Page images
PDF
EPUB

BUC O L I CA.

ECLOGA I.

MELIBEUS, TITYRUS.

MELIBEUS.

TITYRE, tu, patulæ recubans sub tegmine fagi,
Silvestrem tenui musam meditaris avenâ :
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbrâ,
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.

5

TITYRUS.

O Melibee, deus nobis hæc otia fecit :
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpè tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

10

MELIBEUS.

Non equidem invideo; miror magis, undique totis
Usque adeò turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago : hanc etiam vix, Tityre, duco;
Hîc inter densas corylos modò namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nudâ connixa reliquit.
Sæpè malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cælo tactas memini prædicere quercus;
[Sæpè sinistra cavâ prædixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

15

TITYRUS.

20

Urbem quam dicunt Romam, Melibee, putavi
Stultus

ego buic nostræ similem, quò sæpè solemus
Pastores ovium teneros depellere fætus :
Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos

25

Nôram; sic parvis componere magna solebam.
Verùm hæc tantùm alias inter caput extulit urbes,
Quantùm lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBEUS.
Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi?

TITYRUS.
Libertas : quæ, sera, tamen respexit inertem,
Candidior postquam tondenti barba cadebat:
Respexit tamen, et longo post témpore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî :
Quamvis multa meis exiret victima septis,
Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,
Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

30

35

MELIBUS.

Mirabar, quid mesta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere suâ patereris in arbore poma:
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

40

TITYRUS.

Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hîc illum vidi juvenem, Melibee, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut antè, boves, pueri; submittite tauros.

45

MELIBUS.

50

Fortunate senex! ergo tua rura manebunt!
Et tibi magna satìs, quamvis lapis omnia nudus
Limosoque palus obducat pascua junco:
Non insueta graves tentabunt pabula fætas,
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex! hîc, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite sepes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpè levi somnum suadebit inire susurro;
Hinc altâ sub rupe canet frondator ad auras :
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëriâ cessabit turtur ab ulmo.

55

60

TITYRUS.
Antè leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Antè, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quàm nostro illius labatur pectore vultus.

MELIBUS.

65

70

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;
Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitùs toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes ? En, quò discordia cives
Perduxit miseros! En, queis consevimus agros !
Insere nunc, Melibee, piros ! pone ordine vites !

Ite meæ, felix quondam pecus, ite, capellæ :
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosâ pendere procul de rupe videbo:
Carmina nulla canam : non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

75

TITYRUS.

80

Hîc tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde

super

viridi : sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis :
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II.

ALEXIS.
FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantùm inter densás, umbrosa cacumina, fagos
Assiduè veniebat : ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ;
Nil nostri miserere; mori me denique coges !

5

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

G7 VIRGILIUS MARO .

35-37

BUCOLICA, GEORGICA, ET ÆNEIS.

ACCEDUNT

CLAVIS METRICA, NOTULÆ ANGLICÆ,

ET QUÆSTIONES.

CURA

B. A. GO U L D.

IN USUM SCHOLÆ BOSTONIENSIS

BOSTONLÆ:

HILLIARD, GRAY, LITTLE, ET WILKINS.

« PreviousContinue »