Page images
PDF
EPUB

LIBER V.

Setting sail from Africa for Italy, the fleet is driven by a storm on the

coast of Sicily, where Æneas is hospitably entertained by King Acestes, himself a person of Trojan ancestry. He institutes games to celebrate the anniversary of his father's death. Meanwhile the Trojan women set the fleet on fire; but Jupiter extinguishes it by a rain-storm. Æneas founds the city Acesta, to be a home for the women, old men, and others, who are weary of the expedition. With the exception of the pilot Palinurus, who, falling asleep, tumbles

overboard, all the Trojans safely reach the coast of Italy.
INTEREA medium Æneas jam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros Aquilonea secabat,
Menia respiciens, quæ jam infelicis Elisæ,
Collucent flammis. Quæ tantum accenderit ignem,
Causa latet: duri magno sed amore dolores

5 Polluto, notumque, furens quid femina possit, Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec jam ampliùs ulla Occurrit tellus, maria undique, et undique cælum : Olli coeruleus supra caput astitit imber,

10 Noctem hiememque ferens; et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab altâ :“ Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi ? Quidve, pater Neptune, paras ?" Sic deinde locutus, Colligere arma jubet, validisque incumbere remis; 15 Obliquatque sinus4 in ventum, ac talia fatur :“Magnanime Ænea, non, si mihi Jupiter auctor Spondeat, hoc sperem Italiam contingere coelo. Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aër; 20 Nec nos obniti contra, nec tendere tantùm Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur; Quóque vocat, vertamus iter. Nec litora longè, Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos, Si modd ritè memor servata remetior astra.'

25 Tum pius Æneas: “Equidem, sic poscere ventos 1 Medium iter, i.e. plenum mare.

2 Aquilone = vento. 8 hiemem, i.e. tempestatem. 4 sinus (velorum).

vespere, i.e. occidente.

19

6

Jamdudum, et frustra cerno te tendere contra.
Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
Quóve magis fessas optem demittere naves,
Quàm quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten, 30
Et patris Anchisæ gremio complectitur ossa ?”
Hæc ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis;
Et tandem læti notæ advertuntur arenæ.
At, procul excelso miratus vertice montis

35
Adventum sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis et pelle Libystidis ursæ ;
Troïa, Crimiso conceptum flumine, mater
Quem genuit. Veterum non immemor ille parentum
Gratatur reduces, et gazâl lætus agresti

40 Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera quum primo stellas oriente fugârat Clara dies, socios in coetum litore ab omni Advocat Æneas, tumulique ex aggere fatur :“Dardanidæ magni, genus alto a sanguine Divům, 45 Annuus exactis completur mensibus orbis, Ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terrâ, meestasque sacravimus aras. Jamque dies, ni fallor, adest, quem semper acerbum, Semper honoratum (sic Dî voluistis !), habebo. 50 Hunc ego Gætulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenæ; Annua vota tamen, sollemnesque ordine pompas Exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius, et ossa, parentis,

55 Haud equidem sine mente, reor, sine numine Divům, Adsumus, et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et lætum cuncti celebremus honorem ; Poscamus ventos; atque hæc me sacra quotannis Urbe velit positâ templis sibi ferre dicatis.

60 Bina boum vobis, Trojâ generatus, Acestes Dat numero capita in naves: adhibete: Penates, Et patrios, epulis, et quos colit hospes Acestes. Præterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem,

65 i Gazâ = opulentiâ. 2 velit (Anchises). 8 adhibete, i.e. vocate. Prima citæ Teucris ponam

certamina classis;
Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax,
Aut jaculo incedit melior, levibusque sagittis,
Seu crudo fidit pugnam committere cæstu,
Cuncti adsint, meritæque exspectent præmia palmæ. 70
Ore favete omnes, et tempora cingite ramis.”

Sic fatus, velat maternâ tempora myrto.
Hoc Elymus facit, hoc ævi maturus Acestes,
Hoc puer Ascanius; sequitur quos cetera pubes.
Ille e concilio multis cum millibus ibat

75 Ad tumulum, magnâ medius comitante caterva. Hìc duo ritè mero libans carchesia Baccho 1 Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro; Purpureosque jacit flores, ac talia fatur :“Salve, sancte parens, iterum salvete, recepti

80 Nequidquam cineres, animæque umbræque paternæ ! Non licuit fines Italos, fataliaque arva, Nec tecum Ausonium, quicumque est, quærere Tybrim.” Dixerat hæc; adytis quum lubricus anguis ab imis Septem ingens gyros, septena volumina, traxit, 85 Amplexus2 placidè tumulum, lapsusque per aras: Coruleæ cui terga notæ, maculosus et auro Squamam incendebat fulgor; ceu nubibus arcus Mille jacit varios adverso sole colores. Obstupuit visu Æneas. Ille, agmine longo

90 Tandem inter pateras et levia pocula serpens, Libavitque dapes, rursusque innoxius imo Successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurats honores, Incertus, Geniumne loci, Famulumne parentis 95 Esse putet: cædit binas de more bidentes, Totque sues, totidem nigrantes terga juvencos; Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisæ magni, Manesque Acheronte remissos. Necnon et socii, quæ cuique est copia, læti

100 Dona ferunt: onerant aras, mactantque juvencos: Ordine ahena locant alii, fusique per herbam Subjiciunt verubus prunas, et viscera torrent. 1 Baccho, dat. for gen. 2 Amplexus = circumdans.

8 instaurat, i.e. renovat.

a

3

Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaëthontis? equi jam luce vehebant; 105 Famaque finitimos, et clari nomen Acesta Excierat: læto complêrant litora coetu, Visuri Æneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos, circoque locantur In medio; sacri tripodes, viridesque coronæ,

110 Et palmæ, pretium victoribus, armaque, et ostro Perfusæ vestes, argenti aurique talenta : Et tuba commissos medio canit aggere ludos.

Prima pares ineunt gravibus certamina remis Quatuor, ex omni delectæ classe, carinæ.

115 Velocem Mnestheus? agit acri remige Pristin, Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmî; Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram, Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu 3 Impellunt, terno consurgunt ordine remi:

120 Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro 4 invehitur magnâ; Scyllâque Cloanthus Cerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum, spumantia contra Litora, quod tumidis submersum tunditur olim 125 Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori: Tranquillo silet, immotâque attollitur unda Campus, et apricis statio gratissima mergis. Hìc viridem Æneas frondenti ex ilice metam Constituit, signum nautis, pater; unde reverti 130 Scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro Ductores longè effulgent ostroque decori: Cetera populeâ velatur fronde juventus, Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit.

135 Considunt transtris; intentaque brachia remis: Intenti exspectant signum, exultantiaque haurit Corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido.

Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, Haud mora, prosiluere suis: ferit æthera clamor 140 1 Phaëthontis = Phobi. Mnesthens, diphthe.Memmi, apon

5

instar ; triplici versu, the vessel being a trireme. tauro, fem., being the name of a ship. 6 Cetera juventus, i.e. remiges.

3 opus =

3

Nauticus: adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos, totumque debiscit,
Convulsum remis rostrisque tridentibus, æquor.
Non tam præcipites bijugo certamine campum
Corripuere, ruuntque, effusi carcere currus ;

145
Nec sic immissis auriga undantia lora
Concussere jugis, pronique in verbera pendent.
Tum plausu, fremituque virûm, studiisque faventum
Consonat omne nemus, vocemque inclusal volutant
Litora: pulsati colles clamore resultant.

150 Effugit ante alios, primisque elabitur undis, Turbam inter fremitumque, Gyas; quem deinde Cloanthus Consequitur, melior remis; sed pondere pinus Tarda tenet. Post hos, æquo discrimine, Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem : 155 Et nunc Pristis habet, nunc victam præterit ingens Centaurus: nunc unà ambæ junctisque feruntur Frontibus, et longâ sulcant vada salsa carinâ.

Jamque propinquabant scopulo, metamque tenebant; Quum princeps, medioque Gyas in gurgite,4 victor, · 160 Rectorem navis compellat voce, Menoten :

Qud tantum mihi dexter abis ? huc dirige gressum ; Litus ama, et lævas stringat, sine, palmula cautes; Altum alii teneant." Dixit: sed cæca Menotes Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas. 165 “Qud diversus abis ? iterum, " Pete saxa, Mencete," Cum clamore Gyas revocabat; et ecce! Cloanthum Respicit instantem tergo, et propiora tenentem. Ille, inter navemque Gyæ, scopulosque sonantes, Radit iter lævum interior, subitoque priorem

170 Præterit, et metis tenet æquora tuta relictis.5 Tum verò exarsit juveni dolor ossibus ingens, Nec lacrymis caruere genæ; segnemque Menoten, Oblitus decorisque sui, sociúmque salutis, In mare præcipitem puppi deturbat ab altâ :

175 Ipse gubernaclo rector subit, ipse magister; Hortaturque viros, clavumque ad litora torquet.

[ocr errors]

1 Inclusa (collibus). 2 tenet (ipsum). 8 discrimine = intervallo.

5 re6 medio in gurgite, denoting that they had now gone half way. lictis = præteritis.

« PreviousContinue »