Page images
PDF
EPUB

AENEIDOS

LIBER DECIMUS.

Panditur interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divom pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnis
Castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
5 Considunt tectis bipatentibus; incipit ipse:
Caelicolae magni, quianam sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
10 Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Cum fera Karthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpes inmittet apertas:
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
15 Nunc sinite; et placitum laeti conponite foedus.

Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert:

O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud quid sit, quod iam inplorare queamus? 20 Cernis, ut insultent Rutuli, Turnusque feratur

Per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros:
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum, et inundant sanguine fossae.
25 Aeneas ignarus abest. Numquamne levari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae, nec non exercitus alter;

Lib. X. 1. omnipot. Aeschyl. Prom. 397. de Iove: „ἦ τῷ νέον θακοῦντι παγκρατείς ἕδρας;“

-

4. Dard., v. II, 242. 5. bipat., fores binarum valvarum habentibus, cf. II, 330. Ovid. Met. II, 4. — 13. Alp. i. ap., exercitum immittet per Alpes apertas venientem. 14. ut res repetere, id quod faciebant Fetiales, Virgilii aetate omnino significat postulare, ut satisfiat populo iniuria aliqua ab exteris affecto, ita res rapere h. 1. nihil aliud esse videtur, quam bello lacessere alterum.

:

15, sinite, date, Aesch. Prom. 340.: „καὶ νῦν ἔασον μηδέ σοι μελησάτω. Plaut. Cas. III, 2, 14. „Vin' vocem? CL. Sine; nolo, si occupata est." et plac. l. c. f., laeti (libenter) ad concordiam consentite; nam placita dicuntur, in quae consensimus. 18. potest., similiter Iuven. X, 100.:,,Fidena rum Gabiorumque esse potestas." Ceterum cf. XII, 829. 24. Agg. m., cf. IX, 769. Alii fossas, cf. XI, 382. 26. hostis, Turnum puta. 28. cf. VIII, 9.; metuit hoc

Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea volnera restant, 30 Et tua progenies mortalia demoror arma!

Si sine pace tua atque invito numine Troes
Italiam petiere: luant peccata, neque illos
Iuveris auxilio; sin tot responsa secuti,

Quae Superi Manesque dabant: cur nunc tua quisquam
35 Vertere iussa potest? aut cur nova condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in litore classis?
Quid tempestatum regem, ventosque furentis

Aeolia excitos? aut actam nubibus Irim?

Nunc etiam Manis

haec intemptata manebat
40 Sors rerum movet, et superis inmissa repente
Allecto, medias Italum bacchata per urbes.
Nil super inperio moveor; speravimus ista,
Dum fortuna fuit; vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx
45 Dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis,

Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
50 Hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa Paphus atque alta Cythera,
Idaliaeque domus: positis inglorius armis

Exigat hic aevum. Magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
55 Obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli
luvit et Argolicos medium fugisse per ignis,
Totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius, cineres patriae insedisse supremos
60 Atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
Redde, oro, miseris, iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. Tum regia Iuno
Acta furore gravi: Quid me alta silentia cogis

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Rumpere et obductum verbis volgare dolorem?
65 Aenean hominum quisquam divomque subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus; esto;

Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam committere ventis?
70 Num puero summam belli, num credere muros?
Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
Egit? ubi hic Iuno, demissave nubibus Iris?
Indignum est Italos Troiam circumdare flammis
75 Nascentem, et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
Quid, face Troianos atra vim ferre Latinis,
Arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
Quid, soceros legere et gremiis abducere pactas,
80 Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
85 Aeneas ignarus abest: ignarus et absit:

Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera.
Quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
90 Obiecit? Quae caussa fuit, consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
Aut ego tela dedi, fovive Cupidine bella?

[ocr errors]

[ocr errors]

stitueretur Ilium, denuo bellum Tro-
ianis inferrent Graeci. 68. cf.
III, 183.
69. ventis, dum in
sqq.
Tiberi navigans ad Euandrum pro-
ficiscitur. 71. Tyrrh. fidem agi-
tare, sollicitando ad societatem in-
eundam perpellere Tyrrhenos.
72. fraudem, malum. 76. avus,
verius abavus, cf. vs. 619.
77. Quid est? minusne indignum
est? Invidiose autem Troianis
exprobrat Iuno, quae fieri solent
in bello, etsi non fuerant facta.
78. Arva a. i. pr., videtur ad
XII, 157. respici ritusque ille signi-
ficari, quo locum urbi conden-
dae capiebant designabantque. -
79. soceros, v. II, 457. pactas

[ocr errors]

aliis scilicet, puta Laviniam, v. E.
IV, 49. 80. Pac. or. m., prae-
tentis manu ramis vittatis sollemni
more pacem orare, cf. VII, 154.
237. praef. p. a., v. I, 119.;
spectant haec ad iter ad Euandrum
cum armatis factum, quae res non
pacis erat, sed belli signum. - 81.
cf. Hom. II. V, 315. sqq. 82. inan.,
v. G. IV, 196. 87. gravidam b.,
fecundam bellis, promptam ad bella.
88. vert. fundo, funditus ever-
tere. 89. qui oblique significat
ipsam Venerem.
91. furto, pro-
pter furtivum raptum Helenae.
92. Sp. exp., mulieris Spartanae
pudicitiam expugnavit; cf. Cic. pr.
Coel. c. 20. 93. fov. Cup. b.,

[ocr errors]

Tum decuit metuisse tuis; nunc sera querelis
95 Haud iustis adsurgis, et inrita iurgia iactas.
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu vario; ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt silvis, et caeca volutant
Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
100 Tum Pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit; eo dicente deum domus alta silescit,

Et tremefacta solo tellus; silet arduus aether;
Tum Zephyri posuere; premit placida aequora pontus.
Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
105 Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
Haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur,
110 Sive errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos solvo. Sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem.
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
115 Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo
Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere caede viros, et moenia cingere flammis.
120 At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur,
Nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis
Nequiquam, et rara muros cinxere corona:
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
125 Prima acies; hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus et Themon, Lycia comitantur ab alta.

[ocr errors]

feci, ut traheretur bellum per Cu-
pidinem, Paride scilicet Helenam
reddere nolente. 95. surgis ad
querelas iactandas. 100. prima,
alii summa.
102. solum terrae
est, in quo insistimus; h. 1. in quo
insistit mons Olympus. 103. pos.,
v. VII, 27. 107. sq. Quae cuique
hodie spes est aut fortuna, non in-
tercedam (nihil curans, Tros sit an
Italus), quin ea utatur. spem se-
care simili modo dicitur, quo viam
secare VI, 899., i. e. viam sectam
sequi; ergo spem secare, viam quan-
dam a spe ostensam persequi.

[ocr errors]

108. Alii Rutulusve. 109. Sive
Troianis (vs. 109. 110.) adversa
sunt fata, sive (vs. 111.) Rutulis.
S. f. It., seu fato Italis propitio.
110. sive quia Troiani oracula male
interpretati aut falsis vaticiniis de-
cepti sunt. 111. Nec R. s., nec
Rutulos libero hac condicione, ut,
quidquid fata decreverint, id iis
eveniat. labor. Fort., vel cladem
vel victoriam v. G. I, 419. 112.
omn. idem, aequus omnibus. 113.
sq. cf. Hesiod. Theog. 400. 783-804.
119. m. c. fl., undique immittere
ignes. 125. Pr. ac.: erant illi e

[ocr errors]
[ocr errors]

Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
130 Hi iaculis, illi certant defendere saxis,

Molirique ignem, nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma, micat, fulvum quae dividit aurum,
135 Aut collo decus aut capiti; vel quale per artem
Inclusum buxo aut Oricia terebintho

Lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
Accipit et molli subnectens circulus auro.

Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
140 Volnera dirigere, et calamos armare veneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
Exercentque viri, Pactolosque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere moerorum sublimem gloria tollit,
145 Et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli

Contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
Namque, ut ab Euandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat nomenque genusque ;
150 Quidve petat, quidve ipse ferat; Mezentius arma
Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
Edocet; humanis quae sit fiducia rebus,

Admonet, inmiscetque preces. Haud fit mora; Tarchon
Iungit opes, foedusque ferit; tum libera fati
155 Classem conscendit iussis gens Lydia divom,
Externo commissa duci. Aeneia puppis

-

Prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones;

principibus.
131. que, V. I, 701.
ignibus missilibus utebantur et in
acie (ut ap. Sil. IX, 335. 577.) et
in vallo (ut Saguntini ap. Liv. XXI,
8.) constituti. 133. hon., v. G.
II, 392. 136. v. E. II, 24.
Oricus, oppidum Epiri; gignitur ibi
terebinthus nigrum lignum habens.

[ocr errors]

138. molli, tenui, cf. vs. 818. 139. magn. gentes, Lydos intelliges; dictum hoc, ut usɣávuo Αχαιοί apud Homerum. 141. M. g. d., orte ex nobili genere in Lydia; et v. IV, 36. 142. Pact., fluvius aurifer Lydiae. 145. Camp. u., Kaлón, Capuae. 148. cf. VIII, 603. sqq. 150. Quidve

...

...

quidve libri manuscripti omnes cum Servio et Carisio; ex grammatica ratione scriptum oportebat Quidque quidque. Sed videtur poeta ita locutus interrogantis ratione habita; Tarchonti enim ex more quaerenti ex Aenea, quis vocetur, qui sit, quidve petat feratve, memorat ea Aeneas. quid ferat, quas opes habeat. Mez., cf. VIII, 493. sq. VII, 647. sqq. 152. admonet fieri posse, ut Mezentius exsul in regnum redeat. 154. ut voti liber is dicitur, qui solvit votum, sic liber fati, qui fecit, quod voluit fatum; cf. VIII, 499. sqq. 156. v. E. X, 13. 156-158. pup

[ocr errors]

« PreviousContinue »