675 Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, Hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, Cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor? Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, 680 Cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter maestorumque ora parentum Ecce levis summo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli Lambere flamma comas et circum tempora pasci. 685 Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. At pater Anchises oculos ad sidera laetus Extulit, et caelo palmas cum voce tetendit: Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, 690 Aspice nos hoc tantum; et, si pietate meremur, Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma. Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore Intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. 695 Illam, summa super labentem culmina tecti, Cernimus Idaea claram se condere silva Signantemque vias; tum longo limite sulcus Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.
μένη. 678. Cui relinquor? sc. hostibus; et cf. IV, 323. sq. 681. inter manus esse dicitur, qui gesta- tur manibus, cf. vs. 674. IX, 502,
inter ora, in conspectu, 683. apex, flamma in apicis speciem acuminata. tactu innox., ut mala tactu G. III, 416. 688. caelo, v. E. II, 30. 690. Aspice n. h. t. Cuilicet Verbo adiungi potest Accusativus Substantivi significatione cum eo Verbo cognati, ut ire iter s. viam, pugnam pugnare, furorem furere XII, 680.; similiter aequora curro V, 235., quasi curro cursum maritimum; sed plerumque talis Substantivi loco ponitur Pronomen generis neutri, ut id te hortor, quasi eum hortatum te hortor; quid me cogis? welchen Zwang thust du mir an? Graece: tí, vel τίνα ἀνάγκην, ἀναγκάζεις με; infra VI, 466.:,,extremum fato, quod te adloquor, hoc est," i. e. extrefatum mihi concessit hanc, quam te adloquor, adlocutio
nem. Eiusdem generis sunt acerba sonare, crebra ferire, torva tueri, extrema gemere. Itaque aspice nos hoc tantum i. q. hunc tantum aspectum nos aspice, τοῦτο μόνον ἡμᾶς nißleyov, eatenus duntaxat res nostras aspice, i. e. omnis Troianorum fortuna cum corruerit, hanc tantum eius partem aspice. Aspicit autem, qui est propitius, nec, ut iratus, avertit oculos. 692. Vix que. Copulae et, que, saepe res coniungunt, quae nullo prope temporis intervallo sese excipere significantur, maxime post Particulam vix, cf. V, 857. VIII, 520. XI, 296. post una XI, 864. post ubi XII, 81. 693. v. G. IV, 7. 697. in ipso cursu ista stella s. fax caelestis (v. G. I, 365.) signa quaedam cursus sui (fulgorem quendam intellige) relinquit, et postquam condita est, tum omnis eius via, sulci instar in caelo quasi impressa, clariore luce effulget; nam clariorem factam esse necesse est, quia splendor ipsius stellae non am
Hic vero victus genitor se tollit ad auras, 700 Adfaturque deos et sanctum sidus adorat.
Iam iam nulla mora est; sequor, et, qua ducitis, adsum. Di patrii, servate domum, servate nepotem.
Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso. 705 Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis Auditur, propiusque aestus incendia volvunt. Ergo age, care pater, cervici inponere nostrae; Ipse subibo humeris, nec me labor iste gravabit; Quo res cumque cadent, unum et commune periclum, 710 Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus
Sit comes, et longe servet vestigia coniunx. Vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum Desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus 715 Religione patrum multos servata per annos. Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis ; Me, bello e tanto digressum et caede recenti, Attrectare nefas, donec me flumine vivo 720 Abluero.
Haec fatus, latos humeros subiectaque colla Veste super fulvique insternor pelle leonis, Succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
Inplicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 Pone subit coniunx. Ferimur per opaca locorum; Et me, quem dudum non ulla iniecta movebant Tela neque adverso glomerati ex agmine Graii, Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis Suspensum et pariter comitique onerique timentem. 730 Iamque propinquabam portis, omnemque videbar Evasisse viam, subito cum creber ad auris
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram Prospiciens, Nate, exclamat, fuge, nate; propinquant. Ardentis clipeos atque aera micantia cerno.
735 Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum Confusam eripuit mentem. Namque avia cursu Dum sequor et nota excedo regione viarum, Heu! misero coniunx fatone erepta Creusa Substitit, erravitne via, seu lassa resedit, 740 Incertum; nec post oculis est reddita nostris; Nec prius amissam respexi animumve reflexi, Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam Venimus; hic demum collectis omnibus una Defuit, et comites natumque virumque fefellit. 745 Quem non incusavi amens hominumque deorumque? Aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis Commendo sociis et curva valle recondo;
Ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. 750 Stat casus renovare omnis, omnemque reverti Per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. Principio muros obscuraque limina portae,
Qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro Observata sequor per noctem et lumine lustro. 755 Horror ubique animos, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte, tulisset,
Me refero. Inruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento Volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. 760 Procedo et Priami sedes arcemque reviso.
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo Custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes Praedam adservabant. Huc undique Troia gaza Incensis erepta adytis, mensaeque deorum, 765 Crateresque auro solidi, captivaque vestis
Congeritur. Pueri et pavidae longo ordine matres Stant circum.
Ausus quin etiam voces iactare per umbram Inplevi clamore vias, maestusque Creusam
770 Nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
per urbem feliciter et sine periculo emensus; alii Ev. vicem. 735. male amicum, infestum. — 736. Conf. erip. m., ita perturbavit mentem, ut plane expers esset consilii. 737. regio significat certum quendam tractum viae s. lineam quasi quandam, quam sequitur via, sive rectam sive obliquam, die Richtung, den Zug der Strassen: deflecto igitur de via nota s. vulgo trita,
nec pergo ire, quo ea ducit; v. IX, 385. 744. fefellit, lade sc. un συνεφεπομένη. 758. Ilicet, v. vs. 424. 761. asylo, templo; nam templa (non autem omnia) iis, qui culpam aliquam commiserant, praebebant perfugium; erat autem Iunonis templum in arce. 764. mens. deor., mensam in templo Iunonis Olympiae positam commemorat Pausan. V, 20. intelligendi sunt
Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti
Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae Visa mihi ante oculos et nota maior imago. Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. 775 Tum sic adfari et curas his demere dictis:
Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
O dulcis coniunx? non haec sine numine divom Eveniunt; nec te comitem portare Creusam Fas aut ille sinit superi regnator Olympi.
780 Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum. Et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva Inter opima virum leni fluit agmine Thybris: Illic res laetae regnumque et regia coniunx Parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae. 785 Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas Aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divae Veneris nurus;
Sed me magna deum Genetrix his detinet oris. Iamque vale, et nati serva communis amorem. 790 Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem Dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare bracchia circum; Ter frustra conprensa manus effugit imago, Par levibus ventis volucrique simillima somno. 795 Sic demum socios consumpta nocte reviso.
Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum Invenio admirans numerum, matresque, virosque, Collectam exsilio pubem, miserabile volgus. Undique convenere, animis opibusque parati, 800 In quascumque velim pelago deducere terras. Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae Ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
etiam tripodes. 765. v. G. II, 464. et A. V, 663. 772. Infelix 8., quia ipsa Creusa infelix Aeneae videtur. 779. Fas, fatum, ut VI, 438. 780. exsilia, sc. obeunda sunt; v. I, 426. 781. Et. Copula ita praeponitur enuntiatis tempus aliquod significantibus, ut animum attentum reddat ad ea, quae eo tempore evenerunt vel eventura sunt: Cum in Hesperiam veneris, tum res laetae tibi obtingent. cf. vs. 801. cum 804., infra III, 356. cum 358., V, 721. cum 722., X, 256. cum 258.
Lydius, ex Etruria veniens; nam
Etrusci a Lydis orti credebantur. '782. arva virum appellat poeta imi- tatus Homericum illud et Hesiodium oya άvdowv s. άvde̟ánov, quod di- citur de opere rustico. Non igitur in desertam aliquam terram ventu- rum Aeneam dicit, sed in eam, quae culta sit navorum hominum industria, θάλλουσαν ἔργοις ἀνθρώπων. 784. v. I, 462. 786. matribus, matronis. 788. m. d. g., Cybele, me hic detinet, ut sim una ex eius comitibus. 791. cf. IV, 278. 798. pubem, populum, ut VII, 219. 801. v. vs. 781.
Limina portarum, nec spes opis ulla dabatur. Cessi et sublato montis genitore petivi.
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem Inmeritam visum Superis, ceciditque superbum Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, Diversa exsilia et desertas quaerere terras 5 Auguriis agimur divom, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, Incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, Contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas: Et pater Anchises dare fatis vela iubebat; 10 Litora cum patriae lacrimans portusque relinquo Et campos, ubi Troia fuit. Feror exsul in altum Cum sociis natoque Penatibus et magnis dis.
Terra procul vastis colitur Mavortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, 15 Hospitium antiquum Troiae sociique Penates, . Dum fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo Moenia prima loco, fatis ingressus iniquis, Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam 20 Auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem Caelicolum regi mactabam in litore taurum. Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo Virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
Aeneid. 1. III. 3. fumat, v. I, Neptunia, cf. Hom. II. XXI, 446. sq. 4. Diversa exs.: positum in contraria parte orbis terrarum exsilii locum, ut Ovid. Trist. IV, 2, 69,:,,procul Latio diversum missus in orbem;" et cf. infra XI, 261. XII, 708. desertas ,,a Dardano" ait Servius; cf. vs. 94-97. 163-171. VII, 205–208. 9. Et, v. II, 692. fatis, ut alias ventis dantur vela, ita h. 1. fatis,
« PreviousContinue » |