Montibus haec vestris, soli cantare periti
Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores!
35 Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae! Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra
40 Mecum inter salices lenta sub vite iaceret; Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus amor duri me Martis in armis 45 Tela inter media atque adversos detinet hostis: Tu procul a patria nec sit mihi credere tantum! Alpinas ah, dura, nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. Ah, te ne frigora laedant! Ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! 50 Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelaea ferarum Malle pati tenerisque meos incidere amores Arboribus; crescent illae, crescetis, amores. 55 Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, Aut acris venabor apros. Non me ulla vetabunt Frigora Parthenios canibus circumdare saltus. Iam mihi per rupes videor lucosque sonantis Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu
60 Spicula. -Tamquam haec sit nostri medicina furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat!
Iam neque Hamadryades rursus nec carmina nobis
v. II, 5. 34. v. V, 86. 38. mis. 46. utinam liceat mihi non furor, ut cura, ignis, flamma, de credere rem adeo horribilem. puella vel puero amato. 40. sub v. VI, 72. 53. pati, durare, vivite, corona vitea redimitus; auctor tam sustinere; Lucan. V, 313.:,,disce Culic. vs. 74.:,,illum Tmolia pam- sine armis posse pati." Ceterum pineo subter coma velat amictu;" cf. V, 13. 55. mixtis Nymphis, ubi iunge subtervelat, i. e. velat i. e. cum N., s. permixtus N. A. corona vitea, cuius frondes depen- X, 871. - 57. cf. G. III, 409—13. dent. Sic captivi sub corona, Parthenius, mons Arcadiae. 59. i. e. corona ex more redimiti, vendi Partho, Parthico; Cydonia urbs dicebantur. 44. Particula Nunc Cretae; A. XII, 858. et v. I, 55. rem contrariam hic significat, no- 60. Tamquam cet. Abiicit rursus id, strum so aber; G. II, 55. A. X, quod modo probaverat, nihil pro630. Iunge amor Martis, A. VII, desse sentiens. Alii sint. 461. 550.; aut bis intelliges Mar- deus ille, Amor. 62. Hamadryatis, et amor Martis, et Martis ar- des, rus intelliges per metonymiam.
Ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. Non illum nostri possunt mutare labores, 65 Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. Omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subiicit alnus. 75 Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; Iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.
P. VIRGILI MARONIS
GEORGICON
LIBER PRIMUS.
Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram Vertere, Maecenas, ulmisque adiungere vitis Conveniat, quae cura boum, qui cultus habendo Sit pecori, apibus quanta experientia parcis, 5 Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina, labentem caelo quae ducitis annum ; Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis; 10 Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae: Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae
Georg. 1. I. 1-4. Exponitur totius operis argumentum; agricultura et rusticatio libro I., arborum cultura 1. II.. res pecuaria 1. III., res apiaria I. IV. tractabitur. quo sidere, quando, cf. vs. 68. 208. 221. Maecenas, cuius hortatu Georgica scribere aggressus erat poeta, III, 41. vites pro omni arborum genere posuit; ceterum v. E. II, 70. habendo pec., ad tuendum, i. e. servandum supplendum que, gregem; cf. III, 159. pecori ap., v. E. X, 13. parcis, onaviαis, III, 403. quanta experientia requiratur, ut apiarium infrequens augeas. 5. Hinc, nunc, modo, 5-42. Invocatio numinum, a quibus poeta se in pangendo hoc carmine adiutum cupit. 6. si dera, Sol maxime, quorum decursu varia anni tempora efficiuntur; e verbis vs. 11. Ferte pedem repetes
communem notionem: adeste mihi canenti. 7. si crebro in invoca- tione et obtestatione habet locum, ut vs. 17. A. IV, 317. VI, 119. IX, 406. 8. Ante inventas fruges glande homines vescebantur; Ovid. Met. I, 106. Tibull. II, 1, 37-43. Chaoniam, v. E. IX, 13. pin- gui, granis tumenti. 9. Ache- lous, fluvius Aetoliae, apud poetas saepe i. q. viva aqua. Notus est autem mos vini aqua temperandi. 10. praes. cf. E. Î, 42. 11. Drya- des invocantur, quia sunt deae sil- varum, in quibus greges pascun- tur. 12. v. E. VI, 1. Ipsam rem breviter narrat Ovid. Met. VI, 70. sqq.
13. Fudit, A. VIII, 139. 14. Aristaeus, Apollinis et Cyrenes filius, quem alij Thessalum fuisse, alii Arcadem volunt, frugum et pascuorum curam habens, G. IV, 327. sq., inprimis in insula Cea, una de
P. VIRGILI MARONIS GEORGICON LIB. I.
15 Ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, Adsis, o Tegeaee, favens, oleaeque Minerva Inventrix, uncique puer monstrator aratri, 20 Et teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum, Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri, Quique novas alitis non ullo semine fruges, Quique satis largum caelo demittitis imbrem; Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum 25 Concilia, incertum est, urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam, et te maximus orbis Auctorem frugum tempestatumque potentem Accipiat, cingens materna tempora myrto, An deus inmensi venias maris ac tua nautae 30 Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis; Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis Panditur; ipse tibi iam bracchia contrahit ardens 35 Scorpios, et caeli iusta plus parte reliquit ; Quidquid eris, nam te nec sperant Tartara regem, Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido; Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem
40 Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,
Cycladibus, Iovis Aristaei et Apol- linis Nomii nomine cultus. nemo- rum quae paulo post dumeta, v. E. I, 2. 16. v. E. X, 15. 18. Tegeaeus a Tegea, oppido Arca- diae, dictus. 19. Triptolemus Eleusinius a Cerere arationem edo- ctus; Ovid. Met. V, 642. sqq. 20. v. E. X, 24. ab rad., cum ipsa radice; G. I, 319. Tuq. adeo, tu potissimum, besonders, v. A. IV, 533. 25. urbis, Romae. - Caesar Octavianus. urbis inv. cur. velis, i. e. invisere, qogav, urbem, res eius curaturus. Proprie dicitur invisere urbem, s. res urbis; quod qui facit, is curat res urbis; hinc curam invisere iungere ausus est poeta. 28. Fingit poeta or- bem, i. e. qui incolunt orbem ter- rarum, Caesaris caput corona cin- gentem; materna, v. E. 1, 6. V, 23. et cf. E. VII, 62.; et myrtea corona Caesari tribuitur, tamquam
rerum naturae curam cum matre, Venere, suscepturo; nam Venus, ut ait Lucret. I, 22.:,,rerum naturam sola gubernat." 30. sola, post- habitis ceteris diis marinis. - Thule, una, ut videtur, ex insulis Shetlan- dicis, extrema pars orbis terrarum tum crédita; qua significatur impe- rium omnia maria complectens. 31. omnibus undis, omnis maris im- perio tibi tradito. 32. an novum sidus futurus sis, v. E. IX, 47.; siderum decursu definiuntur anni tem- pora, menses, tardi, utpote multis diebus constantes. 33. Inter Eri- gonen, s. Virginem, et Chelas, s. Scorpium, sequentes, quae illi a tergo sunt, vacabat locus, qui as- signari Octaviano posset, novo Li- brae sideri postea datus. 35. c. iusta plus parte, plus, quam ne- cesse erat. 38. cf. Tibull. I, 3, 58. sqq. 39. curet, velit. 40. Da fac, cursum, a navigatione hoc
Ignarosque viae mecum miseratus agrestis Ingredere, et votis iam nunc adsuesce vocari.
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor Liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, 45 Depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit; Illius inmensae ruperunt horrea messes.
50 Ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor, Ventos et varium caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum, Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae,
55 Arborei fetus alibi; atque iniussa virescunt
Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei, At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? 60 Continuo has leges aeternaque foedera certis Inposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides iactavit in orbem, Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae Pingue solum primis extemplo a mensibus anni 65 Fortes invertant tauri, glaebasque iacentis
translatum; Ovid. Fast. I, 3. sq. 213. 51. caeli morem, 42. Ingredere, grave verbum, quo quis ad rem magnam suscipiendam excitatur; A. VIII, 513. nunc, utpote deus futurus.
I. Exponitur de iis, quae ante sementem agricolae facienda, vs. 43-99.: 1) de aratione, 43-70.; 2) de agro variis modis recreando, 71-93.; 3) de terra comminuenda, 94-99. 43. canis, nive obductis; cf. II, 324-331. 44. putris, tepore et humore resoluta, cum antea gelu adstricta esset. 46-49. Forte ac densum solum, quale fere erat Italiae, ter, etiam quater, autumno primum, tum proximo vere,
aestate rursusque autumno, arabatur; ita bis solem, bis frigora sentiebat. avari, largum proventum sibi optantis; v. Prooem. Aeneidos v. 3. ruperunt, vлεBolinas, tota replerunt; ruperunt, rumpere solent, ut I, 263. 287. 391. II, 24. 499. sqq. III, 104, 378. IV,
turam, temperiem; varium, pro di- versa regionum natura ac situ di- 52. cultus, colendi ra- tionem; habitus, ingenium agri; pa- trios, patriorum locorum, i. e. quae quisque colenda accepit; et est ad- iectivum non suo nomini iunctum, v. E. IX, 46. 56. Tmolus, Lydiae mons. croceos odores, crocum odoratum. 57. Sabaei, incolae Sabae, quae erat urbs felicis Ara- biae; molles, effeminati, dẞooi. 58. Chalybes, populus Ponti in Asia minore; nudi, utpote in ferro cu- dendo occupati, A. VIII, 425. 59. tales, quales in ludis Olympiae, vico Elidis, celebrari solitis palmam s. victoriam reportant, i. e. longe praestantissimas; cf. A. V, 339. 60-63. Continuo s. statim a rerum humanarum principio ita diversum esse locorum ingenium natura vo- luit; cf. E. VI, 41. foedera, condiciones, ut A, I, 63.
« PreviousContinue » |