Page images
PDF
EPUB

180

At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est,
Jam senior, madidâque fluens in veste, Mencetes,
Summa petit scopuli, siccâque in rupe resedit.
Illum et labentem Teucri, et risere natantem,
Et salsos rident revomentem pectore fluctus.
Hìc læta extremis spes est accensa duobus,
Sergesto Mnestheoque,1 Gyan superare morantem.
Sergestus capit ante locum, scopuloque propinquat: 185
Nec totâ tamen ille prior præeunte carinâ ;

Parte prior; partem rostro premit æmula Pristis.
At, mediâ socios incedens nave per ipsos,

Hortatur Mnestheus: "Nunc, nunc insurgite remis,
Hectorei socii, Trojæ quos sorte supremâ
Delegi comites; nunc illas promite vires,
Nunc animos, quibus in Gætulis Syrtibus usi,
Ionioque mari, Maleæque sequacibus undis.

190

Non jam prima peto Mnestheus, neque vincere certo;
Quanquam o!-sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti;
Extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives,
Et prohibete nefas." Olli certamine summo

196

Procumbunt: vastis tremit ictibus ærea puppis,
Subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus
Aridaque ora2 quatit; sudor fluit undique rivis.
Attulit ipse viris optatum casus honorem.

200

Namque, furens animi, dum proram ad saxa suburget

Interior, spatioque subit Sergestus iniquo,

Infelix saxis in procurrentibus hæsit.

Concussæ cautes, et acuto in murice3 remi

205

Obnixi crepuere, illisaque prora pependit.
Consurgunt nautæ, et magno clamore morantur;4
Ferratasque trudes, et acutâ cuspide contos
Expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
At lætus Mnestheus, successuque acrior ipso,
Agmine remorum celeri, ventisque vocatis,
Prona petit maria,5 et pelago decurrit aperto.
Qualis, speluncâ subitò commota, columba,
Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi,

[blocks in formation]

210

saxo.

8 murice
Prona maria, i. e.

Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215
Dat tecto ingentem; mox aëre lapsa quieto,

Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
Sic Mnestheus, sic ipsa fugâ secat ultima Pristis
Æquora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Et primum in scopulo luctantem deserit alto
Sergestum, brevibusque vadis, frustraque vocantem
Auxilia, et fractis discentem1 currere remis.
Inde Gyan, ipsamque ingenti mole Chimæram,
Consequitur: cedit, quoniam spoliata magistro est.
Solus jamque ipso superest in fine Cloanthus,
Quem petit, et summis adnixus viribus urget.
Tum verò ingeminat clamor, cunctique sequentem
Instigant studiis, resonatque fragoribus æther.
Hi, proprium decus et partum, indignantur, honorem
Ni teneant; vitamque volunt pro laude pacisci.

220

225

230

Hos successus alit: possunt, quia posse videntur.
Et fors æquatis cepissent præmia rostris,

Ni, palmas ponto tendens utrasque, Cloanthus

Fudissetque preces, Divosque in vota2 vocâsset:

236

"Dî, quibus imperium est pelagi, quorum æquora curro;
Vobis lætus ego hoc candentem in litore taurum
Constituam ante aras, voti reus, extaque salsos
Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.”
Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis
Nereïdum Phorcique chorus, Panopeaque virgo;
Et pater ipse manu magnâ Portunus euntem
Impulit: illa noto citiùs, volucrique sagittâ,
Ad terram fugit, et portu se condidit alto.

Tum satus Anchisâ, cunctis ex more vocatis,
Victorem magnâ præconis voce Cloanthum
Declarat, viridique advelat tempora lauro;
Muneraque in naves ternos optare juvencos,
Vinaque, et argenti magnum dat ferre talentum.
Ipsis præcipuos ductoribus addit honores:

Victori chlamydem auratam, quam plurima circum
Purpura Mæandro duplici Meliboea cucurrit;
Intextusque puer frondosâ regius Idâ
Veloces jaculo cervos cursuque fatigat,

1 Discentem tentantem. 2 in vota votis.

240

245

250

Acer, anhelanti similis, quem præpes ab Idâ
Sublimem pedibus rapuit Jovis armiger uncis:
Longævi palmas nequidquam ad sidera tendunt
Custodes; sævitque canum latratus in auras.
At, qui deinde locum tenuit virtute secundum,
Levibus huic hamis consertam auroque trilicem
Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
Victor apud rapidum Simoënta sub Ilio1 alto,
Donat habere viro, decus et tutamen in armis.
Vix illam famuli, Phegeus2 Sagarisque, ferebant
Multiplicem, connixi humeris: indutus at olim
Demoleus cursu palantes Troas agebat.
Tertia dona facit geminos ex ære lebetas,
Cymbiaque argento perfecta, atque aspera signis.
Jamque adeò donati omnes, opibusque superbi,
Puniceis ibant evincti tempora tæniis ;3
Quum, sævo e scopulo multâ vix arte revulsus,

255

260

265

270

Amissis remis, atque ordine debilis uno,

Irrisam sine honore ratem Sergestus agebat.

Qualis sæpe viæ deprensus in aggere serpens,

Ærea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu

275

Seminecem liquit saxi lacerumque viator;
Nequidquam longos fugiens dat corpore tortus,
Parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla
Arduus attollens; pars, vulnere clauda, retentat
Nexantem nodis, seque in sua membra plicantem:
Tali remigio navis se tarda movebat;
Vela facit tamen, et velis subit ostia plenis.
Sergestum Æneas promisso munere donat,
Servatam ob navem lætus, sociosque reductos.
Olli serva datur,5 operum haud ignara Minervæ;
Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati.
Hoc pius Æneas misso certamine tendit
Gramineum in campum, quem collibus undique curvis
Cingebant sylvæ; mediâque in valle theatri
Circus erat, quo se multis cum millibus heros
Consessu medium tulit, exstructoque resedit.
Hìc, qui fortè velint rapido contendere cursu,

1 Ilio, no synal. 4 ordine (remorum).

280

285

290

[blocks in formation]

Invitat pretiis animos, et præmia ponit.
Undique conveniunt Teucri, mistique Sicani;
Nisus et Euryalus primi:

Euryalus, formâ insignis, viridique juventâ ;

295

Nisus amore pio pueri: quos deinde secutus

Regius egregiâ Priami de stirpe Diores:

Hunc Salius, simul et Patron; quorum alter Acarnan,

Alter ab Arcadio Tegææ sanguine gentis:

Tum duo Trinacrii juvenes, Elymus Panopesque,

300

Assueti sylvis, comites senioris Acesta:

Multi præterea, quos fama obscura recondit.

[blocks in formation]

Threïciis, lato quam circum amplectitur auro
Balteus, et tereti subnectit fibula gemmâ :
Tertius Argolicâ hâc galeâ contentus abito."
Hæc ubi dicta, locum capiunt, signoque repentè
Corripiunt spatia audito, limenque relinquunt,
Effusi nimbo similes: simul ultima2 signant.
Primus abit, longéque ante omnia corpora Nisus
Emicat, et ventis et fulminis ocior alis.
Proximus huic, longo sed proximus intervallo,
Insequitur Salius: spatio post deinde relicto
Tertius Euryalus:

Euryalumque Elymus sequitur; quo3 deinde sub ipso
Ecce! volat, calcemque terit jam calce Diores,
Incumbens humero; spatia et si plura supersint,
Transeat elapsus prior, ambiguumve relinquat.
Jamque ferè spatio extremo, fessique, sub ipsam
Finem adventabant; levi cum sanguine Nisus
Labitur infelix, cæsis ut fortè juvencis

315

320

325

Fusus humum viridesque super madefecerat herbas. 330 2 ultima, i.e. terminum. 3 sub quo juxta cuem.

1 Unus idem. =

=

Hic juvenis, jam victor ovans, vestigia presso
Haud tenuit titubata solo: sed pronus in ipso
Concidit immundoque fimo, sacroque cruore.
Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum:
Nam sese opposuit Salio, per lubrica surgens;
Ille autem spissâ jacuit revolutus arenâ.
Emicat Euryalus,1 et, munere victor amici,
Prima tenet, plausuque volat fremituque secundo.
Post Elymus subit, et, nunc tertia palma,2 Diores.
Hic totum caveæ consessum ingentis, et ora
Prima patrum, magnis Salius clamoribus implet,
Ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem.
Tutatur favor Euryalum, lacrymæque decoræ,
Gratior et pulchro veniens in corpore virtus.
Adjuvat, et magnâ proclamat voce Diores,
Qui subiit palmæ, frustraque ad præmia venit
Ultima, si primi Salio redduntur honores.

Tum pater Æneas: "Vestra," inquit, "munera vobis

Certa manent, pueri; et palmam movet ordine nemo:
Me liceat casus miserari insontis amici."
Sic fatus, tergum Gætuli immane leonis
Dat Salio, villis onerosum, atque unguibus aureis.3

Hic Nisus: "Si tanta," inquit, "sunt præmia victis,
Et te lapsorum miseret; quæ munera Niso
Digna dabis, primam merui qui laude coronam,
Ni me, quæ Salium Fortuna inimica tulisset!"
Et simul his dictis faciem ostentabat, et udo
Turpia membra fimo. Risit pater optimus olli,
Et clypeum efferri jussit, Didymaonis artes,
Neptuni sacro Danais de poste refixum.4
Hoc juvenem egregium præstanti munere donat.
Post, ubi confecti cursus, et dona peregit:
Nunc, si cui virtus, animusque in pectore præsens,
Adsit, et evinctis attollat brachia palmis."
Sic ait, et geminum pugnæ proponit honorem :6
Victori velatum auro vittisque juvencum;
Ensem, atque insignem galeam, solatia victo.

[ocr errors]

1 Euryalus, cæs. 2 tertia palma tertius victor. synær. 4(a) Danais refixum, i. e. ereptum. 6 honorem, i. e. præmium.

335

340

345

350

355

360

365

8 aureis,

5 evinctis (cestu).

« PreviousContinue »