Page images
PDF
EPUB

Arma deosque parant comites, pelagoque remenso
Inprovisi aderunt. Ita digerit omina Calchas.
Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
Effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
185 Hanc tamen inmensam Calchas attollere molem
Roboribus textis caeloque educere iussit,
Ne recipi portis, aut duci in moenia possit,
Neu populum antiqua sub religione tueri.
Nam si vestra manus violasset dona Minervae,
190 Tum magnum exitium quod di prius omen in ipsum
Convertant! Priami inperio Phrygibusque futurum;
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
Ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
Talibus insidiis periurique arte Sinonis
Credita res, captique dolis lacrimisque coactis,
Quos neque Tydides, nec Larissaeus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinae.

195

Hic aliud maius miseris multoque tremendum 200 Obiicitur magis, atque inprovida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,

Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
Horresco referens inmensis orbibus angues
205 Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
Sanguineae superant undas; pars cetera pontum
Pone legit sinuatque inmensa volumine terga.
Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant,
210 Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni,
Sibila lambebant linguis vibrantibus ora.

apud ipsum Ciceronem. 182. digerit, disponit, ordinat, nempe dicens, quo quidque ordine secundum illud omen, sive ostentum vs. 172. sqq. commemoratum, faciendum sit: primum esse in Graeciam redeundum ibique hoc omen procurandum, tum, reconciliata deorum voluntate, ad Troiam revertendum. 183. pro Palladio, loco Palladii in insulam Tenedon avecti. moniti, a quo? cf. vs. 185. 186. caelo, ad caelum, v. E. II, 30.; i. e. tantam facere, ut caelum tangere videretur. 188. sub r., quasi subiectum i. e. deditum religioni populum; ne effigies illa eādēm (antiqua) religione,

[blocks in formation]

Diffugimus visu exsangues. Illi agmine certo
Laocoonta petunt; et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
215 Inplicat et miseros morsu depascitur artus;
Post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem,
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
220 Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno,

Clamores simul horrendos ad sidera tollit:
Qualis mugitus, fugit cum saucius aram
Taurus et incertam excussit cervice securim.
225 At gemini lapsu delubra ad summa dracones
Effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
Insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
230 Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur
Laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
Numina conclamant.

Dividimus muros et moenia pandimus urbis.
235 Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum
Subiiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
Intendunt. Scandit fatalis machina muros,
Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae
Sacra canunt, funemque manu contingere gaudent.
240 Illa subit, mediae que minans inlabitur urbi.

O patria, o divom domus Ilium, et incluta bello
Moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
Substitit, atque utero sonitum quater arma dedere;
Instamus tamen inmemores caecique furore,
245 Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.

212. agmine, intellige spiras ac vo-
lumina longumque eorum tractum;
cf. V, 90. 223. Qualis, i. e. qua-
les, sc. tollit, quod ex superiore
versu repetendum. Ceterum v. G.
III, 387.
225. summa, in arce
posita, Hom. II. VI, 297. 227.
Necesse est, diversum hoc fuisse
signum Minervae a Palladio supra
commemorato. 229. v. G. I, 163.
scelus, poenam sceleris; cf. VII,
307. 596. 232. sedes divae s.
deae. 234. moenia urbis, urbs

[ocr errors]

ipsa cum aedificiis; cf. IX, 196.
235. Accing., v. G. I, 163. 236.
rotar. lapsus, rotas labentes, i. e.
se circumvolventes.
237. Int., v.
G. IV, 400. 239. Sacra, s. car-
mina, hymnos. - 242. Dardanidum,
Dardanidarum, ut Romulidum, Tro-
iugenum, Caelicolum, Ausonidum.

in lim. subst., ominosum hoc; Tibull. I, 3, 20.:,,O quoties ingressus iter mihi tristia dixi Offensum in porta signa dedisse pedem." 244. inmemores, non cogitantes, quid

Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
Ora, dei iussu non umquam credita Teucris.
Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
Ille dies, festa velamus fronde per urbem.
250 Vertitur interea caelum et ruit oceano Nox,
Involvens umbra magna terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
Conticuere; sopor fessos conplectitur artus:
Et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat
255 A Tenedo, tacitae per amica silentia lunae
Litora nota petens, flammas cum regia puppis
Extulerat; fatisque deum defensus iniquis,
Inclusos utero Danaos et pinea furtim

Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras
260 Reddit equus, laetique cavo se robore promunt
Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,
Demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque,
Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon,
Et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
265 Invadunt urbem somno vinoque sepultam;
Caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
Accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
Incipit et dono divom gratissima serpit.

270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector
Visus adesse mihi, largosque effundere fletus,
Raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento
Pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis.
Hei mihi, qualis erat! quantum mutatus ab illo
275 Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli,

Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!
Squalentem barbam et concretos sanguine crinis
Volneraque illa gerens, quae circum plurima muros
Accepit patrios. Ultro flens ipse videbar

280 Compellare virum et maestas expromere voces:

haec significent.
246. fatis, Sc.
canendis; est Casus tertius. 247.
Apollo Cassandrae artem vaticinandi
tribuerat, sed ita, ut nemo ei cre-
deret. 250. Vertitur, v. VIII,
280. ruit, ut VI, 539. VIII, 369.,
proruit, surgit; Ovid. Met. IV, 92.:
,,aquis Nox surgit ab isdem.“ 251.
v. I, 225. 256. Fax e nave prae-
toria sublata erat signum profectio-
nis. 259. Laxat claustra et Da-
naos; zeugma, v. I, 426; claustro

laxato emittit Danaos.
263. pri-
mus, qui primus aut inter primos
egressus est. 267. agm. iung.,
sibi adiungunt; diversum est, quod
legitur infra IV, 142.
268. m.
aegr., daloto Bootoìow Hom.
272. qualis fuerat quondam, cum
raptatus erat. 273. v. E. III,
106. 274. Alii Heu. - 275. redit,
v. 1, 99. exuv. Ach., arma
Achillea Patroclo detracta. 276.
v. E. II, 30. Hom. II. XVI, 122.

[ocr errors]
[ocr errors]

O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
Exspectate venis? ut te post multa tuorum

Funera, post varios hominumque urbisque labores
285 Defessi aspicimus! quae caussa indigna serenos
Foedavit voltus? aut cur haec volnera cerno?
Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur,
Sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis.
290 Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.

Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia Penatis ;
Hos cape fatorum comites, his moenia quaere,
295 Magna pererrato statues quae denique ponto.
Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diverso interea miscentur moenia luctu,

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis
300 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,
Clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tecti

Ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
In segetem veluti cum flamma furentibus austris
305 Incidit, aut rapidus montano flumine torrens
Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores,
Praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto
Accipiens sonitum saxi de vertice pastor.

Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
310 Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
Volcano superante domus, iam proxumus ardet
Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
Arma amens capio; nec sat rationis in armis;
315 Sed glomerare manum bello et concurrere in arcem

sq. 278. iunge circum muros;
cf. vs. 598. sq. 283. iunge ut
(quam) defessi. 290. cf. Hom. II.
XIII. 772. sq. 292. hac, mea, ut
VIII, 570. IX, 205. 293. Penates
publicos intellige, deos patrios; et
v. vs. 320. 296. vittas Vestamq.,
i. e. V. vittatam, v. G. I, 173.
304. sqq. cf. Hom. II. II, 455. sq.
IV, 452. sqq. V, 87. sqq. Rei
magnitudine et atrocitate ita abri-

[ocr errors]

-

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.
Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom,
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
320 Sacra manu victosque deos parvumque nepotem
Ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit.
Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?
Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:
Venit summa dies et ineluctabile tempus

325 Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium, et ingens
Gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
Transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
Arduus armatos mediis in moenibus adstans
Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet
330 Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,
Milia quot magnis umquam venere Mycenis;
Obsedere alii telis angusta viarum

Oppositi; stat ferri acies mucrone corusco
Stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
335 Portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.
Talibus Othryadae dictis et numine divom

[ocr errors]

consilium indicans, i. q. ad pugnam; cf. VI, 599. — 317. succurrit, subit animum, pulchrum, tò ɛivai naλóv, cogitatio decorum esse mori pugnantem. 318. Panth., Пávoos, Πάνθους. 319. arcis Phoebiq., Apollinis, cuius templum erat in arce; cf. VII, 219. et XI, 477. 320. Sacra quae sint, explicat poeta ipse verbis subiectis victos deos, i. e. simulacrum Apollinis, v. E. IV, 49., quod ab illo effertur, ne captivum in manus hostium veniat; v. vs. 351. Ceterum iunge ipse manu, ut G. III, 395. A. III, 372. VII, 143. 321. limina Aeneae. 322. Est haec oratio gravissime dolentis planeque desperantis. Quo loco est, quo redacta, res summa, respublica et imperium Troianorum. Quam pr. arcem? in eiusmodi interrogatione pronomen relativum non spectat ad eligendi inter plura facultatem: hanc? an illam? an tertiam aliquam? sed significat, rem eam, cui est adiunctum, aut nihil valere, ut G. IV, 505.: Quo fletu Manes, qua numina voce moveret?" A. IX, 399.:,,Quid faciat? qua vi iuvenem, quibus audeat armis

[ocr errors]
[ocr errors]

Eripere?" aut alienam esse a consilio, oratione, cet., ut apud Cic. de Rep. I, 36.:,,Imitabor ergo Aratum, qui, magnis de rebus dicere exordiens, ab Iove incipiendum putat. L. Quo love? aut quid habet illius carminis simile haec oratio?" aut non esse vel in nostra potestate esse desisse, ut h. 1. quam prend. arcem? amissa est scilicet una illa arx, Pergamum, quam habuimus. 323. gemitu, gemens, cum gemitu, cf. III, 664. voce X, 193. clamore I, 519. VIII, 216. XI, 609. tonitru VIII, 391. 324. inel. t. Eurip. Alcest. 892.: τύχη, τύχη δυσπάλαιστος ἥκει.“ 326. Argivis victoriam et rerum summam concessit.

329. miscet, passim facit incendia. 330. sqq. Alii per portas apertis geminis foribus patentes intrant urbem, tanto quidem numero, ut vix plures prima profectione e Graecia exisse putes; alii, qui iam advenerunt, vias obsident. 334. primi, quippe in primo urbis introitu constituti; cf. vs. 613. 335. caeco M., nocturno proelio, quo cerni ac discerni hostis nequit, 336. num. div., tamquam a deo

[ocr errors]
« PreviousContinue »