'

Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:

480

485

490

'Vivite felices, quibus est fortuna peracta

iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis,
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis et quae fuerit minus obvia Grais.
Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
intraro gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.'

Italy at last. Sacrifice offered at Castrum Minervae.

Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci. Sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.

495

500

505

510

Necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:

haud segnis strato surgit Palinurus et omnis

explorat ventos atque auribus aëra captat, sidera cuncta notat tacito labentia caelo,

515

Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona.

Postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus
temptamusque viam et velorum pandimus alas.

520

Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus.
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.

Tum pater Anchises magnum cratera corona
induit implevitque mero divosque vocavit
stans celsa in puppi:

'Di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi!'
Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit
iam propior, templumque apparet in Arce Minervae.
Vela legunt socii et proras ad litora torquent.
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum ;
obiectae salsa spumant adspargine cautes,
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi,
tondentis campum late, candore nivali.

Et pater Anchises: Bellum, o terra hospita, portas;
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
Sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes et frena iugo concordia ferre:
spes et pacis,' ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu,
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
Haud mora, continuo perfectis ordine votis
cornua velatarum obvertimus antemnarum
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.

525

530

535

540

545

550

[graphic]

FIG. 16. A ROMAN HARBOR, WITH SHIPS, LIGHTHOUSE, TRIUMPHAL ARCH, AND STATUES.

« PreviousContinue »