Page images
PDF
EPUB

Non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox; ades, et primi lege litoris oram;
45 In manibus terrae; non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
50 Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
In quascumque voces artis haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros;
55 Nunc altae frondes et rami matris opacant,

Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.
Iam, quae seminibus iactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram,
Pomaque degenerant sucos oblita priores,
60 Et turpis avibus praedam fert uva racemos.

Scilicet omnibus est labor inpendendus, et omnes
Cogendae in sulcum, ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiae de robore myrtus;

plum. 44. litus eum legere secum vult, non, quod longinqua petituri faciunt, in altum evehi, i. e., detracta imagine, non omnia persequi, quod immensi laboris esset, sed summa tantum rerum capita perstringere. 45. In manibus, ut v zeooi, dicuntur, quae propinqua vel in promtu sunt; qui litus legit, ei terra in manibus est; itaque hoc dicit poeta: En terras ipsas, quae sunt carminis mei argumentum; nam spectat ea res, quam explicaturus est poeta, ad terras agrosque;

legens igitur mecum litus in ipsam quodammodo mediam rem nullas per ambages deduceris, posito scilicet ante oculos eo, de quo acturus sum; in ipsa igitur rerum veritate mecum versaberis, non in argumento aliquo ficto, mythico aut simili, cf. III, 3. sqq. In ficto autem eiusmodi carmine, ut in Iliade, Odyssea, Aeneide, per multas demum ambages et longa exorsa devenitur, quo consilium intendit poeta, ut ad Hectoris Turnique cae

eo

-

dem, Ulixis reditum et ultionem
procorum. 49. Q. s. n. subest;
nihil enim potest laetius crescere,
quam quod, sicut silvestres arbores,
ex eo solo provenerit, quod natura
illi aptum est. 50. aut etiam,
cum scilicet insita fuerint, in alium
locum (quod significatur per parti
cip. mutata) et in solum pastinando
mollitum transferat.
.51. Ex. s. a.,
exutam videbis silvestrem naturam.
52. artes, cultus artificiales.
53. sterilis, sc. arbor; significantur
stolones a radice maioris arboris
pullulantes. 56. ur. f., sucum
subducunt, quo fit, ut ferre, sc.
fructus, non possit; v. A. VII, 498.

59. oblita, carentia; transferuntur a poetis ad res inanimatas ea, quae sunt animantium, ut oblivio; cf. vs. 350. - 62. Cog. in s., digerendae, cf. vs. 54., et scrobibus mandandae. multa m., multi laboris impendio. 63. truncis, si truncos, s. sectos caudices infoderis, v. vs. 30. 64. Resp., cf. I, 47. de robore, quae de s. ex robore, palo,

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

65 Plantis et durae coryli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et nucis arbutus horrida fetu,
70 Et steriles platani malos gessere valentis;
Castaneae fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmae
75 Et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via, deinde feraces
80 Plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens
Exiit ad caelum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici lotoque, neque Idaeis cyparissis;
85 Nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
Orchades, et radii, et amara pausia baca,
Pomaque et Alcinoi silvae; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.

sq.

[ocr errors]
[ocr errors]

terrae infixo proveniunt, cf. vs. 24. myrtus Veneri sacra, quae dea a Papho, oppido Cypri, ubi praecipue colebatur, Paphia vocatur. - 65. Plantis, surculis. 66. Herc. etc., populus alba, axeowis, quam ab Acheronte rettulit Hercules, fronde eius arboris coronatus; eadem viri fortes se redimiunt et iuvenes in gymnasiis certantes; E. VII, 61. Horat. Od. I, 7, 23. 67. quercus lovi sacra, qui epitheto, ipsi quercui aptiore, Chaonius appellatur, quod nobilis est Chaonia quercetis; v. G. I,. 8. E. IX, 13. 68. Nascitur, sc. plantis, surculis. 69. nucis, iuglandis. 70. gessere, vid. I, 49. 71. fagus est Nominativus plural. IV. Declinat., sc. incanuerunt flore castaneae; sed Verbum ex more Virgilii sequitur Numerum proximi Substantivi, ornus. 72. quercus inseritur ulmo.

73. sqq. Diversa est ab insitione, quae vss. 78. sqq. describitur, inoculatio, de qua vss. 74-77. agitur.

in

75. tunicas, librum, s. interiorem corticem. 76. no dus dicitur ipsa e cortice prorumpens gemma, modum nodi turgens; fit autem sinus, cavitas quaedam, avulsâ gemmâ, cuius in locum germen, s. gemma, ex alia arbore transfertur. 77. docent, efficiunt ita, ut inolescat. 78. sqq. Resecantur arbores aut rami ita, ut nullus nodus relinquatur, tum, facta fissura, surculi immittuntur. 81. felicibus, fertilibus.

III. Diversas esse arbores fruticesque et ipso genere, et solo locisque, et regionibus, vss. 83-135. Adiungitur laus Italiae, 136–176. 84. Lotus h. 1. arbor est, cuius variae sunt formae s. species, quarum zizyphus, dulces ferens bacas, nobilissima. cupressus arbor familiaris Cretae, cuius mons Ida; v. E. I, 55. 85. nec olivae eadem omnes sunt facie, non unum omnium genus. 87. Horti et pomaria Al-. cinoi nobilitata per Homer. Od. VII, 112. sqq. 88. Crustumium,

[ocr errors]

S.

Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
90 Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
Sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae;
Et passo Psithia utilior, tenuisque Lageos,
Temptatura pedes olim vincturaque linguam;
95 Purpureae, preciaeque; et quo te carmine dicam,
Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminaeae vites, firmissima vina,

Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla

100 Aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,

Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque, quam multae species, nec, nomina quae sint,
Est numerus; neque enim numero conprendere refert;
105 Quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
Discere quam multae Zephyro turbentur arenae,
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
110 Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem,
115 Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:

[ocr errors]

-

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

insulae; rex, ut vinum omnium praestantissimum; adsurgit, honoris significatio, cedit; E. VI, 66. 99. Argitis, aut ab Argis nomen habet, aut ab ágyós, quod vinum fundit album; est ea duplex, maior et minor, abundans latice. 101. diis, quibus vinum generosius libari solebat apposita post ipsam coenam alia s. secunda mensa cum vino et bellariis; cf. A. I, 723. sq. 102. Rhodia a Rhodo ins. dicta. Plinius: „Tument mammarum modo bumasti, βουμαστοί. 103. species, sc. vitium. 104. nec opus est enumerare omnes. 110. v. E. VII, 66. 114. domitum, cf. A. IX, 608.

Crustumeria, oppidum Etruriae. 89. v. E. II, 70. 90. Methymna urbs Lesbi, insulae maris Aegaei. 91. Thasus eiusd. maris ins. Mar. dictae a lacu Mareotico, qui erat super Alexandriam.-92. habiles, aptae. 93. passum fit ex uvis passis. Psithia et Lageos, utraque Graeca vitis, unde nomen habeat, parum constat. tenuis, vel exiguas uvas habens, vel vinum gignens, quod cito descendit in venas; 94. quod bibentes fit interdum (olim) ut pedum et linguae non sint satis compotes. 95. preciae, subnigrae, ut videtur. 96. Rhaetica, quae in agro Veronensi colebatur. ager Falernus in Campania nobilissimum vinum dabat. In aliis terris aliae nascuntur arbo97. Aminaea appellata dicitur regio quaedam agri Picentini. 98. TudóLos oivos, vinum ex Tmolo, monte Lydiae; Phanae, promontorium Chii

-

66

-

[ocr errors]

res. 115. Geloni, populus Sarmaticus ultra Borysthenem incolens. picti, vel qui corporibus colorem inurunt, ut Britanni, cf. Caes. B. G.

Divisae arboribus patriae. Sola India nigrum
Fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
120 Quid nemora Aethiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
Arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
125 Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristis sucos tardumque saporem
Felicis mali, quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saevae infecere novercae,
*Miscueruntque herbas et non innoxia verba,*
130 Auxilium venit, ac membris agit atra venena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late iactaret odorem,

Laurus erat; folia haud ullis labentia ventis; Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi 135 Ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

[ocr errors]

Sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,
Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
Laudibus Italiae certent, non Bactra, neque Indi,
Totaque turiferis Panchaia pinguis arenis..
140 Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
Invertere satis inmanis dentibus hydri,
Nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
Sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor

cia.

[ocr errors]

V, 14., vel qui stigmatibus pungunt
corpora; Herodot. V, 6. de Thraci-
bus:,,tò μèv éotixđαi evyevès xέ-
κριται, τὸ δ ̓ ἄστικτον (εἶναι), ἀγεν-
νές. 117. v. I, 57. 119. acan-
thus, hic arboris genus, fortasse aca-
120. gossypion s. xylon.
121. Veteres opinabantur, Seres,
gentem Indicam, sericum ita parare,
ut textam a bombycibus lanuginem
ex arborum foliis depecterent.
123. sinus, curvatura; ubi curva
extremi terrarum orbis litora ab
Oceano ambiuntur.
arb., cacumen, quo altissime in
aerem tendit arbor. 125. etsi
gens, quae ibi habitat, peritissima
est artis sagittandi. 126. malum
citreum tristis, i. e. acidi, suci et
tardi, i. e. diu palato inhaerentis,
saporis. 127. Felicis, salubris.

aera summ.

128. infecere, sc. veneno; cf. III,
283.
133.
131. v. E. III, 106.
erat; ubi ponimus, esse aliquid, si
quid aliud esset, quod quidem non
esse et scimus et significare volu-
mus, Latini, si agitur de re prae-
senti, utuntur Indicativo Imperfecti,
si de re praeterita, Plusquamperfecti.
133. v. A. VII, 787.134. ad
prima, i. q. maxime.
135. fov.,
curant; suco eius mali animae male
olenti medicantur. 137. Herm.
fluvius Asiae minoris aurifer.
138. Bactra, caput regionis Bactria-
nae, illo tempore Parthis erant sub-
iecta. 139. Panchaia, Arabiae regio.

[ocr errors]

140. ut Colchidem, cf. Ovid. Ep. VI, 31-36. 141. satis dentibus Dativus est; dentibus hydri, sc. serendis, quales ab lasone satos accepimus. 143. Mas

Inplevere; tenent oleae armentaque laeta.
145 Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
Hinc albi, Clitumne, greges et maxuma taurus
Victima saepe, tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas;
150 Bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
Semina, nec miseros fallunt aconita legentis,
Nec rapit inmensos orbis per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
155 Adde tot egregias urbes operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.

An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra?
Anne lacus tantos? te, Lari maxume, teque,
160 Fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?
An memorem portus Lucrinoque addita claustra
Atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
165 Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.

Haec genus acre virum, Marsos, pubemque Sabellam,
Adsuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos

-

-

sicus mons Campaniae. 144. v. E. X, 13. 146. Clitumnus Umbriae fluvius. albae pecudes diis superis mactabantur. 148. ad t. d., in Capitolium. duxere, quia currum triumphantis praecedebant. 149. alienis, sc. hibernis. 152. Semina, genera. Nec, qui herbas, quibus vescantur, campestres colligunt, imprudentes carpunt herbas venenatas, quae in aliis terris multae nascuntur. 155. op. lab., magnificentiam earum urbium. 157. sqq. Quae iam sequuntur, vel adspectus iucunditate, vel utilitatis opportunitate se commendant. 158. quod supra, superum mare s. Adriaticum, quod infra, inferum s. Tyrrhenum. 159. Larius in agro Mediolanensi, nunc Lago di Como. 160. Benacus in agro Veronensi, nunc Lago di Garda. 161-164. Describitur portus Iulius, qui prope Baias erat in Campania, a C. Iulio VIRGIL.

[ocr errors]

Caesare Octaviano factus perfosso
angusto aggere, qui Lucrinum lacum
a mari Tyrrheno secludebat, eodem-
que lacu cum lacu Averno per fos-
sam coniuncto.
claustra, agge-
rem modo memoratum, ab Octaviano
ea parte, quae relicta erat, ita mu-
nitum, ut a fluctibus maris superari
non posset; quare indignari
ipsum mare dicitur, aggere illo exclu-
sum, v. vs. 59. longe refuso,
longe reducto, qui a cursu suo aver-
sus in lacum Lucrinum immittitur
sinumque ac portum efficit, ut val-
lem dicimus reductam, A. VI,
703., s. refusam, ut est apud
Silium XVII, 63. Tyrrhenus
aestus, aestuans mare Tyrrh.
166. plurimum in ea est auri; ut
autem venas et rivos metallorum
dicimus, ita eadem fluere dicun-
tur. Et fluxit, non fluit, quod
metalla Italiae exercere Senatuscon-
sulto interdictum erat. 168. malo,

5

« PreviousContinue »