Page images
PDF
EPUB

Heu genitorem, omnis curae casusque levamen,
710 Amitto Anchisen. Hic me, pater optume, fessum
Deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
Hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
Hic labor extremus, longarum haec meta viarum.
715 Hinc me digressum vestris deus adpulit oris.

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
Fata renarrabat divom, cursusque docebat.
Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

AENEIDOS
LIBER QUARTUS.

At regina gravi iamdudum saucia cura
Volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos; haerent infixi pectore voltus
5 Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras

Humentemque Aurora polo dimoverat umbram,
Cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
10 Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

Quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
Iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
15 Si mihi non animo fixum inmotumque sederet,
Ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
Postquam primus amor deceptam morte fefellit;

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
Huic uni forsan potui succumbere culpae.
20 Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
Coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Inpulit. Adgnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
25 Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
Pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
Ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
Abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.
30 Sic effata sinum lacrimis inplevit obortis.

Anna refert: 0 luce magis dilecta sorori,
Solane perpetua maerens carpere iuventa,
Nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
35 Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
Non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
40 Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
Et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
Hinc deserta siti regio, lateque furentes.
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
Germanique minas?

45 Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
Hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
Coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

Punica se quantis attollet gloria rebus!

50 Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

-

32.

nis decepit. 19. potui, v. II, 55.
21. cf. I, 349. 22. v. I, 659.
26. alii Erebo. 27. Propert.
II, 25, 25.:,,Aut prius infecto de-
poscit praemia cursu, Septima quam
metam triverit ante rota."
maer. carp., carperis maerore.
Sola, cf. vs. 82. 33. Ven. praem.,
δῶρα Αφροδίτης. 34. Man. sep.,
Manes sepultorum. 35. aegram
dolore amissi pristini coniugis.
mariti, v. II, 344. 36. Tyro, a
Tyro, Tyrii, ut,,Curibus Clausus"
X, 345. adde X, 183. Caes. B. Civ.

[ocr errors]

41.

I, 24.:,,Cn. Matius Cremona."
37. triumphis dives, bellis inter in-
colas assidue agitatis infestata pro-
ptereaque dives triumphis.
infreni, frenis ad regendos equos
non utentes. inhospita ob crebras
Nasamonum in illa maris parte prae-
dationes; Lucan. IX, 440.: „Ñasa-
mon, quem mundi barbara damnis
Syrtis alit." 42. deserta, infre-
45.
quenter habitata, v. II, 714.
cf. vs. 59. 46. Alii Huc, v. VI,
18. 49. rebus a coniuncto utro-
que populo gerendis. 50. veniam,

Indulge hospitio, caussasque innecte morandi,
Dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion,
Quassataeque rates, dum non tractabile caelum.

His dictis incensum animum inflammavit amore,
55 Spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt; mactant lectas de more bidentis
Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
60 Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido
Candentis vaccae media inter cornua fundit,
Aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis, pecudumque reclusis
Pectoribus inhians spirantia consulit exta.

65 Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
Quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido totaque vagatur

Urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
70 Quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis arundo.

Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
75 Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam ;
Incipit effari, mediaque in voce resistit;
Nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
80 Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
Luna premit suadentque cadentia sidera somnos,

favorem. 51. Ind. hosp., sis
animo erga hospitem benevolentis-
simo. 53. cf. I, 551. 55. solv.
pud., effecit, ut eam iam minus pu-
deret amori succumbere. 56. pac.,
cf. III, 370. per a., ad aras;
Praepositione per significantur plu-
res diversisque locis positae. 63.
Verbum instaurare multum usurpa-
tur in re sacra vel semel, vel denuo
facienda, vel ad sollemnes epulas
cum re sacra coniunctas refertur;
diem instaurare donis i. q. cele-
brare diem victimis mactandis.
Ceterum instaurat et consulit i. q.
instaurans consulit; ut X, 883.
,,Inde aliud super atque aliud figit-
VIRGIL.

[ocr errors]

que volatque Ingenti gyro," i. e. figit
volans; ib. 907.:,,Haec loquitur iu-
guloque haud inscius accipit ensem
i. e. haec loquens acc. ens. IX, 488.
sq.:,,Veste
.... quam noctes festina
diesque Urguebam et tela curas so-
labar anilis," i. e. quam urgens so-
labar.
65.
61. v. G. III, 189.
vatum, extispicum puta; et spectat
hoc ad ipsam Didonem exta consu
lentem; nihil autem vota s. sacra
ex voto diis oblata iuvare poterant
eam, quae caeca amoris furore agi-
tabatur. 75. opes, magnificum or-
natum urbis, testem opum. 80.
sq. lum. premit, reprimit, obtundit,
ipsa fit obtusior; vicissim sc, post-
13

Sola domo maeret vacua, stratisque relictis
Incubat. Illum absens absentem auditque videtque,
Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
85 Detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant; pendent opera interrupta minaeque
Murorum ingentes aequataque machina caelo.

90

Quam simul ac tali persensit peste teneri
Cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
Talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
Tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen,
95 Una dolo divom si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
Suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamina tanta?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
100 Exercemus? habes, tota quod mente petisti:

105

Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
Auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
Dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.

Olli sensit enim simulata mente locutam,
Quo regnum Italiae Libycas averteret oras
Sic contra est ingressa Venus: Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras factum, fortuna sequatur.
110 Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
Esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
Miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx; tibi fas animum temptare precando.
Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno:

115 Mecum erit iste labor. Nunc qua ratione, quod instat,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido

In nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
Extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
120 His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
Speluncam Dido dux et Troianus eandem

125 Devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas,
Connubio iungam stabili propriamque dicabo.
Hic hymenaeus erit. Non adversata petenti
Adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
130 It portis iubare exorto delecta iuventus;
Retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
135 Stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur magna stipante caterva,
Sidoniam pieto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro; crines nodantur in aurum ;
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.
140 Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
Incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
Infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
Deserit ac Delum maternam invisit Apollo
145 Instauratque choros, mixtique altaria circum

est.

[ocr errors]

....

pai ểnɛívợ tổ nóvo, i. e. meus erit;
ut apud Terent. Phorm. V, 8, 90.
sq.,,una iniuria est tecum,
altera est tecum, Chreme," i. e.
tua. 115. quod instat, tò noo-
nɛíuevov, id quod iam peragendum
117. miserrima, misere amans.
121. alae videntur esse mobiles
illae punicei fere coloris pennae,
quam appellant formidinem, indago
autem omnis linea, per quam illae
erant dispositae; Senec. de Clement.
1. I.:,,Sic feras lineis et pinna
conclusas contine." 126. v.
I, 73. 127. Hic h. e., hic fient
nuptiae. 128. dolis ris., ut Horat.
Sat. II, 3, 72.:,,malis ridentem ali-
enis." 66
repertis, ab Iunone exco-

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »