Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos,
10 Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpyllumque herbas contundit olentis.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras
15 Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori!

Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quaeris, Alexi,
20 Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans :
Mille meae Siculis errant in montibus agnae;
Lac mihi non aestate novum, non frigore defit.
Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho.

25 Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
Cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnim
Iudice te metuam; si numquam fallit imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humilis habitare casas et figere cervos
30 Haedorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera coniungere pluris
Instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum:

9. Theocr. VII, 22. 12. cano eo diei tempore, quo quiescentibus ceteris animalibus, solae cicadae canunt. 15. nonne M.? sc. ferre, cuius notio inest in praegresso pati. 17. ne crede col., ne confide formae. 18. cadunt, decidunt et iacent neglecta. leguntur, placent et carpuntur. Spectant haec ad vs. 16.

[ocr errors]

20-24. Theocr. XI, 34-38. 21. Rem in Sicilia agi, pastorum carminibus celebrata, fingit Virgilius. 22. Lac novum per totum annum habeo, etiam hieme. 24. Amphion Thebanus, a fonte Boeotiae Dirce appellatus Dircaeus, puer recens natus in confiniis Boeotiae et Atticae, sive Actaeae, cum fratre Zetho expositus est et a pastore educatus. Totus versus, ut multi similes, qui hiatum habent et vocabulo quattuor syllabarum clauduntur, ad Graecam rationem conformatus est: Augíov Aig

καῖος ἐν ̓Ακταίῳ Αρακύνθῳ. cf. A. III, 74. 25. Theocr. VI, 34. sqq.

[ocr errors]

26. placidum ventis mare, ventis cessantibus placatum, stratum; cf. IX, 57. A. III, 69. Audeam cum Daphnide, formosissimo Siciliae pastore, certare de pulchritudine. 28. sordida, quia carent munditiae urbanae cultu. 29. Venationem non alienam esse a vita pastoritia, discitur etiam ex III, 12. 75. imprimis ex G. III, 404. sqq. 30. comp. hibisco, ad hibiscum; satis frequens hic Dativi usus apud poetas; sic rivo iace pro in rivum VIII, 101. adde A. II, 276. X, 683. Huic A. VII, 346., in hanc; etiam Ibat bello VII, 761. invitat solio VIII, 178. 31. vid. I, 2. 32. Pan inventor syringis; Ovid. Met. I, 689 —712. 33. ov. magistros, pastores; cf. III, 101. Tibull. II, 5, 35. - 34. voeniteat, pigeat. trivisse lab.,

[ocr errors]

35 Haec eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula, Damoetas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas; invidit stultus Amyntas.
40 Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo;
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Iam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet, quoniam sordent tibi munera nostra.
45 Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

Ecce ferunt Nymphae calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem iungit bene olentis anethi';
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
50 Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat;
Addam cerea pruna: honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
55 Sic positae quoniam suavis miscetis odores.

Rusticus es, Corydon: nec munera curat Alexis,
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.
Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum
Perditus, et liquidis inmisi fontibus apros.

quia movetur calamus ad labra ca-
nentis. 35. quid non? i. e. omnia.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

Calpurn. Ecl. II, 90. sq.:,,notavi Cerea sub tenui lucere cydonia lana.“ 35. syrinx, cf. Ovid. l. I. 711. sq. 53. Plin. Nat. Hist. XV, 13.: cicutis, cf. V, 85. 37. Damoe-,,Sunt nigra pruna, ac laudatiora tas, ut Amyntas, pastoris nomen. cerina." Ovid. Met. XIII, 817. 38. secundum, canendi arte mihi pro- sq. Hiatus excusatur interpunximum; cf. V, 48. sq. 40. Theocr. ctione, ut A. I, 405. V, 235., extremo XI, 40. sq. III, 34. sqq. Ovid. Met. loco et A. XII, 648. etiam arsi. XIII, 834. sqq. Commendatur donum Hoc quoque pomum gratum tibi erit. ipso periculo, quod C. subierat, dum capreas has silvestres cubili suo detrahit. 41. albo, maculis albis, quas post sextum fere mensem amittunt. 42. die, quotidie; III, 34. 44. Theocr. III, 36. Theocr. XI, 6. sq. Haec omnia ruri nascuntur; diversis quidem temporibus, non simul cuncta. 47. pallentes, flavas; Ovid. Met. XI, 110.: ,,saxum quoque palluit auro.“ 50. pingit, variat, distinguit. mollia, tenera; V, 38. VI, 53. 51. mala cydonia, Quitten; Anthol. Lat. Burm. T. I. 1. III. Ep. CCXI, 3.: ,,velleribus hirsuta cydonia canis."

[ocr errors]

54. proxima, quae in calatho proxima laureis frondibus ponetur; cf. vs. sq. 66. Theocr. XX, 3. 56. Increpat stultitiam suam, qui ruri natus et rei rusticae deditus Alexim 45. sqq. ex urbe ad se pellicere studeat; cf. vs. 60. sq. 57. concedat, cedat donorum amplitudine. 58. sq. Stultitiae accusatio sub hac imagine latet; stulte fecit Corydon, qui, cum videret numquam se voti compotem futurum, animi sui tranquillitatem dementi huius pueri amore perverterit cum magno suarum rerum detrimento; cf. vs. 70. Perditus, misere s. perdite, i. e. vehementissime, amans;

60 Quem fugis, ah, demens? habitarunt di quoque silvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces,
Ipsa colat; nobis placeant ante omnia silvae.
Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam:
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

65 Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Aspice, aratra iugo referunt suspensa iuvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras:

Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori?
Ah, Corydon, Corydon, quae te dementia cepit!
70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem potius, quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere iunco ?
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.

M.

ECLOGA III.

PALAEMON.

MENALCAS. DAMOETAS. PALAEMON.

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei ?
D. Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

VIII, 88. liquidis, fluentibus ideo-
que limpidis; v. G. II, 187. 60.
Theocr. XX, 33. Tibull. II, 3, 11.

[ocr errors]

Paris inter pastores adolevit. 61. sq. Sine Palladem suas arces habitare, tu mecum silvas et vitam rusticam ama. quas condidit, condere docuit; unde roliάs, molioχος, ἀκραία, dicta. 63. Theocr. X, 30. sq. sequitur, potiri studet. lupus ipse, λύκος δ' αὖ distinguit ipse alterum ab altero; cf. I, 39. 65. trahit, allicit et tenet. 66. aratra, antiquo tempore rotis carentia, iugo domum referunt, suspensa, ita sublata, ut solum non tangant. Significatur tempus vespertinum, βουλυτός. 68. Theocr. II, 40. et VII, 56. Omnia iam cessant et quieti se dant, solus amor meus non restinguitur. - 69. sqq. Theocr. XI, 72. sqq. 70. Amori indulgens curam operis rustici neglexerat. Arbores, ulmi inprimis, maritantur in Italia vitibus; et hae et illae amputabantur, ne nimia umbra officeret uvis. 71. Junge Quin potius ; habent haec vim admonendi.

-

[ocr errors]

ali

[ocr errors]

quid saltem, quantumvis exiguum. aliquid sc. eorum; sic A. XI, 81. manus, quos, ib. 172. tropaea, quos, i, e. manus, tropaea, eorum, quos. quorum indiget usus, quae opus sunt; usus, xosia, Bedürfniss. Tacit. Annal. I, 32.:,,si qua alia praesens usus indixerat." 73. alium Alexim, alium formosum puerum, qui te non spernat.

--

Ecloga III. Scripta est haec Ecloga sub aestatem anni p. U. c. 712.; composita ad similitudinem Theocr. IV. et V. Certant Menalcas et Damoetas, more Arcadicorum et Siculorum pastorum, de praestantia facultatis poeticae, arbitro Palaemone constituto. Ut autem omnes Eclogae Virgilii in argumento cum rebus ipsius poetae coniuncto versantur, ita in hac quoque occasionem sumsit laudandi Pollionis, ut egregii poetae et bonorum poetarum fautoris, contra perstringendi malos poetas, Bavium et Maevium, suos obtrectatores; vs. 84. sqq.

1. sq. Theocr. IV, 1. sq. cuium antique; retinebatur cuius,

... a

M. Infelix o semper, ovis, pecus! ipse Neaeram
Dum fovet, ac, ne me sibi praeferat illa, veretur,
5 Hic alienus ovis custos bis mulget in hora;
Et sucus pecori et lac subducitur agnis.

sacello.

D. Parcius ista viris tamen obiicienda memento. Novimus, et qui te, transversa tuentibus hircis, Et quo sed faciles Nymphae risere 10 м. Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis Atque mala vitis incidere falce novellas.

D. Aut hic ad veteris fagos cum Daphnidis arcum
Fregisti et calamos: quae tu, perverse Menalca,
Et, cum vidisti puero donata, dolebas,

15 Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.
M. Quid domini faciant, audent cum talia fures!
Non ego te vidi Damonis, pessime, caprum
Excipere insidiis, multum latrante Lycisca ?
Et cum clamarem: Quo nunc se proripit ille?
20 Tityre, coge pecus; tu post carecta latebas.
D. An mihi cantando victus non redderet ille,
Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?
Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.
25 M. Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera
Iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

sermone.

...

-

-

[ocr errors]

10.

dulgentes, cum alii dii graviores
ulturi fuissent id sacrilegium.
sq. Noto ironiae genere de se prae-
Arbustum
dicat flagitium alterius.
hic sunt arbores vitibus maritatae;
solebant autem vites et arbores ae-
tate pares iungi; itaque ille novel-
las et arbores et vites laesit.
mala f. inc., per malitiam falce inc.

[ocr errors]
[ocr errors]

um, in quibusdam formulis iuris Romani, aliquamdiu etiam in familiari, et diutius fortasse in rustico 3. ipse, dominus Aegon. 5. alienus, ut mercenarius. - 6. vid. X, 13. Et subducitur, quo fit, ut subducatur. 7. viris, homini non, qualis tu es, effeminato et turpi; Vespasianus apud Sueton. Vesp. c. 13. homini notae impudicitiae respondet:,,Ego tamen vir sum." viris: Pluralis Nominum saepe eum denotat, qui est e numero vel in condicione eorum, qui appellantur eo nomine; cf. A. III, 488. VII, 359. XII, 799. 876. 947.perverse, 8. qui te, et quo sacello: reticet 15. cf. VII, 26, turpe aliquod verbum. Terent. Heau- 16. Quomodo domini tueri sua tont. V, 4, 18. sq.:,,Ten' mi per poterunt adversus hominum ita fufallacias adducere ante oculos ? racium rapinas? 20. cogere pepudet Dicere hac praesente verbum cus, dispersum ac vagum compellere turpe." transversa tuentibus, oculos in unum locum. 22. cf. I, 2. ab ista turpitudine avertentibus et 25. illum? sc. vicisse te ais. 26. alio flectentibus. 9. faciles, in- in triviis indocti et rudes apud igno

12.,,Aut tum, cum viderunt, cum fregisti," S. cum viderunt te frangere ;" als sie sahen, wie du cet. videre, audire, cum etiam in oratione soluta legitur; Cic. de Orat. II, 46. 13. calamos, sagittas; Hor. Od. I, 15, 17. malevole, inique.

[ocr errors]
[ocr errors]

D. Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim Experiamur? ego hanc vitulam ne forte recuses, 30 Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus

Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.

M. De grege non ausim quicquam deponere tecum:
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca ;
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
35 Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,
Insanire libet quoniam tibi pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos hedera vestit pallente corymbos.
40 In medio duo signa, Conon, et quis fuit alter,
Descripsit radio totum qui gentibus orbem,

[ocr errors]

Tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
D. Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
45 Et molli circum est ansas amplexus acantho,
Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est, quod pocula laudes.
M. Numquam hodie effugies; veniam, quocumque vocaris.
50 Audiat haec tantum vel qui venit, ecce, Palaemon.

[ocr errors]

bilem plebeculam canere solebant.
29. vitula, iuvenca; cf. G. IV, 299.
31. Depono, pignus pono, quod
auferas, si me viceris. 32. te-
cum, i. e. uti tu pignus de grege
ponis; cf. G. I, 41. II, 8. A. I,
675. 33. pater, sc. durus; talis
notio ex eo, quod sequitur, iniu-
sta, repetenda. 34. bis, mane,
cum educitur, et vesperi, cum
redit pecus in stabula. die, v. II,
42. 35. id quod, crebrum in pa-
renthesi. 37. Alcimedon, fictum
fortasse artificis nomen. 38. torno
res rotundantur; itaque tornus hoc
loco i. q. caelum vel scalprum.
in superiore horum poculorum parte,
sive ora, addita s. exsculpta erat
vitis, quae explicabat se supra he-
deram, a qua diffusi corymbi pen-
debant. facili t. docta et perita
manu tractato. 39. hed. pallente,
diversum hoc genus a nigra, 40.
sq. Conon clarus fuit mathematicus
et astronomus tertio ante Chr. sae-
culo. alter, Eudoxus Cnidius, Pla-
tonis auditor, summus astronomus,

cuius Phaenomena agricolarum usi-
bus per Italiam inserviebant, signi-
ficari videtur. radius geometra-
rum, hic astronomi, virga est, qua
figuras in pulvere delineabant. →
orbem, caelestem. 42. ita, notato
siderum ortu et occasu, definierat
tempus, quando metendum, quando
arandum esset.
curvus, curvato
corpore incumbens aratro, et sic
ipso corporis pondere vomerem ter-
rae altius imprimens. 45. molli,
flexili, ut II, 72. 46. sequentes,
ad cantum eius venientes; Hor. Od.
I, 12, 7.
sqq. 48. ad, usitatum
in comparando. ,,Tuum pignus cum
meo comparatum leve est.“ Quod
iam Men. vs. sq. ita interpretatur,
quasi subterfugere Damoetas certa-
men velit.
49. Numquam, gra-
vius simplici negatione; cf. A. II,
670. veniam, q. v.: declarant
haec promtum ad quidvis audendum
animum; elatusque certa victoriae
spe se quoque vitulae pignore cer-
taturum significat; cf. vs. 32-34.
50. Aud. h. t. volebat subiicere

---

« PreviousContinue »