Page images
PDF
EPUB

nescio quae invidia fortunae voluntati meae adversabatur; vix enim data acceptaque salute divellor a suavissimo TUO conplexu, medios sermones, quos institueras longe iucundissimos, rumpere ac relinquere coactus. Neque vero destitisti ex eo tempore me hortari sane quam blande amiceque, redirem ocius horasque aut dies aliquot TEcum convivando sermocinandoque tererem. Quod at non poterat mihi non esse gratissinium, ita vehementer dolebam, quod non statim vacaret facere, quod et TU velles magnopere, et ego enixe cuperem. Interim, quo animum meum ad morem TIBI gerendum promtum paratumque probarem, misi TIBI, qui meo loco veniret absentemque dominum aliquo modo excusaret, tenuem hunc libellum, mea manu, quantum nunc quidem fieri potóit, expolitum. Quem etsi intelligo, VIR EXCELLENTISSIME, minime esse dignam TUA praestantia, tamen, cum testis sit atque interpres constantissimae meae erga TE voluntatis, spero confidoque eo a TE animo exceptum iri, quo omnia mea amplecti soles; cumque videam patrocinio aliquo opus ei esse quam maxime, non gravabere, quae TUA est humanitas, a TUO potissimum splendidissimo nomine commendationem ei praesidiumque quaesitum esse.

Sed quae iam scripturus sum,

ea velim ab iis, qui utentur hoc libro,

legantur omnibus,
non, uti fit, negligantur a plerisque.

Nosti, VIR PRAESTANTISSIME, dudum à me parari editionem carminum Virgilii talem, qualem maxime desiderare videantur ii, qui aut primum ad ea legenda accedant, aut, postquam pueri in Scholis particulam aliquam cognoverint, egressi ea aetate, deficiente ad volvendos ampliores commentarios otio, perpetua celerique lectione eos libros complecti cupiant. (Nam quod initio ceperam consilium, ut solis discipulis Scholaeque scriberem, ita deinde immutavi, ut omnibus, qui tali egerent adiumento, veterum poetarum amatoribus satisfacere conarer.) Itaque primum brevitati maxime studendum putavi. Huius autem brevitatis duplex est ratio, quarum altera in verbis atque oratione cernitur, altera in certo quodam modo interpretationis definiendo. De hoc primum dicam. Nihil putavi mihi illustrandum esse, quod, qui leget ea carmina, modo ne sit nimis a scientia aut ingenii sollertia destitutus, ipse expedire posse mihi videretur. Omnino enim illud teneri velim, non ignavis atque inertibus me scripsisse, sed iis, qui et velint et possint aliquid e lectione Virgilii proficere. Primum autem officium interpretis hoc esse consentiunt omnes, ut et rerum et verborum obscuritas, si qua est, tollatur. Itaque et eas res, quas aliquammultos ex eo, quod animo finxi, genere lectorum ignorare suspicarer, enucleandas censui, et ea verba enodanda mihi sumsi, quorum sententia paulo esset impeditior. Quod si quis haerebit, ubi tacui, eum iubeo a Lexico petere auxilium; quamquam non pauca , quae Lexici ope inveniri possunt, non iudicavi mihi praetermittenda, si viderentur quaerentem diatius esse remoratura. Sed qui veteres scriptores accurate legere sibi proposuerit (ac debet hoc sibi quisque proponere, qui operae pretium facere et cum fructu in ea re versari vult), praeter cuiusque verbi notitiam cognitas habeat necesse est leges grammaticas. Ad hanc igitur partem explanandam inprimis laborem meum mihi dirigendum esse statui, verum non ita , ut communia et vulgaria persequerer, tamquam qui poetam non potius sua quam Grammatices causa tractandum existimarem, sed ut, quae ad ipsum poetam recte intelligendum etiam iis, qui non omnino rudes essent in hac ratione, necessaria viderentur, ea dumtaxat exponerem. Ac neque hac in re, neque in ceteris relegavi lectores ad libros magna ex parte sibi ignotos; nullos omnino laudavi , nisi ipsos scriptores veteres Graecos aut Latinos, eorumque ipsa verba, ubi opus videretur, posui, maxime quorum libros non existimarem in omnium manibus esse, Sed nihil addo amplius de hac parte mei instituti , cum, quae possum addere, facile videat quivis lector non plane imperitus.

Ad orationem ut veniam, in ea quoque, ut paulo ante significavi, maxime secutus sum brevitatem, sed eam, quae non esset a perspicuitate seiuncta; ut nec deesset, quod iure desideraretur, nec redundaret quidquam, sedulo curavi. Praeterea usus sum, ubicumque fieri potuit, notis communibusque verbis. Illud etiam operam dedi, ut recta ubique esset et pura oratio ; non abhorrui tamen, ipsius brevitatis causa, ab eiusmodi verbis vocabulisque, quae , si non proba, tamen Grammaticorum usu trita sunt.

Et qui legent hos commentarios, fortasse opinabuntur nihil potuisse scribi facilius, et maius prope in ea re manus ac digitorum fuisse, quam mentis ingeniique negotium. Utinam vero ita credant! argumento id mihi fuerit, non male cessisse, quam suscepi, operam. Sed dicam, quod sentio: malo equidem librum aliquem veterem in usum doctiorum illustrare, quam talem, qualis haec est editionem, parare. IPSE non ignoras, VIR AMICISSIME, quanta temporis, quanta laboris impensa mihi constiterit tenuissimus hic libellus, Nam plerisque fere locis, antequam ullam litterulam chartae mandarem, cogitandum erat aut videreturne omnino opus esse aliqua explicatione, aut quid potissimum dicerem, aut quam idem et breviter et plane apteque exprimerem; quae cogitatio fieri non potuit quin multo plus temporis absumeret, quam ipsa scriptio. Quare qui vere recteque de hac editione iudicare voluerit, ubique debebit quaerere, quae mihi aut dicendi aliquid aut tacendi causae fuisse videantur. Sed cum varia sit doctrina nec idem ingenium eorum, qui me duce Virgilium cognoscere cupient, erit et qui saepius haereat et qui facilius mentem poetae perspiciat. Illorum, qui fortasse plures erunt, aequum erat me potissimum rationem ducere, his, qui aut plus valent ingenio aut paratiores sunt a doctrina, auctor sum, ut, si, quae legerint, sua sponte intellexerint, ne inspiciant quidem notas nec requirant ducem, nisi ubi periculum esse senserint, ne destituti duce aberrent a vero.

Textum, quem vocant, exhibui fere talem, qualis est in maiore editione, a quo cum ceteris in rebus raro mihi discedendum putarem, illud tamen laboravi, ut iam aequabilior et constantior esset verborum scribendorum ratio, quam orthographiam appellant. Atque etsi verecundatus sum omnia revocare ad antiquam in hoc genere consuetudinem, restituenda tamen visa sunt ea, ad quae neminem fore existimarem qui magnopere offenderet. Participiorum et Adiectivorum tertiae Declinationis, non item Substantivorum omnium, Accusativos in ... is termi. navi. Indicem quendam verborum aliter, ac valgo fit, scripto

و

VII

rum infra adiiciam. Causas harum mutationum qui cupit cognoscere, aut ex quinto Volumine maioris editionis, quod etiam separatim venditur *), petet, aut, si utetur idoneo magistro, ab eo quaeret. Omnino autem profucrit iis, qui hanc minorem editionem sibi paraverint, in scribendo fere ad eam rationem sese applicare, quam hic teneri animadverterint. Qua in re vellem me ipsum in Notis mihi magis constitisse, quam nunc factum esse video **).

Nec in interpongenda oratione ex omni parte mihi satisfeci; gratum mihi erit, si satisfecero iis, quorum in usum adornata est haec editio. Non libet singula persequi; illud admonere non fuerit supervacaneum, tantum me in hac quoque re perspicuitati tribuisse, ut aliquando non curarem constantiam.

Criticis quaestionibus nihil hic loci relictum erat. Itaque satis habui commemorare quasdam insigniores lectionum, quas vocant, varietates, quarum rationes , si visum fuerit, aut ipsi lectores ingenii exercendi causa disceptent, aut a magistris sciscitentur , aut in maiore editione expositas introspiciant. Notavi has varietates adiecto nomine Alii, puta legunt.

Denique si forte non ubique eandem in enarrandis his carminibus viam tenuero , nollem quidem id factum; cupio etiam, sicubi opus fuerit, quid cum ceteris in rebus, tum in hac ratione peccaverim, doceri a peritis; sed iniurius sit, qui negligentiam in eo mihi exprobret. Coepi hos commentarios decem abhinc annis scribere. Interea alias aliis causis a persequendo instituto avocatus sum totosque annos in aliis rebus occupatus fui. Quare nemini mirum videbitur, si non omnia ad eandem quasi normam exacta deprehenderit.

In hac igitur editione, VIR EXCELLENTISSIME, solas interpretis partes suscipiendas duxi, idque munus mihi videor ita administrasse, ut nullam difficultatem, quae multae sunt et

*) Publi Vergili Maronis Carmina ad pristinam Orthographiam revocata ed. Ph. Wagner. Accedit Orthographia Vergiliana. Lips. 1841.

**) Vehementer autem probo, quod quidam Viri Docti, ut Laur, Lersch, Vir optime de hoc genere litterarum meritus, in Antiquitatibus Vergilianis, postquam Vergilium, non Virgilium , audisse hunc poetam ostendi, illa nominis huius forma uti coeperunt; ipse in hac quidem editione uti non sum ausus.

magnae, subterfugerim. Non pauca hic videbis emendata, quae in maiore editione deliqueram, complura explicata, quae in illa neglecta erant. Quo factum est, ut haec editio pro Supplemento maioris haberi ipsisque etiam magistris usui esse possit.

Novi TE, VIR SUMME VENERABILIS, ita iudicare, non esse contemnenda, quae ego in Heynianam editionem contuli. Quamobrem non indignabere, si meo me quodam iure usum multa ex copiis Heynianis in hanc novam editionem transtulisse videris. Erat in Heynio praeclara quaedam veteres scriptores explicandi facultas, plurima ut inveniantur, quae melius explicari dicique non potuerint. Atque in hac ipsa Viri immortalis laude, quam TUTE IPSE TUO praeconio cumulare atque in scholis scriptisque TUIS commendare soles, sine me finem facere scribendi,

Vale, VIR NOBILISSIME, meque, ut facis, ama!

Scrib. Dresdae Id. April. MDCCCXXXXV.

« PreviousContinue »