Songe de Scipion

Front Cover
L. Hachette et cie., 1853 - 48 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 4 - Nisi en im deus is, cujus hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, hue tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur; hisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae, globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circuios suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
Page 18 - Igitur alte spectare si voles, atque hanc sedem et aeternam domum contueri, neque te sermonibus vulgi dederis, nee in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum ; suis te oportet illecebris ipsa virtus trahat ad verum decus. Quid de te alii loquantur, ipsi videant; sed loquentur tarnen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides; nee unquam de ullo perennis fuit; et obruitur hominum interitu; et oblivione posteritatis exstinguitur.
Page 13 - ... qui incolunt terram non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos partim transversos partim etiam adversos stare vobis.
Page 10 - Hic est, inquit ille, qui intervallis disiunctus imparibus, sed tarnen pro rata parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit; nee enim silentio tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus;...
Page 8 - Jovis; tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat.
Page 6 - Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. lam ipsa terra ita mihi parva visa est ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.
Page 20 - Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es quem forma ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non ea figura quae digito demonstrari potest. Deum te igitur scito esse...

Bibliographic information