Perdita, nec serae meminit decedere nocti,
Talis amor teneat, nec sit mihi cura mederi. 90 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit,
Pignora cara sui; quae nunc ego limine in ipso, Terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 95 Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena Ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto. His ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulchris Atque satas alio vidi traducere messis.
100 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Fer cineres, Amarylli, foras, rivoque fluenti
Transque caput iace; nec respexeris. His ego Daphnim Adgrediar; nihil ille deos, nil carmina curat.
Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 105 Aspice, corripuit tremulis altaria flammis Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, iam parcite, carmina, Daphnis.
Propter, ad, G. III, 14.; est enim ortum ex prope. 88. Perdita, v. II, 59. deced. nocti, vitare frigus nocturnum ad saepta redeundo; G. III, 467. et calori decedere G. IV, 89. mederi tali illius amori. 91. exuvias, res, quas ipse olim gessit; cf. A. IV, 495. sq. et 507. 92. Pignora sui erga me amoris. 93. debemus alteri, quae ab eo accepimus ea lege, ut reddamus; de- bent igitur mihi pignora Daphnidem, per quae, adhibita arte magica, illum mihi reddi, ad me redire, fas est. 95. Has herb, atque h. ven. i. e. has herbas venenatas. Ponto, Colchide, parte regni Pontici, per Medeam, nobilissimam veneficam, famigerata; Horat. Od. II, 13, 8. 96. Ipse M., summus sc, magus. 97. lupum factum silvis se condere.
99. alio, in alium agrum, et ita possessorem spe messis fraudare; Tibull. I, 8, 19. 101. v. II, 30. 102, trans caput, aversa, Ovid. Fast. V, 437. Ceterum v. G. I, 142. nec resp., ne res, quae agitur, irrita fiat; Ovid. 1. 1. 439. sq. Alii ne r. Vana fuerant, quae adhuc temptaverat; itaque novissime id, quod efficacissimum putat, experitur. 105. sq. repente ex cinere nondum ablato, cf. vs. 101., emicat flamma in altari,quod precatur ut sit, quemadmodum est, prosperum omen; corripi flamma proprie dicuntur, quae ipsa ardere, cremari, incipiunt. 107. Nescio quid, aliquid scilicet boni ominis. 108. qui amant, A. VI, 507. sibi s. f., se fallunt. 109. Parcite: non est iam, quod ultra per vos Daphnidem aggrediar.
ECLOGA IX.
MOERIS.
LYCIDAS. MOERIS.
Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quo numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret: Haec mea sunt; veteres migrate coloni. 5 Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi quod nec vertat bene mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique iugum demittere clivo,
Usque ad aquam et veteris, iam fracta cacumina, fagos 10 Omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
M. Audieras? et fama fuit; sed carmina tantum Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites 15 Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix,
Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis Paene simul tecum solatia rapta, Menalca?
Quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis
Ecloga IX. Anno 714. p. U. c. cum denuo agri militibus dividerentur, Alfenus Varus, qui tum ab Octaviano Galliae Cisalpinae praefectus erat, rursus partem agrorum Mantuanis (vide, quae Ecl. I. praefati sumus) eripi passus est. Arrio centurioni datus ager Virgilii. Virgilius, ab hoc paene interfectus, relicto villico, qui, donec restitutus sibi esset ager, Arrio morem gereret, Romam abiit ibique scripsit hanc Eclogam.
1. Quo t. M. p. ducunt, quod ex proximo ducit repetendum. Theocr. XIV, 42. 2. vivi: alias enim milites non veniebant in possessionem agrorum nisi interfectis colonis aut belli iure exactis. 2. sq. pervenimus eo, quo numquam nos perventuros putavimus, ut advena possessor agelli nostri diceret; v. I, 54. 5. victi, oppressi a potentioribus. versat, pervertit. 6. Quae res in eius, novi heri, perniciem vertatur. nec antique pro
non, ut vs. 26. absenti, in urbe degenti. qua colles decrescunt et paulatim ita deprimuntur, ut in clivum lenem ascensu desinant. 9. aquam, Mincium, Ceterum v. II, 3. 10. Per Menalcan significatur Virgilius, qui per carmina sua fautores et de- precatores nactus agrum suum re- ceperat. 13. Chaoniae dictae pro- pter oracula per columbas s. palumbes in luco Dodonaeo edita; Dodona urbs Epiri olim a Chaonibus habitata; et v. I, 55. 14. incidere, praecidere, igitur devitare. — 15. monita cornicis tum rata sunt et eventum habitura, cum a sinistra canit. 18. sola- tia, carmina; puto, quia haec car- mina vel curas, vel labores et mo- lestias agrestium leniebant. 19. Quis c. N., hoc ad Ambarvalium sollemnitatem videtur spectare; v. V, 75. Quis humum florentibus herbis sparsam, quis fontes arbori- bus umbrosis consitos caneret? VI, 46. et A. I, 165. VII, 463.
20 Spargeret, aut viridi fontis induceret umbra? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, Cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? ,,Tityre, dum redeo brevis est via pasce capellas, ,,Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum 25 ,,Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, ,,Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae,
Cantantes sublime ferent ad sidera cycni. 30 L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae: Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt Vatem pastores; sed non ego credulus illis.
35 Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores.
M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. ,,Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis?.. 40,,Hic ver purpureum, varios hic flumina circum ,,Fundit humus flores, hic candida populus antro ,,Imminet, et lentae texunt umbracula vites; ,,Huc ades; insani feriant sine litora fluctus. L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem 45 Audieram? numeros memini, si verba tenerem. M. „Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
21. Quis caneret vel illa, vel tale aliquid, quale nuper tibi sublegi, i. e. te non sentiente, cum cane- res, ex te didici. 22. Spectat hic VS. ad Theocr. III, 1. 23-25. Theocr. III, 3-5. 27. sq. Vide, quae praefati sumus huic et primae Eclogae. 29. cycni, quia his Mincius abundabat, G. II, 198. sq. et v. I, 39. 30. Sic, formula obtestandi per res carissi- mas: Sic cupio salvas esse apes tuas, ut cupio ex te audire, quae habes carmina; cf. X, 4. Horat. Od. I, 3, 1. Tibull. III, 6, 1. E taxo mel amarum fiebat; cf. G. II, 257. IV, 47. Cyrneas Corsicanas, Kuo- vos Corsica; v. I, 55. 32. sqq. Theocr. VII, 37. sqq. 35. Varius et Cinna poetae nobiles Virgilio ae- quales. 36. Theocr. VII, 47. sq. Tecte rodit Anserem, malum poe- VIRGIL.
tam. 38. v. VI, 57. cf. Theocr. XI, 42-49. nitidum; A. VI, 641. Tib. III, 5, 4. 41. cand. p., Silberpappel, lɛúnŋ. 42. lentae, v. V, 31. 44. Quid? ita breviter interrogamus, cum ad aliam rem transeuntes, hanc potissimum nos scire velle signifi- camus. pura, serena. meros, modos. si, modo, dum- modo. 46. antiquos; proprie di- ceres antiquorum, i. e. dudum no- torum, signorum, siderum, G. I, 257. A. VII, 138. Adiectiva inter- dum non suo iunguntur Nomini a poetis, ut G. I, 52. 211. IV, 267. A. I, 169. III, 411. V, 375. VI, 10. VII, 533. sq. VIII, 526. X, 426. XI, 810. XII, 199. maior rerum ordo, i. e. ordo maiorum rerum, VII, 44. 47. Dione mater Veneris, et v. V, 23. processit, apparuit,
,,Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo ,,Duceret apricis in collibus uva colorem.
50,,Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes. Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles:
Nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim Iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. 55 Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. L. Caussando nostros in longum ducis amores. Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, Aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae; Hinc adeo media est nobis via; namque sepulchrum 60 Incipit adparere Bianoris: hic, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; Hic haedos depone, tamen veniemus in urbem. Aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, Cantantes licet usque minus via laedit 65 Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus; Carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris. Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo? Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,
numquam antea visum; significatur stella crinita, non multo post Iul. Caesaris mortem visa, quam ani- mam esse Caesaris inter deos re- cepti putabat populus; Sueton. Caes. c. 88. 48. sq. Ea stella bonum frugum proventum ominari et ma- turare fingitur. 60. Insere nunc, astro tam propitio lucente; sic fiet, ut (non tu solum, sed etiam) nepo- tes fructum habeant ex arboribus a te insitis. 51. memoriam quoque aufert. 52. totos dies cantando exigere; Horat. Od. IV, 5, 29. 54. Quem occurrens lupus prior vi- disset, eum vocem amittere olim putabant. Theocr. XIV, 22. 55. V. vs. 10. 56. Excusationes af- ferendo differs meum desiderium. - 57. v. A. VIII, 89.
s. Ocnus, conditor Mantuae credi- tus. 61. v. I, 57. 62. tamen, etiamsi paululum quiescentes dede- rimus operam cantilenae. 63. ne vespere nubes, pluviam minantes, colligantur. 65. fasce, cf. vs. 62. 66. puer, X, 69. G. III, 76. 118. IV, 92. et saepius. 67. ipse, Menalcas.
Ecloga X. Extremo anno 716. cum Agrippa in Galliam.cum exercitu missus esset, Lycoris, Galli poetae amica, militem quendam illuc secuta Virgilio huius carminis scribendi occasionem praebuit.
1. Arethusa Nympha fontis Syracusani; v. VII, 21. tum E. VI, 1. et IV, 1. 2. quae legens Lycoris commoveatur. → 4. Sic, v. IX, fl. s. S., A. III, 694–96.
5 Doris amara suam non intermisceat undam. Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,
Dum tenera attondent simae virgulta capellae. Non canimus surdis; respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae 10 Naides, indigno cum Gallus amore peribat? Nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae; Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem 15 Maenalus et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum; nostri nec poenitet illas, Nec te poeniteat pecoris, divine poeta:
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis Venit et upilio; tardi venere subulci;
20 Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
Omnes,,Unde amor iste, rogant, tibi?" Venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit; tua cura Lycoris Perque nives alium perque horrida castra secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore, 25 Florentis ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. Ecquis erit modus? inquit; Amor non talia curat ; Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, 30 Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae. Tristis at ille: Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
5. Doris, Nerei, dei marini, coniux; i. e. mare, idque amarum, i. e. salsum. Sic tibi, Arethusa, sinceritas tua perstet, non corrupta aquis marinis. 8. respond., resonant per echo; v. I, 5. 10. Naides, fontium et amnium deae, solae non adfuistis Gallo maerenti. amore, quo dignus non erat, tabescebat; v. VIII, 18. Alii periret. 11. iuga, quia biceps erat P. Hos quoque montes duram Galli, poetae, condicionem luxisse puta; cf. vs. 15. 12. Aganippe, fons in Helicone; v. VI, 65.
13. v. I, 39. lauri etiam, III, 6. VIII, 41. G. I, 4. 341. II, 86. 15. montes Arcadiae. 16. Theocr. I, 74. Excusat bucolici carminis humilitatem, vel maxime excusandam apud eum, qui ipse summa carminum laude floreret. Noli contemnere
oves, quae ne nos quidem contem- nunt, sed accedunt ad nos sensum- que habent nostri doloris. Theocr. I, 109. Adonis, iuvenis mi- randae pulchritudinis fabulis poeta- rum celebratus. 20. Menalcas bubulcus venit, uvidus ab aqua, in qua glandes, sub hiemem collectae bobusque pro pabulo praeberi in Italia solitae, asservabantur. Theocr. I, 77. sq. 22. insanire, uaiveodai, Theocr. II, 82. cura, v. vs. 38. 24. sq. Venit Silvanus, vetus Italicum numen agreste, agre- sti ornatu, i. e. ferulis et liliis, re- dimitum habens caput. 26. quem vid. ipsi: addit haec poeta, quod Pan non facile se conspiciendum praebebat; poeta autem se tum una cum Gallo fuisse fingit. 31. ille, Gallus. Tamen in solando locum habet; A. IV, 329. X, 509. 32.
« PreviousContinue » |