Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum, Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit totamque a sedibus urbem eruit. Hic Iuno Scaeas saevissima portas prima tenet sociumque furens a navibus agmen ferro accincta vocat. Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva. Ipse pater Danais animos virisque secundas sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. Eripe, nate, fugam finemque impone labori. 600 605 610 615 Nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.' 620 Troy falls like a mountain ash. Tum vero omne mihi visum considere in ignis ac veluti summis antiquam in montibus ornum Descendo ac ducente deo flammam inter et hostis Anchises refuses to leave. Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exsiliumque pati. Vos o, quibus integer aevi sanguis,' ait, 'solidaeque suo stant robore vires, vos agitate fugam. Me si caelicolae voluissent ducere vitam, has mihi servassent sedes. Satis una superque Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex 625 630 635 640 645 Aeneas pleads vainly with him. Talia perstabat memorans fixusque manebat. Nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet. Abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem. Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. Nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? 'Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. Reddite me Danais, sinite instaurata revisam proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.' Creusa implores Aeneas not to desert them. Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat parvumque patri tendebat Iulum: Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, 650 655 660 665 670 675 |