Page images
PDF
EPUB

illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.

O patria, o divum domus Ilium et incluta bello
moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae
substitit, atque utero sonitum quater arma dedere:
instamus tamen immemores caecique furore
et monstrum infelix sacrata sistimus arce.
Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris

ora,

dei iussu non umquam credita Teucris. Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem.

The Greeks pour forth from the horse.

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox,
involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
conticuere, sopor fessos complectitur artus.
Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
a Tenedo, tacitae per amica silentia lunae
litora nota petens, flammas cum regia puppis
extulerat, fatisque deum defensus iniquis
inclusos utero Danaos et pinea furtim

laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
reddit equus laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,
demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque
Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.
Invadunt urbem somno vinoque sepultam,
caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

240

245

250

255

260

265

[graphic][merged small]

Hector appears in a dream to Aeneas.

Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit et dono divum gratissima serpit.

In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector
visus adesse mihi1 largosque effundere fletus,
raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
pulvere perque pedes traiectus lora tumentis.
Ei mihi, qualis erat! Quantum mutatus ab illo
Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli

vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!
squalentem barbam et concretos sanguine crinis
volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
accepit patrios. Ultro flens ipse videbar
compellare virum et maestas expromere voces:
'O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris
exspectate venis? Ut te post multa tuorum.
funera, post varios hominumque urbisque labores
defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos
foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?'
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
'Heu fuge, nate dea, teque his,' ait, eripe flammis.
Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.
Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia Penatis:
hos cape fatorum comites, his moenia quaere,
magna pererrato statues quae denique ponto.'

270

275

280

285

1. mihi: with long final syllable. 2. tibi: with long final syllable.

290

295

Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem

Aeneas is aroused from sleep.

Diverso interea miscentur moenia luctu,

et magis atque magis, quamquam secreta parentis
Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.
Excutior somno et summi fastigia tecti
ascensu supero atque arrectis auribus adsto:
in segetem veluti cum flamma furentibus Austris
incidit, aut rapidus montano flumine torrens
sternit agros, sternit sata laeta boumque labores
praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto
accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus; iam proximus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis,
sed glomerare manum bello et concurrere in arcem

cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.

300

305

310

315

Panthus rescues the sacred relics; Aeneas, with others, rushes into the conflict.

Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu victosque deos parvumque nepotem

320

« PreviousContinue »