Page images
PDF
EPUB

Instruitur, mediisque parant convivia tectis:
Arte laboratae vestes ostroque superbo,
640 Ingens argentum mensis, caelataque in auro
Fortia facta patrum, series longissima rerum
Per tot ducta viros antiquae ab origine gentis.

Aeneas neque enim patrius consistere mentem
Passus amor rapidum ad navis praemittit Achaten,
645 Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;
Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,

Ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circumtextum croceo velamen acantho,
650 Ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,
Pergama cum peteret inconcessosque Hymenaeos,
Extulerat, matris Ledae mirabile donum;
Praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxuma natarum Priami, colloque monile

655 Bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
Haec celerans iter ad navis tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
660 Incendat reginam, atque ossibus inplicet ignem ;
Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
Urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
665 Nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,
Ad te confugio et supplex tua numina posco.
Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora iactetur odiis Iunonis iniquae,

Nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.

tur. Alii dei. 639. sqq. In
narrandi describendique brevitate
saepe Substantiva sola sine Verbis
ponuntur; cfr. III, 216. sqq. 392.
İv, 201. sq. V, 822. sqq. VII, 732.
VIII, 678. sqq. XI, 633. vestes,
v. G. II, 464. 640. Ingens ad
multitudinem vasorum argenteorum
referes. 644. praemittit, mittit
ut ante illas, quas Dido parabat,
epulas et nuntiet (ferat) haec Asca-
nio et adducat ipsum cum muneri-
bus.
648. signis auroque, signis
aureis intextis; v. G. I, 173.
654. collo Dativus. 655. dupli-
cem, quippe ex auro factam et gem-

[ocr errors]
[blocks in formation]

670 Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
Vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
Hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
Reginam meditor, ne quo se numine mutet,
675 Sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem:
Regius accitu cari genitoris ad urbem.

Sidoniam puer ire parat, mea maxuma cura,
Dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae;
680 Hunc ego sopitum somno super alta Cythera
Aut super Idalium sacrata sede recondam,
Ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
Tu faciem illius noctem non amplius unam
Falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
685 Ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
Regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
Cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
Occultum inspires ignem fallasque veneno.
Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
690 Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.

At Venus Ascanio placidam per membra quietem
Inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
Floribus et dulci adspirans conplectitur umbra.
695 Iamque ibat dicto parens et dona Cupido
Regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
Aurea conposuit sponda mediamque locavit;
Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus:
700 Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.
Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
Expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
Cura penum struere, et flammis adolere Penatis;

[ocr errors]

tum est. 671. Iunonia h., hospi-
tium in urbe Iunoni sacra. 673.
flamma, cf. vs. 660.
674. ne q.
s. n. mut., ne machinatione dei ali-
cuius, Iunonis, mutetur animus eius.
679. v. G. II, 520. 680. su-
per i. q. in, ad, ubi de loco altiore,
editiore, agitur; cf. VI, 203. 515.
VII, 557. Ovid. Met. XV, 875.
684. Falle faciem, mentire, simula.
688. fall. veneno, venenum instilles
non sentienti. 697. aula ea h. 1.
sunt vestes stragulae. 698. Aurea

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

705 Centum aliae totidemque pares aetate ministri,
Qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
Convenere, toris iussi discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum,
710 Flagrantisque dei voltus simulataque verba,
Pallamque et pictum croceo velamen acantho.
Praecipue infelix, pesti devota futurae,
Expleri mentem nequit ardescitque tuendo
Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
715 Ille ubi conplexu Aeneae colloque pependit
Et magnum falsi inplevit genitoris amorem,
Reginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
Insideat quantus miserae deus. At memor ille
720 Matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
Incipit, et vivo temptat praevertere amore
Iam pridem resides animos desuetaque corda.

Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
Crateras magnos statuunt et vina coronant.
725 Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant
Atria; dependent lychni laquearibus aureis
Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
Inplevitque mero pateram, quam Belus et omnes
730 A Belo soliti; tum facta silentia tectis:

Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,

atrio; cf. vs. 726.; intus autem, in parte aedium interiore, erant famulae, quae longam penum, panem in canistris per longam seriem dispositis, struerent seu cumularent et componerent ordine, certa quadam ratione et ut fieri debet aut solet; hunc panem famuli vs. 701. ex istis canistris expediunt, seu promunt distribuendum scilicet singulis convivis; denique eaedem flammis adolent Penates, i. e. tus accendunt in aris Penatium; v. G. IV, 379. E. VIII, 65. Iam cf. Sil. Ital. XI, 276. sqq.:,,non una ministri Turba gregis: posuisse dapes his addita cura, His adolere focos, his ordine pocula ferre; Nec non et certis struitur penus." Ceterum alii legunt vs. 703. ordine longo, et vs. 706. onerant et ponunt. 708. iussi, xɛlevóμevoi, v. G. I, 206.; convenere

710.

et iubentur discumbere.
Flagr. d. volt., genas oculosque
fulgentes. 712. pesti, amori exi-
tiali.
713. mentem, Accusativus
remotioris obiecti; crematur_virgo
ornatum VII, 74.; v. etiam E. III,
106. 714. Alii puero pariter do-
nisque. - 716. inplevit, satiavit.
718. Haeret in puero. 719. Alii
Insidat. 720. Sych., Sychaei me-
moriam. 721. praevertere, tentat
amore Aeneae Didonem ante incen-
dere, quam prioris mariti memoria
refricetur. Vivus autem amor ve-
teri illi et intermortuo opponitur.
723. v. G. III, 130. et G. II, 101.

[ocr errors]

724. v. G. II, 528. 726. in atrio coenabant Romani antiquissimo tempore. 729. sq. omnes a Belo, i. e. reges ex stirpe Beli, a quo reges Tyriorum genus suum ducebant. 731. hosp. dare iura, i. e.,

Hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
Esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
735 Et vos, o, coetum, Tyrii, celebrate faventes.
Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
Primaque, libato, summo tenus attigit ore;
Tum Bitiae dedit increpitans; ille inpiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro;
740 Post alii proceres. Cithara crinitus Iopas

Personat aurata, docuit quae maxumus Atlas.
Hic canit errantem lunam solisque labores;

Unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
745 Quid tantum Oceano properent se tinguere soles
Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem,
750 Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;
Nunc, quibus Aurorae venisset filius armis,

Nunc, quales Diomedis equi, nunc, quantus Achilles.
Immo age, et a prima, dic, hospes, origine nobis
Insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum,

755 Erroresque tuos; nam te iam septuma portat
Omnibus errantem terris et fluctibus aestas.

[ocr errors]

ut ita dicam, datorem esse iuris
hospitalis, s. constituisse iura ho-
spitum; v. E. VIII, 45. 733.
minores, posteros. 734. bona,
propitia; v. E. V,61. - 735. coetum,
convivium. 737. libato, postquam
libatum est, s. postquam ilbavit; ut
apud Caes. B. G. VII, 52.: ,Ex-
posito, quid posset." "Liv. XXXIV,
31.:,,Ibi permisso, seu dicere prius,
seu audire mallet, ita coepit tyran-
nus."
738. increpitans, inclamans

22

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS.

Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, Regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
5 Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
Temperet a lacrimis! et iam nox humida caelo
Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
10 Sed si tantus amor casus cognoscere nostros
Et breviter Troiae supremum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit,
Incipiam.

Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaum, tot iam labentibus annis, 15 Instar montis equum divina Palladis arte Aedificant, sectaque intexunt abiete costas; Votum pro reditu simulant; ea fama vagatur. Huc delecta virum sortiti corpora furtim Includunt caeco lateri, penitusque cavernas 20 Ingentis uterumque armato milite conplent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant,
Nunc tantum sinus et statio male fida carinis;
Huc se provecti deserto in litore condunt.
25 Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.

casus

Aeneid. 1. II. 4. ut: renovatur dolor Aeneae, narrando Troianorum; itaque ut ponitur, quasi ipsum verbum narrandi praecederet; v. vs. 121. Sic saepe ex verbis et vocabulis affectum animi significantibus pendent enuntiata relativa, maxime e verbo mirandi; miror, quid sit? i. e. miror, nam nescio, quid sit. 6. fando, cum fatur; similiter Liv. XXII, 14.:,,Qui modo, Saguntum oppugnari indignando, foedera et deos ciebamus," i. e. quia indignabamur; et apud eundem VIII, VIRGIL.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »