Page images
PDF
EPUB

Efficiam, posthac ne quemquam voce lacessas.
D. Quin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,
Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,
Sensibus haec imis, res est non parva, reponas.
55 P. Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba.
Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos;
Nunc frondent silvae; nunc formosissimus annus.
Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.
Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

60 D. Ab love principium Musae; Iovis omnia plena;
Ille colit terras; illi mea carmina curae.

M.

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit, lasciva puella,

65 Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
M. At mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,
Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.
70 м. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quotiens et quae nobis Galatea locuta est!
Partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!

M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta,

nomen pastoris alicuius, qui arbiter
esset certaminis, cum circumspi-
cienti se offert Palaemon. 53. nec
tuum, nec cuiusquam alius certamen
fugio. 54. Adtendas acerrime ad
certamen nostrum. res e. n. parva;
spectant haec ad magnum victoriae
praemium, vitulam. 56. Bion. Idyll.
VI, 17. 58. Theocr. IX, 1. sq.
59. di άuoißαícov Theocr. VIII, 61.
alternis, sextus casus, modum ca-
nendi indicans. amant a. C., Hom.
II. I, 604. 60. Theocr. XVII, 1.
A laudibus Iovis carminum initium
facere, sollemne erat antiquioribus.
Iovis o. p. cf. G. IV, 220. sqq.
Aratus Phaenom. 2. sqq.:,,μesai de
Διὸς πᾶσαι μὲν ἀγυιαί, Πᾶσαι δ'
ἀνθρώπων ἀγοραί· μεςὴ δὲ θάλασσα
Καὶ λιμένες. 61. Iovi grati ac-
ceptique sunt ruricolae, pastores
62. Mode-
pastorumque carmina.
stius respondet Men., cum Dam.
superbius iactasset, Iovi placere sua
carmina. cf. Theocr. V, 80-83.
63. v. II, 24. — sua, Phoebo grata;

66

-

[ocr errors]

quare grata? Ovid. Met. I, 557. sqq. et X, 162. sqq. Sequuntur quina carmina amatoria, 64-83., quae non ad ipsos eorumque amores referri debent, sed ficta sunt ab ipsis, aut ab aliis audita. 61. Theocr. V, 88. Mala Veneri sacra; quare malo petere, mala mittere, 66. X, 38.

amantum est.

-

67.

Delia, nomen amicae, quae saepe ad
pastorem suum veniebat. 68. Ve-
neri, puellae amatae, Galateae; ut
amor, is, quem amamus.
69. Ipse,
mea manu, puta, incidens signum
aliquod in arbore. aeriae, in alto
nidificantes; v. I, 59. congessere,
nidum. 70. puero, Amyntae.
71. Theocr. III, 10. altera, sc.
decem. 72. sq. Ita mecum dulce
locuta est Galatea, ut deorum au-
ditu digna sint eius verba, Catull.
LI, 1. sqq.
74. ipse rem per se
spectatam denotat: scio equidem,
si animum tuum solum per se specto,
amari me a te; sed si fructum amo-
ris specto, non eum inde capio,

75 Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?
D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
Cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.

M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et longum Formose, vale, vale, inquit, Iolla.
80 D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,
Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.
M. Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis,
Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.
D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica,
85 Pierides, vitulam lectori pascite vestro.

Musam :

M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,
Iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.

D. Qui te, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet;
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
90 M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.
M. Parcite, oves, nimium procedere: non bene ripae
95 Creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.
D. Tityre, pascentis a flumine reice capellas:
Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.
M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,
Ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

100 D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!

--

quem velim; cupit enim semper una esse cum illo. 75. v. II, 29. Ad retia maneo, ad quae compellis apros. 77. Significatur sacrum ambarvale; v. V, 67. 74. faciam vitula, vitulam sacrificabo; Plautus Stich. I, 3, 96.: ,,quot agnis fecerat?" Festus grammaticus: Ambarvalis hostia est, quae rei divinae causa circum arva ducitur ab iis, qui pro frugibus faciunt." Ceterum dicta haec sunt cum irrisione; die enim natali indulgebant genio atque amoribus, in sacris autem deorum, ad quae Iollam invitat, omnia debebant esse casta. 79. longum, voce in longum ducta; Appulei. Metamorph. 1. VI.:,,et longum exclamat protinus: Ah, Psyche miseranda." vale inq. cf. II, 65. VI, 44. G. I, 281. A. III, 211. cet. 80. cf. Theocr. VIII, 57. sqq. Triste lupus, Graecismus; Hom. II. II, 204.

cf. VII, 22. A. IV, 569. 82. depulsis, a lacte et ubere materno remotis. 85. pascite vitulam, quam diis pro Pollionis salute sacrificem,

-

91.

86. nova, praeclara, qualia numquam antea facta; fuit autem P. poeta tragicus. 87. cf. A. IX, 629. et G. III, 234. 88. quo te q. gaudet, sc. pervenisse, ad eandem, quae illi contigit, felicitatem. 89. Exprimitur his verbis aurei 90. vide, quae saeculi felicitas. praefati sumus huic Eclogae. Sunt hae proverbiales locutiones, rem plane ineptam et absurdam denoiungat ad arandum. 92. sqq. Sequuntur sententiae temere arreptae, ut se certanti Damoetae offerebant. 93. Frigidus, wvxoós Theocr. XV, 58., secundum naturam horum reptilium dictus. 94. Parcite, nolite. 97. Theocr. V, 146. v. Í, 39. 98. Cogite ad umbram et frigus captandum; ae

tantes.

-

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.
M. His certe neque amor caussa est; vix ossibus haerent.
Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
D. Dic, quibus in terris et eris mihi magnus Apollo
105 Tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

[ocr errors]

M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum
Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

P.

--

Non nostrum inter vos tantas conponere lites.
Et vitula tu dignus, et hic. Et quisquis amores
110 Haud metuet, dulcis aut experietur amaros.
Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

ECLOGA IV.

POLLIO.

Sicelides Musae, paulo maiora canamus!

[ocr errors]

stus siccat ubera. 102. Theocr. existimandus, ut servis imperaret, IV, 15. neque, i. e. ne qui- ut rivos ad irriganda prata aperirent, quos nunc claudi iubet.

...

dem: tuus quidem taurus laborat malo, cui tamen occurri potest; sed meis agnis ne remedium quidem malorum exstat ullum. 103. oculis invidorum ac malevolorum fascinandi vis inesse credebatur. 104. Ve

teres Interpretes, Servius ac Philargyrius, narrant, Caelium quendam, decoctorem Mantuanum, omnibus, quae possederat, divenditis, nihil, nisi locum, quo sepeliretur, sibi reservasse; hoc ipsum sepulcrum, spatium fere trium ulnarum capiens, designari a Damoeta, et totum aenigma versari in nomine Caelii, sive Caeli, v. I, 33. 106. regum, Aiacis et Hyacinthi, regis filii; Ovid. Met. X, 206-208. In flore hyacinthi literae At et T conspici videbantur. inscripti nomina, nomina inscripta habentes; G. II, 131. A. I, 228. ardentes corpora G. IV, 99. 338. faciem mutatus A. I, 658. lacerum ora manusque VI, 495. pictus chlamydem IX, 582. labant vestigia X, 283. 107. cf. vs. 76. et 78. 109. sq. qui non fugit amores, ad utrumque paratus esse debet, ut aut dulces experiatur, aut amaros. Tangit Pal. diversa horum pastorum in amore fata; cf. vs. 76. sqq. 80. sqq. 101. 107. 111. Exisse Palaemon villicus

Ecloga IV. Ingentibus malis afflicta erat tota Italia, primum ex agrorum divisione, vide, quae praefati sumus Ecl. I. tum ex inimicitiis inter Antonianos et Octavianum agitatis ortoque inde sub exitum autumni a. p. U. c. 713. bello Perusino, denique ex fame atrocissima, intercluso omni per classes Antonianas commeatu. Tanto maiorem laetitiam attulit foedus Brundusinum, autumno a. 714. ictum, quo restituta est inter Antonium et Octavianum concordia. Adhibuerat Antonius ad componendam illam pacem Asinium Pollionem. Is paulo post Romam reversus Consulatum iniit, sub idemque tempus filium sustulit. Obtinuerat iam antea fama, novam instare mundi aetatem. Cum autem Italia Pollionis maxime opera ex miseriis suis emersisse videretur, ita per Ecl. IV. poeta Consulatum Pollioni gratulatur, ut eum tamquam auspicem et ducem novae istius aetatis novique rerum ordinis praedicet atque in huius rei signum puerum ei natum esse auguretur.

1. Sicelides: pastoritii carminis praesides; Sicilia enim, patria Theocriti, bucolici carminis parens habetur. cf. Bion. Idyll. XV, 1. Mosch.

Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae ;
Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae.
Ultima Cymaei venit iam carminis aetas;
5 Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo.
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna;
Iam nova progenies caelo demittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet ac toto surget gens aurea mundo,
10 Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit,
Pollio, et incipient magni procedere menses;
Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri,
Inrita perpetua solvent formidine terras.
15 Ille deum vitam accipiet divisque videbit
Permixtos heroas et ipse videbitur illis,
Pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu
Errantis hederas passim cum bacchare tellus

[ocr errors]

Idyll. III, 8. : „Σικελικαὶ Μοῖσαι.
2. sq. Non omnium personis dignum
hoc carminis genus; itaque si tanto
nomine inscribendum est eiusmodi
carmen, sit hoc ita comparatum,
ita supra vulgarem modum elatum,
ut ne dedeceat viri summi, Consu-
lis, dignitatem. 4. Ult. Cym.
carm. aetas: Sibylla Cumana sae-
cula s. aetates nominibus metallo-
rum appellaverat; iam putabatur
decimi saeculi, i. e. aurei, initium
adesse. 6. Virgo, Astraea s. Iu-
stitia, Aixn. Ovid. Met. I, 149. sq.
G. II, 473. redeunt pro repe-
tenda copula: et Virgo et Sat. regna;
cf. A. VII, 75. 327. VIII, 91. X,
314. XI, 171. XII, 548. Propert. IV,
10, 19.:,,Idem eques et frenis, idem
fuit aptus aratris," i. e. Idem aptus
Saturno in
Italia regnante aureum saeculum
fuisse credebatur; Tibull. I, 3, 35.
sqq. G. II, 538. 7. novum et me-
lius hominum genus deorum benefi-
cio existet.
8. puero, Gallo, Asi-
nii filio. quo f. p. des., cuius
ortu terminatur aetas ferrea. 9.
gens aurea, Cic. de Nat. Deor. II,
63.:,,ab illo aureo genere, ut
poetae loquuntur." Hesiod. "Eoy. vs.
109.: χρύσεον γένος μερόπων ἀν-
qúónov. Theocr. XII, 15.: zevσεLOL

et frenis et aratris.

[ocr errors]

mundo,

[ocr errors]

12.

avdoes. cf. G. II, 538.
orbe terrarum. 10. Lucina, quippe
quae nascentibus adesse putaretur;
eadem credita, quae Diana, soror
Apollinis; hinc tuus, frater. Ser-
vius: ,,Ultimum saeculum ostendit,
quod Sibylla Solis esse memoravit."
Discretum autem prius Solis et Apol-
linis numen postea saepe confusum
est. 11. decus h. aevi, praeclara
haec aetas, inibit, incipiet.
magni menses, illustres, memorabi-
les, utpote saeculi aurei. 13.
Te duce, a tuo inde consulatu.
sceleris, puta, pristinae discordiae
civilis. 14. Irrita, abolita libera-
bunt genus humanum form. 15.
Ille, puer, aget vitam deorum et
versabitur inter deos heroasque. He-
siod. "Egy. 112. sqq. Ovid. Fast. I.
247. sq.
17. ad summos in pa-
cata ac denuo confirmata republica
honores olim evectus, patriis, i. e.
iisdem, quibus pater splendet Pol-
lio, virtutibus eam gubernabit.
18. sqq. Felicitas aureae huius vi-
tae initia capiet cum pueritia Galli,
incrementa (vs. 26. sqq.) cum ado-
lescentia, consummabitur (vs. 37.
sqq.) cum virili eiusdem aetate.
nullo cultu, uti omnia in saeculo
aureo nascebantur; Hesiod. Ἔργ.
117. sq. Ovid. Met. I, 109. sq.

20 Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta capellae
Ubera, nec magnos metuent armenta leones.
Ipsa tibi blandos fundent conabula flores.
Occidet et serpens, et fallax herba veneni
25 Occidet; Assyrium volgo nascetur amomum.
At simul heroum laudes et facta parentis
Iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus:
Molli paulatim flavescet campus arista,
Incultisque rubens pendebit sentibus uva,
30 Et durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis,
Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos.
Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo
35 Delectos heroas; erunt etiam altera bella,

Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
40 Non rastros patietur humus, non vinea falcem ;
Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores,

Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto;
45 Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

honores,

39. omnis

Adgredere o magnos aderit iam tempus 20. ridenti, coloris pulchritudine ocu- sqq. Tibull. I, 3, 37. los delectante. 21. Ipsae, sponte, f. o. t., itaque ne opus quidem erit nullo ducente; ut paulo post Ipsa, navigatione, omnia enim domi nanullo serente. 23. blandos, sive scentur. 42. mentitur l. colores, colore, sive odore gratos. 24. utpote non suos referens, sed quiherba veneni, venenata. 25. amo- bus tincta est. 43. sqq. Oves mum in Armenia et Media nascitur; iam carpent feliciores herbas, et ita Assyriae nomine saepe plagae orien- fiet, ut inter pascendum sponte tratales a poetis appellantur. 26. hant eos colores, qui summo in presimul i. q. simulac. 27. quae, tio habentur. Murex, lutum, sanqualis et quanta, sit illorum vir- dyx, mera hic sunt colorum nomina, tus. 28. flavescet, sponte scilicet, non herbarum. 46. Proprie fila molli a., lēvi et glabra, non acutis decurrunt de colo; sed quod Parquibusdam acubus vallata. carum filis fata continentur, propterea ipsa saecula decurrere dici poterant. cf. Catull. LXIV, 327. sqq.

30.

querc. sud. rosc. mella: putabatur mel aurea aetate roris modo de foliis quercuum stillasse; G. I, 131. Ovid. Met. I, 112. 32. sqq. Si milis erit haec aetas heroicae. Thetim, mare; Ovid. Met. I, 94.

-

47. Concordes in definiendis et quasi assignandis suis cuique vel homini vel rei fatis, lege divina quadam constitutis. 48. v. vs. 17.

« PreviousContinue »