Page images
PDF
EPUB

Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, 860 Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino. Atque hic Aeneas; una namque ire videbat

Egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu:
Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?
865 Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?

Quis strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis:
O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
870 Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
Esse sinent. Nimium vobis Romana propago
Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
Campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
875 Funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos

In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus iactabit alumno.

Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
880 Dextera! non illi se quisquam inpune tulisset
Obvius armato, seu cum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas!
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
885 Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem adcumulem donis, et fungar inani
Munere. Sic tota passim regione vagantur
Aeris in campis latis, atque omnia lustrant.

856. Liv. Epit. XX. Propert. IV, 10, 39. sqq. 859. Poenos: primus prospere adversus Hannibalem pugnavit ad Nolam, cf. Liv. XXIII, 16. 860. Ipse quidem Romulus Iovi opima spolia consecrare instituerat, Liv. I, 10.862. Significatur Marcellus, Octaviae sororis Augusti filius, ab Augusto adoptatus ipsique et populo propter miram iucunditatem morum inprimis gratus. 866. instar, similitudo cum illo ipso Claudio Marcello quinquies Consule. 868. ingressus, cf. IV, 107. 872. propr., v. E. VII, 31. 873. sepultus est Marcellus in Campo Martio. 874. Camp. a., scilicet agent, qui tum erunt in Campo.

-

875. c. tum. pr. rec., ergo cum Marcellus tumulabitur. 877. In t. 8. t. a., tantam spem avorum de se excitabit. 879. Quid proderit pietas eius, fides, fortitudo? 880. v. II, 136. 883. si q. f. a. r.s utinam tibi liceat aliqua ratione effugere hanc duritiem fati! 884. sqq. date lilia purpurea, ut ea spargam, ut accumulem cet., v. IV, 683. Plin. N. H. XXI, 5.: Est et rubens lilium, quod Graeci noivov vocant; alii florem eius cynorrhodon. Sunt et purpurea lila.“ 888. Aer. in c., in campis caliginosis; et ang atque negóɛis saepe de nubibus Sed et tenebris apud Homerum. pugnantia loquitur poeta; supra

[ocr errors]

Quae postquam Anchises natum per singula duxit, 890 Incenditque animum famae venientis amore,

Exin bella viro memorat quae deinde gerenda,
Laurentisque docet populos urbemque Latini,
Et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
895 Cornea, qua veris facilis datur exitus Umbris ;
Altera candenti perfecta nitens elephanto,

Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna,
900 Ille viam secat ad navis sociosque revisit;

Tum se ad Caietae recto fert litore portum.
Ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

AENEIDOS

LIBER SEPTIMUS.

Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,
Aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

Et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen
Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.
5 At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

Aggere conposito tumuli, postquam alta quierunt,
Aequora, tendit iter velis, portumque relinquit.
Adspirant aurae in noctem, nec candida cursus
Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.
10 Proxuma Circaeae raduntur litora terrae,
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos
Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis

[blocks in formation]

Lib. VII. 3. honos, nomen honoris tui causa datum Caietae et urbi et promontorio, serv. sed., signat eum locum, ubi sepulta es (v. VI, 328.), eaque re memoriam eius servat, cf. VII, 507. Idem, sed paulo explicatius, dicitur verbis ossaque signat. 4. si q. c. c. gl., quae scilicet est amplissima. Alii signant. 6. v. IV, 523. 7. velis, velificatione. 10. Circeii, promontorium Latii, tum Circes insula, postea coniuncta cum'

Urit odoratam nocturna in lumina cedrum,
Arguto tenuis percurrens pectine telas.
15 Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum,

Vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,
Saetigerique sues atque in praesepibus ursi
Saevire, ac formae magnorum ululare luporum,
Quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis
20 Induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes
Delati in portus, neu litora dira subirent,
Neptunus ventis inplevit vela secundis,

25

Atque fugam dedit, et praeter vada fervida vexit.
Iamque rubescebat radiis mare, et aethere ab alto
Aurora in roseis fulgebat lutea bigis:

Cum venti posuere, omnisque repente resedit
Flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.
Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum
30 Prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno,
Verticibus rapidis, et multa flavus arena,

In mare prorumpit. Variae circumque supraque
Adsuetae ripis volucres et fluminis alveo
Aethera mulcebant cantu, lucoque volabant.
35 Flectere iter sociis terraeque advertere proras
Inperat, et laetus fluvio succedit opaco.

Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum,
Quis Latio antiquo fuerit status, advena classem
Cum primum Ausoniis exercitus adpulit oris,
40 Expediam, et primae revocabo exordia pugnae.
Tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella,
Dicam acies, actosque animis in funera reges,
Tyrrhenamque manum, totamque sub arma coactam
Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo,
45 Maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes
Iam senior longa placidas in pace regebat.

Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica
Accipimus; Fauno Picus pater; isque parentem
Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.

[blocks in formation]

50 Filius huic fato divom prolesque virilis
Nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.
Sola domum et tantas servabat filia sedes,
Iam matura viro, iam plenis nubilis annis.
Multi illam magno e Latio totaque petebant
55 Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis
Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx
Adiungi generum miro properabat amore;

Sed variis portenta deum terroribus obstant.
Laurus erat tecti medio in penetralibus altis,
60 Sacra comam, multosque metu servata per annos,
Quam pater inventam, primas cum conderet arces,
Ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,
Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.
Huius apes summum densae mirabile dictu
65 Stridore ingenti liquidum trans aethera vectae,
Obsedere apicem, et, pedibus per mutua nexis,
Examen subitum ramo frondente pependit.
Continuo vates, Externum cernimus, inquit,
Adventare virum, et partis petere agmen easdem
70 Partibus ex isdem, et summa dominarier arce.
Praeterea, castis adolet dum altaria taedis,
Ut iuxta genitorem adstat Lavinia virgo,
Visa, nefas, longis conprendere crinibus ignem,
Atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,
75 Regalisque accensa comas, accensa coronam,
Insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo
Involvi, ac totis Volcanum spargere tectis.
Id vero horrendum ac visu mirabile ferri:
Namque fore inlustrem fama fatisque canebant
80 Ipsam, sed populo magnum portendere bellum.
At rex sollicitus monstris, oracula Fauni,
Fatidici genitoris, adit, lucosque sub alta

Consulit Albunea, nemorum quae maxuma sacro

44. v. E. IX, 46.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

tium Etruriamque serpsit id bellum. III, 130. 63. Laurentis Accusat. Plur., v. G. I, 137. et ab ea, et a qua; Cic. Orat. 3.:,,species pulchritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus" cet. 67. subitum, id quod, maxime in re mira, repente ac praeter exspectationem accidit. Uva ab apibus facta dirum ostentum existimatur, Plin. N. H. XI, 17. 69. part. easdem, urbem Latini. ex isd., a mari infero. 74. orna75. V. tum capitis; et v. I, 713. E. IV, 6. — 83. Albunea silva cum

50. fat. div., v. VI, 367. 51. et quae fuerat, ea erepta est ei. 52. Sola supererat Latino filia (Lavinia) domus regnique heres. 56. av. at. pot., regio genere ortus eoque antiquissimo. reg. c., Amata, coniux Latini. 57. proper., valde studebat, ut vs. 264. 59. tecti med., v. IV, 494. et cf. Tibull. III, 3, 15. 60. Sacra c., ergo intactis frondibus. 61. pr. c. c. a., cum primum urbem conderet, v. G.

--

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

-

70. Part.

Fonte sonat, saevamque exhalat opaca mephitim.
85 Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus
In dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis somnosque petivit,
Multa modis simulacra videt volitantia miris,
90 Et varías audit voces, fruiturque deorum
Conloquio, atque imis Acheronta adfatur Avernis.
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentis,
Atque harum effultus tergo stratisque iacebat
95 Velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:
Ne pete connubiis natam sociare Latinis,

O mea progenies, thalamis neu crede paratis;
Externi veniunt generi, qui sanguine nostrum
Nomen in astra ferant, quorumque ab stirpe nepotes
100 Omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens
Aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
Haec responsa patris Fauni monitusque silenti
Nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,
Sed circum late volitans iam Fama per urbes
105 Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes
Gramineo ripae religavit ab aggere classem.

Aeneas primique duces et pulcher Iulus
Corpora sub ramis deponunt arboris altae,
Instituuntque dapes, et adorea liba per herbam
110 Subiiciunt epulis, sic Iuppiter ille monebat
Et Cereale solum pomis agrestibus augent.
Consumptis hic forte aliis, ut vertere morsus
Exiguam in Cererem penuria adegit edendi

[ocr errors]

fonte aquae sulfureae hodie Acqua
solforata d' Altieri dicto; huic sil-
vae in montibus sitae, altae, sub-
iacebat lucus iste Fauno sacer.
88. incubuit, unde incubatio, yxoi
μησις, dicta est haec ratio petendi
oracula. 91. Acher., deos infe-
ros et Manes. Avernis, v. VI,
126.
95. v. III, 40. 97. pa-
ratis, cf. vs. 56. sq. 98. generi,
aliquis gener futurus, v. E. IV, 49.
Alii venient. 99. quor.ab
st. n., et qui ab horum stirpe na-
scentur nepotes. 100. sub ped.,
sumtum hoc ab illa imagine, quae
victores cervicibus victi pedem im-
ponentes repraesentat, cf. G. II,
492. Ovid. Trist. III, 12, 48.

--

[ocr errors]
[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »