Page images
PDF
EPUB

805 Omnis et agricola, et tuta latet arce viator,
Aut amnis ripis, aut alti fornice saxi,

Dum pluit in terris, ut possint sole reducto
Exercere diem: sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
810 Sustinet, et Lausum increpitat Lausoque minatur:
Quo moriture ruis, maioraque viribus audes?
Fallit te incautum pietas tua. Nec minus ille
Exsultat demens; saevae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
815 Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem,
Per medium Aeneas iuvenem, totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
Et tunicam, molli mater quam neverat auro,
Inplevitque sinum sanguis; tum vita per auras
820 Concessit maesta ad Manis, corpusque reliquit.
At vero ut voltum vidit morientis et ora,
Ora modis Anchisiades pallentia miris,

Ingemuit miserans graviter, dextramque tetendit,
Et mentem patriae subiit pietatis imago.

825 Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
Quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
830 Aeneae magni dextra cadis. Increpat ultro
Cunctantis socios, et terra sublevat ipsum,
Sanguine turpantem comptos de more capillos.

Interea genitor Tiberini ad fluminis undam Volnera siccabat lymphis, corpusque levabat 835 Arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis

Dependet galea, et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circum iuvenes; ipse aeger, anhelans Colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; Multa super Lauso rogitat, multosque remittit, 840 Qui revocent, maestique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant

v. VI, 468. 806. amn. rip., puta cavo torrentis vi effecto. 808. Exerc. d., exercendo opere transigere diem; et v. VIII, 94. 811. v. IX, 485. et G. III, 283. 813. Exs., v. II, 386. 815. f. legunt, collectam pollice (s. e colo ductam) lanam in filum contorquent. 818. molli, v. vs. 138. 819. vita, vxń, cf. XII, 952.. 824. v. IX,

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Flentes, ingentem atque ingenti volnere victum.
Adgnovit longe gemitum praesaga mali mens.
Canitiem multo deformat pulvere, et ambas
845 Ad caelum tendit palmas, et corpore inhaeret.
Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,

Ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
Quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor,
Morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum
850 Exitium infelix! nunc alte volnus adactum!

Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
Pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum:

Omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
855 Nunc vivo, neque adhuc homines lucemque relinquo.
Sed linquam. Simul hoc dicens attollit in aegrum
Se femur, et, quamquam vis alto volnere tardat,
Haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi,
Hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat
860 Omnibus. Adloquitur maerentem, et talibus infit:
Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
Viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenta
Et caput Aeneae referes, Lausique dolorum
Ultor eris mecum, aut, aperit si nulla viam vis,
865 Occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
Iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.
Dixit, et exceptus tergo consueta locavit

Membra, manusque ambas iaculis oneravit acutis,
Aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina.
870 Sic cursum in medios rapidus dedit. Aestuat ingens
Uno in corde pudor mixtoque insania luctu,
[Et furiis agitatus amor et conscia virtus.]
Atque hic Aenean magna ter voce vocavit.
Aeneas agnovit enim, laetusque precatur:

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

[ocr errors]

857. vis tardat, vires tardantur.
858. dei., deiecto animo. 862.
illa rem speratam significat, ut IX,
481. 863. dolorum, vulneris ac
mortis L. 870. dedit, v. V, 276.
871. pudor, cf. vs. 846-49.
Ceterum v. E. X, 55.
874. agn.
enim ita annectit poeta his verbis
novum enuntiatum, ac si scripsisset
agnovit (sine enim) laetusque pr.
Sed illud enim hanc habet vim, ut
significet id, quod facile existimari
possit:,,Aeneas agnovit vocem; quî
enim non agnosceret vocem eius,
quocum iam ante conflixerat quem-

875 Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
Incipias conferre manum.

Tantum effatus, et infesta subit obvius hasta.
Ille autem: Quid me erepto, saevissime, nato
Terres? haec via sola fuit, qua perdere posses.
880 Nec mortem horremus, nec divom parcimus ulli.
Desine: iam venio moriturus, et haec tibi porto
Dona prius. Dixit, telumque intorsit in hostem;
Inde aliud super atque aliud figitque, volatque
Ingenti gyro; sed sustinet aureus umbo.

885 Ter circum adstantem laevos equitavit in orbis,
Tela manu iaciens; ter secum Troius heros
Inmanem aerato circumfert tegmine silvam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
Vellere, et urguetur pugna congressus iniqua,
890 Multa movens animo iam tandem erumpit, et inter
Bellatoris equi cava tempora coniicit hastam.
Tollit se arrectum quadrupes, et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Inplicat, eiectoque incumbit cernuus armo.
895 Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Advolat Aeneas, vaginaque eripit ensem,

Et super haec: Ubi nunc Mezentius acer, et illa
Effera vis animi? Contra Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit caelum, mentemque recepit:
900 Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Nullum in caede nefas; nec sic ad proelia veni;
Nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Unum hoc, per, si qua est victis venia hostibus, oro:
Corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum
905 Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem ;
Et me consortem nati concede sepulchro.

que occidere summopere cupiebat? laetusque precatur.“ 875. Faxint vero dii, ut tecum congredi liceat! 877. v. V, 504. 880.,,Nec ego, si moriendum est, mortem horreo, nec tibi dii, quos invocas, quidquam profuerint mecum pugnanti." Scilicet non ipsis diis, sed ei, qui deos adiutores habet, parcitur. 883. volat, v. VI, 63. 889. iniqua, pedes contra equitem. 890. inter temp., in media tempora; Liv. VIII, 7.: Spiculum inter aures equi fixit." 893. sq. sup. i. sec. Inpl., ipse fusus super effusum equitem facit, ut is expedire se non pos

[ocr errors]

-

sit.

eiecto armo, Donatus: porrecto altero crure. 895. incendere, ut plέyɛiv et éлiphéɣeiv, saepe refertur ad magnitudinem vel vehementiam rei, quae incendi dicitur, ut vires, luctum incendere V, 455. IX, 500.; iam proprie clamor incenditur, poetae autem etiam ca elum incendi clamore dicunt, i. e. impleri ingenti clamore; v. IV, 500.

897. super, v. vs. 556. 899. hausit oculis, cf. XII, 945. sq. IV, 559. 903. v. II, 142. 905. v. E. VII, 47. prohibe, ne ita saeviant in me insepultumque abiiciant.

Haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem,
Undantique animam diffundit in arma cruore.

AENEIDOS

LIBER UNDECIMUS.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
Praecipitant curae, turbataque funere mens est,
Vota deum primo victor solvebat Eoo.
5 Ingentem quercum decisis undique ramis
Constituit tumulo, fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,
Bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
Telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum
10 Perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae
Subligat, atque ensem collo suspendit eburnum.
Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat
Turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:
Maxuma res effecta, viri; timor omnis abesto,
15 Quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo
Primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.
Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
Arma parate animis, et spe praesumite bellum,
Ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
20 Adnuerint superi pubemque educere castris,
Inpediat, segnisve metu sententia tardet.
Interea socios inhumataque corpora terrae
Mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
Ite, ait, egregias animas, quae sanguine nobis
25 Hanc patriam peperere suo, decorate supremis
Muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
Mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
Abstulit atra dies et funere mersit acerbo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,
30 Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
Servabat senior, qui Parrhasio Euandro
Armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno,
Circum omnis famulumque manus Troianaque turba
35 Et maestum Iliades crinem de more solutae.
Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,
Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
Pectoribus, maestoque inmugit regia luctu.
Ipse, caput nivei fultum Pallantis et ora
40 Ut vidit levique patens in pectore volnus
Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis :
Tene, inquit, miserande puer, cum laeta veniret,
Invidit Fortuna mihi, ne regna videres

Nostra, neque ad sedes victor veherere paternas? 45 Non haec Euandro de te promissa parenti

Discedens dederam, cum me conplexus euntem
Mitteret in magnum inperium, metuensque moneret
Acris esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani
50 Fors et vota facit, cumulatque altaria donis;
Nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
Debentem vano maesti comitamur honore.
Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus, exspectatique triumphi?

55 Haec mea magna fides? At non, Euandre, pudendis Volneribus pulsum aspicies; nec sospite dirum Optabis nato funus pater. Hei mihi, quantum Praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule! Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus 60 Inperat, et toto lectos ex agmine mittit Mille viros, qui supremum comitentur honorem, Intersintque patris lacrimis, solatia luctus Exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii cratis et molle feretrum 65 Arbuteis texunt virgis et vimine querno, Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt: Qualem virgineo demessum pollice florem Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi, E. III, 106. 47. in m. inp., ad parandum Troianis magnum imp. 52. vano, qui nihil ipsum iuvat. 54. nostri, a nobis promissi. 56. nato cum infamia sospite. 59. H. u. d., postquam haec cum fletu di

[ocr errors]

xit. 61. supr. c. h., qui ultimum
honorem ei haberent comitando.
67. agr. stram., intellige virentes
herbas; Sil. X, 561. sq.: „molles-
que virenti stramine compo-
suere toros." 69. v. E. VI, 53.

« PreviousContinue »