P. VIRGILI MARONIS CARMINA BREVITER ENARRAVIT PHILIPPUS WAGNER GYMNASIL QUOD DRESDAE EST AD AED. S. CRUCIS CONRECTOR SOCIET. LAT. IENENS. SOD. HON. LIPSIAE. IN LIBRARIA HAHNIANA. MDCCCXXXXV. VIRO SUMME REVERENDO EXCELLENTISSIMO AMPLISSIMO DOCTISSIMO HENRICO CAROLO ABRAMO EICHSTADIO SS. THEOLOGIAE IURIS UTR. ET PHILOSOPHIAE DOCTORI MAGNO DUCI SAXONIAE A CONSILIIS AULICIS INTIMIS BUBENDORPIENSI S. P. D. OBSERVANTISSIMUS EDITOR. Dudum me, VIR SUMME REVERENDE, non solum Tuo ac vero, sed etiam alieno fictoque nomine *), invitasti verbis amantissimis, ut venirem in Benndorpianum TUUM vel Stoetteritianum ibique unum aut plures dies TEcum essem. Sed quamvis mirifico TUI videndi studio tenerer, diu tamen multae magnaeque occupationes me prohibebant, quominus ardentissimo desiderio meo satisfacerem. Tandem superiore anno praeter exspectationem accidit, ut aliquantulum otii nanciscerer ad ingrediendum iter illud multis a me votis expetitum. Sed *) Jenaische Allgem. Lit. Zeit. 1837. No. 126. P. 46. |